- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:31
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了高卢帝国掌权的维多利亚的事迹与结局,并宣布接受收信人的博学指正,补入另外两位僭主以凑齐三十人之定数。
Victoria Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea quae ferre lector non posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem pauca referantur. Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus,1 unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae hoc volumine tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas2 atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere destinaveram. sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur, quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt.
维多利亚 维特鲁维亚(或称维多利亚)本不值得被载入史册,若非加列努斯的品行致使女人们亦被认为值得留名青史。盖因维多利亚目睹自己的儿子与孙子被士兵所杀,波斯图穆斯、继而洛利安努斯、乃至被士兵拥立为帝的马里乌斯相继丧命之后,便激励上文所提及的泰特里库斯夺取帝位,以便他能始终敢作男子汉之大业。此外,她更被赋予此等头衔,自称为“军营之母”;并铸造了她的青铜币、金币与银币,其形制至今仍留存于特雷维里人处。然而,她并未长久活命;盖因在泰特里库斯统治时期,正如多数人所言,她遭到了杀害,或者正如其他人所断言,她是顺从注定的宿命而亡。以上便是关于三十僭主似乎值得记述之事;我之所以将他们汇编为一卷,是为免若对每个人一一详述其事,便会产生不合宜且读者无法忍受的厌烦之感。如今我回到克劳狄皇帝。关于他,依凭其生平的功德,似乎理应由我出版单独的一卷,哪怕篇幅简短,并附上其非凡的胞弟,以便对如此神圣而显赫的家族至少记述一二。我刻意将女子置于卷中以嘲弄加列努斯——罗马国家所经历之怪异,无有甚于此人者——且我现在还要增补两位僭主,算作编外之数,盖因他们属于不同时代:一位处于马克西米努斯时代,另一位处于克劳狄时代,从而使三十位僭主的生平得以收录于本卷之中。我恳求已收到完稿之书的阁下,能够宽容体谅,欣然将这两人添入您的卷册中;我本打算如同将先前的瓦伦斯列入此卷一样,在克劳狄和奥勒良之后,将他们增补于塔西佗与戴克里先之间的人物之中。然而,您精通历史的渊博学识所展现的严谨,纠正了我的错误。因此我深表感激,因您睿智的恩惠补全了我的书名;在和平神殿中,将无人会说我在僭主之中列入了女子——即所谓的“女僭主”,正如他们习惯于对我嗤笑戏谑地扬言那般。他们拥有自历史深处交付到我著作中的完整数目。盖因提图斯与森索里努斯将被增补,其中一人如我所言处于马克西米努斯统治之下,另一人处于克劳狄统治之下,两人皆被当初为他们披上紫袍的同批士兵所杀害。
- 31duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus
additurus 是与 posui 的隐含主语 ego 一致的将来主动分词,表示作者的意图或打算(“打算增补”)。虽然中间插入了原因从句 quod alieni essent temporis(使用未完成过去时连接法表示主观理由),但它在句法上支配 duos... tyrannos,并引出表示目的的 ut... tenerentur 从句。
- 31boni consulas
boni 是表示价值的属格(genitivus pretii),与 consulo 构成固定习语 boni consulere,意为“宽容看待”、“体谅”或“好意接受”。此处现在时连接法 consulas 与 quaeso 连用,表示委婉客气的恳请。
