← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§17-19

受命讨伐哥特人与查阅西卜林书

克劳狄皇帝致信奥勒良委以平定哥特人的全权,奥勒良屡立战功后受戴称帝;随后针对马科曼尼人的入侵,元老院决议启阅《西卜林书》,依礼平息了危机。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem, expetit a te munus solitum nostra res publica, adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt, omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem, tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo, misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit. Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim, ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.

现存有一封信函,如同我一贯的做法,为了确保信实,抑或如我所见其他编年史家所为,我认为理当将其载录于此: “弗拉维乌斯·克劳狄致其亲爱的瓦勒里乌斯·奥勒良问候。我们的国家向你索求惯常的奉献;立即行动吧。你还在迟疑什么?我希望士卒听从你的指教,军团长听从你的率领。哥特人必须予以讨伐,哥特人必须逐出色雷斯诸省。盖因在你作战时逃散的哥特人,大多正在洗劫海米蒙图斯与欧罗巴。我将全色雷斯军团、全伊利里库姆军团乃至整条防线俱置于你的权下;看哪,向我们展现你惯常的勇武吧。待我的胞弟昆蒂卢斯前来会合时,亦将与你并肩。我因忙于其他诸务,特将那场战争的最高统驭权托付于你的英勇。我已然派送了十匹战马、两副铠甲以及出征将士按必需所当装备的其他物资。” 因此,在克劳狄的吉兆指引下,他连战皆捷,使国家重获完整,且如上所述,在全军团的一致拥戴下,他本人随即登基为帝。

§18

Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent,1 quod temere Claudio non iubente pugnassent. Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paventibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas:

确实,奥勒良在称帝前曾于克劳狄麾下统领全部骑兵,那是在骑兵长官们因未奉克劳狄指令而妄自出战招致斥责之后的事。同样,奥勒良在同一时期与苏维汇人及萨尔马提亚人展开了极激烈的战斗,并赢得了极其辉煌的胜利。诚然,奥勒良治下曾因失策而遭逢马科曼尼人造成的惨败;盖因当敌人猝然突入时,他未曾设法自正面予以迎击,反欲自其背后展开追击,致使米兰周边地区俱遭严重洗劫。然而其后,马科曼尼人自身亦被击溃。在马科曼尼人横行破坏的恐慌之中,全罗马人人自危,深恐加里埃努斯时期的灾难重演,遂激起巨大的骚乱。为此,以造福国家著称的《西卜林书》亦被启阅查检,并查明应当在蛮族无法越过的特定地点举行祭礼。最终,依凭各类典礼形式,所有受命之举皆予推行,蛮族遂遭阻遏,而奥勒良则将流窜散处的蛮军悉数击灭。谨将元老院此项决议的原文抄录于此,最显赫阶层的威权正是借此指令检视神谕书的:

§19

Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit: Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit2 auctoritas. tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est: Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda sit cura,3 cum omnibus morbis occurri sit melius, meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis, recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus non deos colat, non de dis inmortalibus speret, quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est. ut vir fortissimus adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indicite.4 nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus.

“一月十三日的前两日,城市裁判官富尔维乌斯·萨比努斯言道: ‘列位元老,我们向诸位呈递祭司团的建议与元首奥勒良的信函,信中指示检视承载定数之书,借诸神神圣之旨意终结战祸的希望正系于其中。盖诸卿亦深知,每逢发生重大动乱,此等神书必遭查检,且非待依照神书颁下祭祀之旨令,国难绝难平息。’ 此时,享有首席发言权的乌尔皮乌斯·西拉努斯起身,作如下陈词: ‘列位元老,关于国家的救亡,我们被征询意见未免太迟,我们顾及命运之神谕亦未免太迟,宛如病入膏肓之徒,不到彻底绝望之时绝不延请名医——直如愈是高明的医士愈当承担更繁重的操劳,殊不知防患于未然方为上策!列位元老,诸卿自当记得,早在初次接报马科曼尼人突入境内之时,我便常在此议席上进言,当查阅西卜林之神谕,当依循阿波罗之恩眷,当遵奉不朽诸神之诫命;然而有些人却横加拒绝,且以极尽诬陷之辞拒绝,谄媚地声称元首奥勒良之英武如此崇高,以致无需征询神灵——直如这位伟人自身不敬奉神明、不对不朽诸神寄予期望一般!复有何言?我们已然听闻其信函,他在信中祈求神助,此举对任何人而言皆绝非耻辱,好使这位至勇之士得蒙匡扶。因此,祭司们,行动起来吧!带着你们的纯洁、洁净与神圣,身披得体圣服、怀抱虔敬之心,登上神庙,设起桂冠坐席,以蒙纱之手翻展经卷,研求国家永恒之命运,并命双亲俱在的童男童女宣诵赞歌。让我们为祭典核拨经费,让我们为献祭备妥陈设,让我们为田亩昭布安巴瓦利亚原野巡祭。’”

语法注4 条
  1. 18cum offensam magistri eorum incurrissent

    连词 cum 引导接虚拟式过去完成时 incurrissent 的从句,表示时间或背景缘由,说明奥勒良接管全部骑兵指挥权的时机与契机:“在骑兵长官们招致斥责之后/由于骑兵长官们招致了斥责”。

  2. 19neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit

    由前文 scitis 所统辖的宾格加不定式结构(mala publica esse finita),与相关连词 neque prius ... quam(“在……之前绝未……”)相结合,表达“且非待依照神书颁下祭祀之旨令,国难绝难平息”。

  3. 19proinde quasi peritioribus viris maior facienda sit cura

    连接词 proinde quasi(“宛如/直如……一般”)引导带有虚拟式迂回结构 facienda sit(动形容词表应当)的讽刺性比喻从句,意为“直如愈是高明的医士愈当承担更繁重的操劳一般”。

  4. 19patrimis matrimisque pueris carmen indicite

    复数命令式 indicite 与前述一系列命令式(ascendite, construite, evolvite, perquirite)平行,意为“向父母俱存的童男童女宣诵/颁布赞歌”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:17-19