- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:23-25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥勒良凭借奇计攻克提亚纳后,在哲学家阿波罗尼乌斯幻象的劝诫下赦免了城民并施以宽仁,仅处决了叛徒赫拉克拉蒙。在随后的东方远征中,他在神灵护佑下于埃梅萨决战中击溃芝诺比娅的军队,并对太阳神致以崇高的敬奉。
patriam suam prodente1 civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his: Canem," inquit, "negavi in hac urbe me relicturum; canes omnes occidite. grande prin- cipis dictum, grandius militum factum; nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit. Epistula de Heraclammone: Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi, ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit, solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit,2 divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur.
因其背叛本邦,该城遂告陷落。但奥勒良出于帝王般的胸襟,随即展示了两种非同凡响的举措,其一显现严厉,其二彰显宽仁。盖因作为明智的胜利者,他不仅处决了背叛祖国的赫拉克拉蒙;而且,当士卒们根据他曾声称在提亚纳连一条狗都不留的那句名言而要求毁灭该城时,他向他们答道: “我说过,”他言道,“我不会在这座城里留下一条狗;把所有的狗都杀光吧。” 元首的话语可谓宏伟,士卒的举动更为宏伟;盖因元首这句拒绝劫掠、保全城池的谐谑之辞,全军竟如同发了横财一般欣然接受。关于赫拉克拉蒙的信函: “奥勒良·奥古斯都致马利乌斯·基洛:我听凭处决了那名我仿佛是承蒙其恩惠才收复提亚纳的人。然而,我无法喜爱叛徒,对于士卒们将他杀死,我亦欣然受之;盖因一个连祖国都不肯怜恤的人,断不可能对我恪守忠信。简言之,在所有遭受围困的人当中,仅有他一人留尸疆场。我无法否认他是一个富有之人,但我已将他的财产归还给其子女,免得有人指责我为了金钱而听任一位富豪被杀。”
Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur subito adstitisse,3 atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse: Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites.4 Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere. norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem. haec ego et a gravibus viris comperi et in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium voce praedicentur.
至于该城的攻取,其过程甚为奇特。盖因当赫拉克拉蒙指明了一处因自然地势而隆起的土垒位置、可供整饬装束的奥勒良由此攀登时,奥勒良便登临其上,扬起紫色披风,向城内的市民与城外的士卒展露身形;于是城池遂告攻陷,宛如奥勒良的全军皆已登临城墙一般。关于这位令人敬仰之人的声誉之事,绝不应隐而不谈。盖因据说奥勒良对于彻底毁平提亚纳城一事,实曾言出由衷、确有此意;然而,极负盛名与威望的贤者、古代哲学家、诸神的真正挚友、本身亦当如神灵般受到朝拜的提亚纳的阿波罗尼乌斯,在奥勒良正退入营帐之际,竟以世人得见其尊容的形象突现于其身旁,并用拉丁语对他说出如下言语,以使这位潘诺尼亚人能够听懂: “奥勒良,若你意在得胜,便无由图谋屠杀我的城民。奥勒良,若你意在统治,当远离无辜者的鲜血。奥勒良,若你意在存活,当宽仁行事。” 奥勒良认得这位令人敬仰的哲学家的面容,且曾在诸多神庙中见过其塑像;最终,他当即大为惊骇,向其许诺将建肖像、雕像与神庙,并转回良善之心。这些事由,我既是从稳重之士处得知,又在乌尔庇乌斯图书馆的典籍中反复研读,且鉴于阿波罗尼乌斯的崇高威严而更加深信不疑。盖因在世人之中,复有何人比此人更为圣洁、更为可敬、更为古朴且更为神圣?他曾使死者复生,所为所言多有超越凡人之举,凡欲知晓彼等事迹者,皆可阅读关于其生平所著的希腊语书籍。至于我本人,若余年尚足,且承蒙该人恩眷所悦纳,至少亦将把如此伟人之事迹简明扼要地付诸文字,这并非因其功业需要我拙辞之效劳,而是为使令人惊叹之事得以借众人口舌传颂四方。
Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emesam magno certamine, cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime parta victoria, recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. verum illic eam formam numinis repperit quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.
收复提亚纳后,他向所有人许以赦免,在达夫涅经短暂交锋便夺取了安条克;自此之后,依证据所显,他遵奉令人敬仰的阿波罗尼乌斯的诫命,表现得更为仁厚且宽大。在此之后,于埃梅萨为争夺最高统治权而与芝诺比娅及其盟友扎巴展开了殊死决战。当奥勒良的骑兵精疲力竭、几乎溃退转身奔逃之际,依后来所披露,神灵之力突显,在某一神圣形象的激励下,甚至连骑兵亦在步兵协同下重整旗鼓。芝诺比娅与扎巴狼狈逃窜,极其完满的胜利遂告取得。于是,在恢复东方秩序后,胜利者奥勒良进入埃梅萨,并立即前往埃拉加巴卢斯神庙,宛如按例行职责还愿一般。然而在那里,他见到了那尊在战场上曾庇佑他的神灵形象。因此,他不仅在彼处设立了大量供奉之物并创建了多座神庙,亦在罗马为太阳神兴建了一座以更为崇高之尊荣予以祝圣的神庙,对此我们将在相应章节中另作叙述。
- 23patriam suam prodente
直接接续前一语段末尾的 Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur 的独立夺格结构,逻辑主语为 Heraclammone。虽然跨越了语段切分,但在句法上构成完整的状语从属结构:“随着某个名叫赫拉克拉蒙的人出于恐惧……背叛了自己的祖国”。
- 23solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit
直译为“在所有受围困的人当中,疆场最终仅接纳了他一人”。campus accepit 是一种诗意修辞表达,指战场或土地接纳死者尸骨;由于该城免遭屠毁,围城者中唯有背叛者赫拉克拉蒙一人丧命留尸于野。
- 24recipienti se in tentorium ea forma qua videtur subito adstitisse
在由 fertur 统领的带对格的不定式结构中,recipienti se in tentorium(正退入营帐者)作为与格分词充当 adstitisse 的间接宾语(先行词 Aureliano 因上下文自明而承前省略)。ea forma qua videtur 为方式夺格,意为“以世人得见其尊容的形象(即流传画像中的样貌)”。
- 24nihil est quod de civium meorum nece cogites
nihil est quod 搭配虚拟式(cogites)为惯用句式,意为“绝无理由……/何必……”。字面为“没有任何理由让你考虑杀戮我的城民”,实为不可屠杀城民的告诫劝阻。
