- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:13-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
瓦勒良皇帝在全军与显宦面前嘉奖奥勒良并指定其为执政官,乌尔皮乌斯·克里尼图斯则正式将其收为嗣子。作者感叹当时执政官赛会之奢靡,并记述了奥勒良在克劳狄二世朝脱颖而出直至独掌大权的历程。
Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces;1 haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.
瓦勒良·奥古斯都入座于拜占庭的大浴场中,军队与宫廷侍从悉数在场,通常执政官努米乌斯·图斯库斯、近卫长官贝比乌斯·马塞尔、东方总督昆图斯·安卡里乌斯侍坐于侧,左侧亦侍坐有斯基泰边境驻军长官阿武尔尼乌斯·萨图尔尼努斯、奉派埃及的穆尔伦提乌斯·毛里基乌斯、东方边境驻军长官尤利乌斯·特里丰、东方粮秣长官梅基乌斯·布伦迪西努斯、伊利里库姆及色雷斯边境驻军长官乌尔皮乌斯·克里尼图斯以及雷提亚边境驻军长官富尔维乌斯·博伊乌斯。瓦勒良·奥古斯都言道: “奥勒良,国家向你致谢,因你将她从哥特人的统治下解救了出来。因你之故,我们满载战利品,满载荣耀以及罗马国运借以昌盛的一切。因此,为你立下的赫赫战功,且接受四枚城垣冠、五枚垒壁冠、两枚海战冠、两枚公民冠、十杆无刃之矛、四面双色军旗、四件将官赭红短袍、两件副执政官斗篷、一件边缘缀紫袍、一件饰棕榈纹短袍、一件刺绣金袍、一件长款护甲内衬以及一柄象牙折叠椅。盖因我今日指定你为执政官,并将致信元老院,命其授予你象牙权杖,亦授予你束棒;盖因这些并非皇帝所惯常赐予,而是当皇帝出任执政官时从元老院领受之物。”
post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et conscientia mea. at tu plus fecisti, ago ergo gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet. agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est: Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret.2 hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis.
瓦勒良言毕,奥勒良起身并上前触碰皇帝之手,以军人之辞致谢,因其极具个性,我决意将其一并记录。奥勒良言道: “瓦勒良主上,奥古斯都统帅,我之所以成就这一切,之所以隐忍负伤,之所以使战马与同袍疲惫不堪,皆是为了使国家与我自身的良心向我致谢。然而您所赐予的更多;因此我感谢您的盛德,并接受您所赐予的执政官职。愿神,愿信实之神成全此事,使元老院亦对我作此裁决。” 周围侍立诸人纷纷致谢之际,乌尔皮乌斯·克里尼图斯起身并发表了如下演说: “瓦勒良·奥古斯都,在我们的先祖时代——此亦为我家族所欣羡并奉行的传统——最卓越之人始终从最英勇之士中遴选嗣子,以期藉继嗣之繁衍,重振日渐衰颓之门楣,或续接婚姻中已然断绝之血脉。因此,科克切乌斯·涅尔瓦收养图拉真、乌尔皮乌斯·图拉真收养哈德良、哈德良收养安敦,以及其后历代君主依公开提议所行之壮举,我认为在收养承蒙您圣断之威权命为我副职的奥勒良之事上,理当重现。因此,请您下令依法推行,使奥勒良成为已具执政官资格之士乌尔皮乌斯·克里尼图斯的祭祀、名号、财产乃至全部法律特权的继承人,他本人在您的圣断下亦将立膺执政官之荣。”
longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta, memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum3 puto, Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus, factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.
细述全部始末未免烦琐。盖瓦勒良向克里尼图斯致谢,而收养之礼亦依循惯例告成。我忆及曾在某部希腊文著作中读到一事(我认为不该对此隐晦不言):乃是瓦勒良命令克里尼图斯收养奥勒良,主要即因其贫寒之故;但我认为此事当存疑不论。既然我在前文载录了为奥勒良就任执政官拨付开支的信函,我认为理当说明为何载录此等看似琐碎之事:我们不久前目睹富里乌斯·普拉基杜斯在赛马场举办执政官赛会,排场极尽奢靡,赐予御者的不仅是赏金,直如馈赠祖产,颁赐半丝短袍、镶边麻衣,甚至馈赠骏马,致使淳朴节俭之士无不扼腕叹息;盖执政官职如今已成财富之附庸,而非因人才而设,因若此职系凭美德授予,无论如何断不致使承办者倾家荡产。昔日贞良俭朴之风已荡然无存,且在媚民虚荣中还将进一步沉沦。但我等仍依常例,对此亦存疑不论。
His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.
因此,凭借如此众多且显赫的裁决与殊荣,奥勒良在克劳狄统治时期大显身手,以致在克劳狄崩逝、其弟昆蒂卢斯亦被诛戮之后,于击杀同加里埃努斯讲和的奥勒奥卢斯之际,独揽帝国大权。在此处,历史学家们(而且还是希腊史家)的分歧极大:有人称奥勒奥卢斯乃违背克劳狄之意而被奥勒良所杀;有人称系依克劳狄之命与意愿所杀;有人称系奥勒良已登基为帝后所杀;亦有人称乃其身居布衣时所诛。但我等对此亦且存疑不论,当求之于将诸事笔之于书的史家原著。然而有一点确凿无疑:神君克劳狄将讨伐迈奥提斯湖部族的整场战争委任于奥勒良,远甚于他人。
- 13scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces
将来分词 scripturus 表明主语(瓦勒良)的意图:“我打算致信元老院,命其授予你……”。紧随其后的句子解释了这一缘由:象牙权杖与束棒系由元老院授予,而非皇帝直接颁赐。
- 14ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret
此句包含明显的交错与倒装(hyperbaton):主语为 substitutae fecunditas prolis(继嗣之繁衍),谓语为未完成虚拟式 ornaret,宾语为由 vel... vel... 连接的 senescentes familias(衰老之门楣)与 fetus matrimoniis iam caducos(婚姻中已断绝之子嗣)。matrimoniis 可作不利益与格或分离夺格理解。
- 15in medio relinquendum
拉丁语习语 in medio relinquere 意为“搁置不决”或“存疑不论”。作者在此数次使用该表达,表明对互相冲突的史料记载或争端不作最终裁决的态度。
