- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:10-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记叙了奥勒良代理乌尔皮乌斯·克里尼图斯建树战功并因而被其收为养子的过程,引录了瓦勒良皇帝因克里尼图斯抱恙而委派奥勒良全权领军的军政书信,以及因赞赏其清贫操守而特批公款资助其就任执政官盛典的公文。
Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret,1 exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. tunc enim Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit adrogare.
这些细节在某些人看来或许显得轻浮且微不足道,但探求真相之心绝不排斥任何事物。因此,他曾多次统领大军,极多次担任大队长,在不同时期近四十次出任将领与大队长的代理副职,乃至为乌尔皮乌斯·克里尼图斯代行职务。这位克里尼图斯自称出自图拉真家族,实为极骁勇之人且肖似图拉真,在太阳神庙中与这位奥勒良同绘于一处,瓦勒良曾决意授其凯撒之位。奥勒良统领军队,恢复疆界,给士兵分发战利品,以所获耕牛、马匹及被俘奴隶充实色雷斯地区,将战利品解送进帕拉蒂乌姆宫,并将五百名奴隶、两千头母牛、一千匹母马、一万只羊、一万五千只野山羊充入瓦勒良的私人庄园。盖因当时克里尼图斯在拜占庭的大浴场中,向正坐着的瓦勒良公开致谢,声称皇帝赐予他奥勒良为副职乃是对自己的极高看重,因而决意将奥勒良收为养子。
Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum: Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tu—cum alium non requirere potuissem—suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac quicquid potes, multa non dico. in tua erit potestate militiae magisterium. habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin- quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus. commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris est constitutus, tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica, neque enim minor est, in cuius locum vicemque te legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico.2 levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica viventes pauperes sunt, et nullorum magis. his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus; et re vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit.
了解有关奥勒良的书信及养子之礼本身殊为有益。瓦勒良致奥勒良书: “最亲爱的奥勒良,若有他人能代行乌尔皮乌斯·克里尼图斯之职,我自会同你商榷其勇气与忠勤。如今——鉴于我无法另求他人——便由你自尼科波利斯方向承担战事,免得克里尼图斯的疾患妨害于我方。竭尽你所能,余不多言。战阵统率全权由你掌握。你麾下有伊图利亚弓兵三百、亚美尼亚兵六百、阿拉伯兵一百五十、萨拉森兵二百、美索不达米亚辅助兵四百;你拥有第三吉祥军团以及重装骑兵八百名。哈里奥蒙杜斯、哈尔达加特斯、希尔多蒙杜斯、卡里奥维斯库斯将与你同行。维持战备所需物资已由长官在各营垒整饬齐备;依凭你的骁勇与智谋,在物资无匮乏之地布置冬夏营垒,侦知敌军车阵所在,确切查明敌军虚实多寡,以免虚耗粮秣或妄发箭矢——盖军旅大事皆系于此——皆是你之责。荷神眷顾,我寄望于你者,正如国家寄望于若尚健在的图拉真一般;因为我选任你代其职位之人,亦非逊色之辈。在来年自六月朔日前第十一日起,接替加里埃努斯与瓦勒良,由公帑资助,同这位乌尔皮乌斯·克里尼图斯共任执政官,于你是理所应当之事。盖长年为国效力而清贫之士,其贫寒当受抚恤,而无任何人比他们更配此优待。” 由此信亦可见奥勒良何等卓越;实则自古未有不自青年时期便步步积功立德而能登临极峰之人。
Litterae de consulatu: Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies,3 tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Atra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum, convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor. Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:
关于执政官职的书信: “瓦勒良·奥古斯都致国库长官埃利乌斯·克西菲迪乌斯。鉴于我们授予执政官职的奥勒良因贫寒而崇高,且因此胜过他人,你当为举办马车竞技发给他:安东尼金币三百枚、小型腓力银币三千枚、青铜币五百万塞斯特斯、男子轻软短袍十件、埃及亚麻布二十匹、塞浦路斯餐巾两对、阿特拉地毯十张、毛里塔尼亚毛毯十张、猪百头、羊百只;此外,你当下令为罗马元老院议员及骑士举办一场公宴,备办大型牺牲两头、小型牺牲四头。”既然我曾言及将载录有关如此伟大皇帝的养子之礼等事,我恳请在叙及此事时切勿嫌我烦琐冗长;为了彰显信实,我认为理应将瓦勒良主上的引见官阿科利乌斯所著之书、其行录第九卷中的记载照录于此:
- 10usque adeo ut etiam Ulpii Criniti ... vicem sumeret
由表示程度的副词短语 usque adeo 引出的结果从句 ut ... sumeret。其后并列了 duceret、restitueret、daret、locupletaret、conlocaret、congereret 等一系列未完成过去时连接法动词,系统性地总述了奥勒良代行职权时建立的赫赫战功与治理成效。
- 11consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico
无人称动词 convenit 支配对格带不定式结构(主语 te,不定式 sperare,宾语 consulatum)作为实际主语。介词短语 a die undecimo kal. Iuniarum 表示就任日期(6月朔日前第11日,即5月22日就任补缺执政官),sumptu publico 为方式/手段夺格,意为“由公款资助”。
- 12in aere sestertium quinquagies
罗马货币计数的习惯表达法。数词副词 quinquagies(五十次)省略了 centena milia,与属格复数 sestertium 结合,表示“五百万塞斯特斯”。in aere 为限定短语,意为“以青铜币计算/支付”。
