- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:7-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述奥勒良在美因茨大破法兰克人的战功及其威慑全军的严酷军纪与治军训令,随后载录皇帝瓦勒良的两封书信:一封对其过激严酷深表忌惮,另一封则盛赞其功绩并命在罗马为其破格拨给优厚配粮与津贴。
tacenda esse non credidi, idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. unde iterum de eo facta est cantilena; Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, mille Persas quaerimus. Hic autem, ut supra diximus, militibus ita timori fuit ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet. quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistula militaris est ad vicarium suum data huius modi: Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine, nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deferat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. de praeda hostis, non de lacrimis provincialium victum habeant, arma tersa sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia, vestis nova vestem veterem excludat. stipendium in balteo, non in popina habeat, torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. alter alteri quasi miles, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit vapulet.
我认为这些事不可隐没不提。此人在美因茨担任第六高卢军团的长官时,曾重创在全高卢境内游荡劫掠的法兰克入侵者,斩敌七百,并将俘获的三百人顶戴花冠作为奴隶变卖。因此世人再次为他编出了歌谣: “一千萨尔马提亚人,一千法兰克人,我们一次又一次将其斩绝,如今正求战一千波斯人!” 然而,正如我们在上文所述,他对士兵而言是极具威慑的存在,以致在他以极其严厉的手段整肃过一次军中过犯之后,麾下再无人胆敢违纪犯法。最终,在全军所有人中,唯独他这样惩处了一名与房东之妻通奸的士兵:他将两棵树的树梢弯曲拉下,系于该士兵的双脚,然后猝然放开,使受刑者被撕裂开来、两半悬挂在两侧。此事令全军上下无不万分震恐。他发给其代理副官的治军训令如下: “你若想做军团长,更确切地说,你若想活命,就管束住士兵的手。任何人不得劫夺他人的雏鸡,任何人不得触碰羊只,任何人不得摘取葡萄,任何人不得割走庄稼,任何人不得强索食油、食盐和柴木,当各安于配发的军粮。他们当从敌人的战利品中获取生活资料,而非来自行省居民的眼泪。武器要擦拭光洁,铁器要打磨锋利,鞋履要坚实耐穿,当以新衣替换旧衣。薪饷当留在腰带中,而非花费在酒馆里;当佩戴项圈、臂铠和戒指。当刷洗自己的战马与驮畜,不可变卖牲畜的草料配额,百人队的骡子当共同照管。人人当以军人身份互相服从,绝不可如奴隶般盲从。当由军医免费诊治,切勿赠予占卜肠相者分文,在驻地当举止端庄贞洁,惹是生非者当受鞭笞。”
Inveni nuper in Ulpia Bibliotheca inter linteos libros epistulam divi Valeriani de Aureliano principe scriptam, quam ad verbum, ut decebat, inserui. Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli, culpas me familiaribus litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus, ne tu id diutius iudicabis,1 si bene scieris quantae sit Aurelianus severitatis; nimius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora.2 testor autem omnes me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius, si quid ille fecisset, cum— ut est natura pronus ad ludicra—levius cogitaret.3 haec epistula indicat quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat.
我近来在乌尔皮乌斯图书馆的亚麻图书中,发现了已神化的瓦勒良皇帝关于奥勒良主上的一封书信,我已适当地按字句原样照录于此: “瓦勒良·奥古斯都致执政官安东尼努斯·加卢斯。你在私信中责备我,何以将我的儿子加里埃努斯托付给波斯图穆斯而非奥勒良,毕竟理应将少年与军队一并托付给更严谨严酷之人。然而,倘若你深知奥勒良严厉到了何种地步,你将不会再作此评判。他过分苛烈,手段严峻,沉重压抑,已不合于我们当下的时势。此外我昭告众人,我甚至曾忧惧,因我的儿子生性易趋于戏乐,思虑轻率而万一做出什么事,奥勒良恐将对我儿也施加过于严酷的惩罚。” 这封信表明了奥勒良何等严酷,以致瓦勒良竟自称亦对他心存畏惧。
Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet, quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta, exemplum epistulae: Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat—debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, —sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit.4 Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera, quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totius exempli, et tamen nihil praeter ea possum addere tanto viro ad muneris gratiam; non patitur sobrie et bene gerenda res publica, quare Sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum holerum quantum sat est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur.
同一位瓦勒良还有另一封信,其中满载对奥勒良的赞颂,此信是我从城市长官公署的卷宗中调取出的。盖因奥勒良莅临罗马之际,曾被特赐符合其位阶的津贴。信件抄件如下: “瓦勒良·奥古斯都致城市长官凯奥尼乌斯·阿尔比努斯。我们固然乐于向每一位为国家竭尽忠诚的人士赐予远超其品阶所要求的丰厚奖赏,尤其是当其生平操守为其荣衔增辉之时——因为在官阶之外,功勋本该享有奖酬——但国家的严格法度使得任何人都无法超越其身份等阶从行省税收中额外索取。我们已指派最勇猛刚毅的奥勒良巡查并整肃所有军营;全军上下公认,我们与整个国家对他的欠负是如此深重,以致几乎没有任何赏赐配得上他,纵有再大之赏亦显微薄。试问在他身上有何者不璀璨辉煌?有何者不能与科尔维努斯和西庇阿等人相提并论?他是伊利里库姆的解放者,高卢诸省的再造者,凡事堪称楷模的三军统帅;然而,作为恩宠赏赐,我却无法为如此卓越之人额外增添什物;理应严谨妥善治理的国家财政不容许此种破格。因此,我至爱的父兄,以你的诚敬,当在上述勇士留居罗马期间,额外供给:精制军粮面包十六块,军营糙面面包四十块,佐餐酒四十升,乳猪半头,公鸡两只,猪肉三十磅,牛肉四十磅,橄榄油一升,鱼酱一升,食盐一升,青蔬菜蔬足量供给。当然,鉴于必须为他特别破格核定待遇,在其留居罗马期间,你当破格核准牲畜饲料,并按日供给其个人开销:安东尼金币两枚,小型腓力银币五十枚,青铜第纳尔一百枚。其余事项将由国库长官负责备办。”
- 8ne tu id diutius iudicabis
此处为晚期拉丁语用法,否定/禁止小词 ne 直接与将来直陈式动词 iudicabis 连用(相当于古典拉丁语的 non ... iudicabis 或 ne ... iudicaveris)。与 diutius 及后文条件从句 si bene scieris 结合,意为“你若深知其严酷,将不会再持此见解”。
- 8ad nostra iam non facit tempora
短语 facere ad(后接宾格)为拉丁语习语,意为“适合于……”、“符合……的需要”。此处表达奥勒良过于严苛的性格已“不再适合我们这个时代的风气”。
- 8ne quid etiam erga filium meum severius, si quid ille fecisset, cum— ut est natura pronus ad ludicra—levius cogitaret
由 me etiam timuisse 引出的惧怕从句(ne-clause)。ne 从句省略了谓语动词(如 faceret,可由习语 ne quid severius 及后文 fecisset 补足),意为“忧惧奥勒良对我儿也采取过分严酷的措施”。其后的条件从句 si quid ille fecisset 与时间/原因从句 cum ... levius cogitaret 主语为加里埃努斯,说明了担忧的原委:若天性好嬉游的儿子思虑轻率、偶有差池,恐遭重惩。
- 9sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit
facere ut 后接虚拟式 possit 构成致使/结果从句(意为“公共财政法度的严苛导致……”)。主节主语为 rigor publicus,结果从句的核心为 nemo plus possit(任何人皆不得额外受领)。
