← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§20-22

击退蛮族与营建罗马城墙及东征

本段记述依《西卜林书》举行之祭礼与奥勒良的信函、普拉肯提亚战役的危局与最终胜利、奥勒良在罗马对叛乱的严酷清洗与扩建城墙,以及东征芝诺比娅兵临提亚纳城下。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§20

post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus,1 plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum, itum deinde ad templum, inspecti Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula Aureliani de Libris Sibyllinis—nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum: Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis.2 agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. inspiciantur Libri; si quae facienda fuerint celebrentur; quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo sed libens offero, neque enim indecorum est dis iuvantibus vincere, sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta, si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi, est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio.

在此之后,受询问的大多数元老发表了意见,若将这些意见织入〔书中〕未免过于冗长。随后,有些人举手,有些人走动分队表决,大多数人以言词表示赞同,元老院决议遂告订立。接着,众人前往神庙,查检了神书,公布了诗句,洁净了城池,唱颂了歌谣,举行了安布尔比姆巡城祭,允诺了安巴瓦利亚原野巡祭,受命举行的隆重仪式遂全部达成。奥勒良关于《西卜林书》的信函——为了事实的信实,我亦将此信载录于此: “神圣的列位元老:对于开启《西卜林书》一事,诸卿竟迟疑如此之久,宛如诸卿是在基督徒的教会中商议,而非在万神的神庙中一般,我对此深感惊异。因此,行动起来吧!以祭司们的洁净之身与隆重典礼,匡扶正为国家危局而殚精竭虑的元首。让神书受到检视吧;若有当行之事,务使举行。无论何等开销,无论何族战俘,无论何种王室的牲畜,我概不拒绝,反而欣然奉献;盖因借诸神之助赢得胜利绝非有失体统之事。我们先祖治下,诸多战争皆以此而终结,亦以此而开启。若需开销,我已致函国库长官,下令予以核准;此外更有受诸卿权柄管辖的公库,据我所查,其充盈程度尚超过我之所愿。”

§21

Cum autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacrificiorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. his actis cum videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit.3 addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt tributae.

然而,当奥勒良欲在自军集结齐备后全线投入交战之际,却在普拉肯提亚蒙受惨败,以致罗马帝国险遭瓦解;而此危机的起因实系蛮族行动的狡诈与奸诈。盖因彼等不能在正规交战中抗衡,遂遁入极其幽密的森林中,在暮色降临之际使我军陷入大乱。最终,若非在查检神书与料理祭祀之后,因神助而使蛮族陷入某些怪异征兆与神圣幻象的困扰之中,罗马断不会取得胜利。在马科曼尼战争告终后,奥勒良因生性严烈,满腔怒火地返回罗马,一心索求骚乱之暴烈所激起的复仇。最终,这位在其他方面极优秀的伟人,却欠缺公民品度地行使元首之权,在处决骚乱祸首时,以更为血腥的手段镇压了本该以更温和方式处置之事。盖因哪怕只是单独一名、或不可靠、或卑劣的证人提出某些微不足道、本可被较宽仁元首置之不理的指控,亦有数位显贵元老惨遭杀害。复有何言?他以更为沉痛的恶名打击,玷污了那既已显赫且非徒然受人期盼的伟大帝国统治;最优秀的元首开始令人畏惧,而非令人爱戴,以致有人言称此等元首当遭唾弃而非期盼,另有人则谓其固然是良医,却施以恶劣的疗法。办毕诸事后,鉴于其预见到加里埃努斯时期发生之事完全可能重演,他征询元老院的建议,扩建了罗马城的城墙;但他当时并未扩建城界圈,而是在后来才予扩建。盖因诸元首中,除了以蛮族土地的某一部分充实罗马国家者之外,任何人都不得扩建城界圈。奥古斯都曾予以扩建,图拉真曾予以扩建,尼禄亦曾予以扩建,在其治下波列蒙尼阿库斯本都与科提安阿尔卑斯皆被划归罗马之名。

§22

Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine obtinuit, multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: Canem in hoc oppido non relinquam. tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur,4

因此,在办妥有关防御工事、城市状况及民事诸项事宜后,他转道进攻帕尔米拉人,即讨伐以诸子之名掌控东方帝国的芝诺比娅。在行军途中,他结束了许多规模宏大的各类战事;盖因他击溃了在色雷斯诸省与伊利里库姆迎击的蛮族,甚至在多瑙河彼岸将哥特人首领坎纳巴斯(或称坎纳鲍德斯)连同五千部众一并斩杀。继而借道拜占庭渡海进入比提尼亚,兵不血刃地将其占领。其伟大事迹与名言皆甚多,但为了避免令人生厌,我们既无法亦不欲尽数缀入书中;然而为了明了其品格与勇武,略举数端亦属必要。盖因当他抵达提亚纳并发现城门紧闭时,据说他愤怒地说道: “在这座城镇里,我连一条狗都不留!” 当时,士卒们因掠夺的期望而更为凶猛地猛攻,而某个名叫赫拉克拉蒙的人出于恐惧,深恐自己亦在众人之中被杀,

语法注4 条
  1. 20pedibus in sententias euntibus

    指罗马元老院中“分队表决”(pedibus in sententiam ire)的专门习语,即元老院议员通过离开座位、走到赞成或反对者一侧来表达意向。

  2. 20proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis

    proinde quasi 后接虚拟式未完成过去时 tractaretis,构成虚拟比较从句(“宛如你们是在……商议一般”),对理应在传统异教万神殿中决断的元老院竟如基督徒聚会般迟疑于神谕提出了严厉讽刺。

  3. 21pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit

    非人称动词 licet 在此未接与格,而是支配“宾格加不定式”(neminem principum... addere)作为主语从属结构。pomerio 为受 addere 支配的间接宾语与格。nisi 引出的关系从句(eum qui... locupletaverit)以虚拟式完成时(或将来完成直陈式)限定了特许条件。

  4. 22tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur,

    本句在文段末尾处中断。它是由 et... et... 连接的对应独立夺格结构(militibus... incumbentibus 与 Heraclammone... [省略了分词或后文承接谓语]),两者各附带一个表示动机的原因夺格(spe 与 timore)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:20-22