- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:32-33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者记述了分别在马克西米努斯与克劳狄时代被拥立的两位僭主提图斯与森索里努斯的履历及非命结局,从而补足了三十僭主之数,并向读者交代了本书的写作旨趣与急促境况。
Titus Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus sex.1 fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum, nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse.
提图斯 德克西普斯有载,赫罗狄安亦未缄默,所有将此类值得一读之事传诸后世者皆记载道:毛里人部队长官提图斯,曾被马克西米努斯置于布衣之列,据前述史家所言是出于对惨死之惧,但据多数人所断言则是违背本心且受士兵所迫而称帝;并在领执政官衔的马格努斯针对马克西米努斯所策划的叛乱受诛后数日之内,便被自己的士兵所杀害。然而亦有说法称他统治了六个月之久。此人在对国家内外功勋上堪称首屈一指,值得赞颂,但在帝位之上却殊少幸运。另有人称他是被亚美尼亚弓箭手拥立为帝的,因马克西米努斯视其为亚历山大派,既憎恨又羞辱了他们;对于一个姓名都鲜为人知的人物竟有如此重大的分歧,你切莫称奇。他的妻子是卡尔普尔尼亚,一位出自凯索尼努斯家族即皮索家族的神圣而受人尊敬的女子,我们的先辈尊奉她为仅嫁一夫的女祭司,列于最神圣的妇女之中;我们在维纳斯神殿中至今仍能见到她的雕像,那是头手足为石雕而躯干镀金的造像。相传她拥有克娄巴特拉的珍珠,还拥有一只重达一百磅的银盘,多数诗人都曾提及该盘,其上浮雕展示着她祖先的历史。我觉得自己似乎扯得比题中所求更远了,但我又能如何呢?天性流畅的才识自是容易多言。因此我将回到森索里努斯,他是一位贵族男子,但据传他统治了七日,与其说是给国家带来福祉,不如说是带来了祸患。
Censorinus Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum circa Bononiam, in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum est 2: Felix omnia,2 infelicissimus imperator. exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur. Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris.3 da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem.
森索里努斯 此人是不折不扣的军伍之人,在元老院中享有古风般的威望,曾两任执政官,两任近卫军长官,三任城市长官,四任资深执政官,三度任执政官级官职,两度任副军团长级的裁判官衔使节,四度任市政官级官职,三度任财务官级官职,并曾破格出任对波斯使节,亦出任过对萨尔马提亚使节。然而历经一切显职之后,当他年老退居田园,因在瓦勒良时代的波斯战争中负伤而一足跛行时,却被拥立为皇帝,并因弄臣们的笑谈而被唤作克劳狄。由于他行事极为威严苛烈,士兵们因其监察官式的纪律而无法容忍他,他遂被当初拥立他的同批人所杀害。他的坟墓至今仍留存于博诺尼亚附近,其上以大字刻有他生前的一切官职;然而在最后一行附刻着: “凡百皆吉,作帝最悲。” 以森索里努斯之名而丁盛的一族至今尚存,其中一部分人因厌恶罗马时局而前往色雷斯,一部分人则前往比提尼亚。此外,一所极宏丽的宅邸至今仍存,紧邻相传曾归提图斯皇帝所有的弗拉维宗族建筑。你如今已获致了完满的三十位僭主之数——你此前虽与心怀恶意者站在一起,却本怀善意地对此提出质疑。如今你可以将这本写得与其说是辞藻华美不如说是忠于实录的小册子转交任何人;我自认未曾许诺过雄辩之才,唯许诺了实情,盖因我所出版的关于诸帝生平的这些小册子并非亲笔书写而是口述,并且是怀着那样的急促在口述——一旦我自己有所许诺或者你有所敦促,你便催迫甚急,以致我毫无喘息之机。
- 32imperasse autem mensibus sex
此处为间接引语的不定式结构。使用了表示时间跨度的夺格(mensibus sex),配合转折小品词 autem,记录了与前文“数日之内”(intra paucos dies)即被杀害这一说法相冲突的另一种文献异说。
- 33Felix omnia
中性复数宾格 omnia 作形容词 Felix 的修饰语,充当所谓“希腊式宾格”(限制/方面宾格),意为“在一切方面皆为吉庆”,属于墓铭志特有的精炼且具诗意色彩的表达。
- 33qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris
关系代词 qui 的先行词为本句主动词 Habes 的第二人称主语(即题献对象)。异相动词 causor(提出异议、抱怨)的未完成过去时表示献书对象以往的追问,意为“你此前虽与怀恶意者一同质疑,却出于善意”。
