← 罗马皇帝群像

三十僭主传

§30

帕尔米拉女王芝诺比亚的统治与被俘

本节记述了帕尔米拉女王芝诺比亚的身世、军事与政治才能、非凡的仪容品格,以及她被奥勒良俘获、在罗马凯旋式中受辱与此后在罗马度过余生的情形。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§30

​Zenobia Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re publica eo usque perventum est ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres imperarent. et quidem peregrina enim, nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odaenathum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius quam femineus sexus patiebatur imperavit, si quidem Gallieno adhuc regente rem publicam regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana. Exstat epistula Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: Audio, patres conscripti, mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent1 quae illa sit mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas poscat, possum dicere illius esse quod Odaenathus Persas vicit2 ac fugato Sapore Ctesiphonta usque pervenit. possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum ii quibus nihil placet, nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? idque consulte ac prudenter, ut illa servante orientalis fines imperii ipse securius quae instituerat perpetraret. haec oratio indicat quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis conceptionibus.3 nam cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata est, regum more Persarum convivata est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam cochlide veluti fibula muliebri adstricta, bracchio saepe nudo. fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus ut margaritas eam plerique putarent habere, non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius, fertur autem vel tria vel quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. venata est Hispanorum cupiditate, bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, iam usa Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas nimis raras, filios Latine loqui iusserat, ita ut Graece vel difficile vel raro loquerentur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibito; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum modum, historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset, Quid est, Zenobia? ausa es insultare Romanis imperatoribus? illa dixisse fertur: Imperatorem te esse cognosco, qui vincis,4 Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavit. ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Romano videretur, iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laboraret. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non posse, vincti erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi posses- sione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco cui nomen est Conchae.

芝诺比亚 如今一切羞耻心已荡然无存,盖因在国家疲惫不堪之际,局势竟演变至加列努斯行事最为卑劣、而妇人反而治理得最为出色的地步。确实,一位名叫芝诺比亚的异邦妇人——关于她已有诸多记述——自诩出身于克利奥帕特拉与托勒密家族,在丈夫奥达埃纳图斯死后,肩披皇室披风,饰以狄多的装束,甚至戴上王冠,假借儿子赫伦尼安努斯与蒂莫拉乌斯之名执掌统治,其时间超越了女性之身所宜的限度。盖因在加列努斯仍在治理国家之时,以及在克劳狄忙于哥特战争之际,这位傲慢的妇人执掌着王室权柄;最终她才勉强被奥勒良击败并在凯旋式中受辱,归顺于罗马的法律治下。现存有一封奥勒良的信函,为这位被俘的妇人提供了见证。因为当某些人指责他以极其勇武之男儿,竟将一名妇人宛如将领一般在凯旋式中游街时,他致信元老院与罗马人民,以此宣言为自己辩护: “诸位元老,我听说有人指责我将芝诺比亚游街是未尽男子汉的气概。确实,倘若那些指责我的人知晓她是怎样一位妇人,在谋略上何其深谋远虑,在部署上何其坚毅沉稳,对士兵何其威严凝重,在形势所需时何其慷慨大度,在法纪要求时何其严厉冷峻,他们便会赞不绝口了。我敢说,奥达埃纳图斯击溃波斯人、击溃沙普尔并一路进军至泰西封,皆是她的功劳。我可以断言,此妇人在东方诸部族与埃及人民心中树立了如此巨大的畏惧,以致阿拉伯人、萨拉森人和亚美尼亚人均不敢妄动。若非我知道她极大地造福了罗马国家——尽管她是为自己或自己的子嗣保留东方的帝国——我绝不会保全她的性命。因此,就让那些凡事皆不满之人留着自己舌头上的毒汁吧;因为倘若战胜一名妇人并举行凯旋式是不体面的,那么他们对加列努斯又作何评价呢?正是在对加列努斯的蔑视中,她出色地统治了帝国。他们对神君克劳狄这位神圣而受敬仰的统帅又作何评价呢?据说克劳狄因自己忙于哥特远征,遂容许她实行统治。而且这是深思熟虑且明智的举措,以便由她守御帝国的东方边疆,使克劳狄自己得以更为稳妥地完成所着手的事业。” 这篇演说表明了奥勒良对芝诺比亚抱有怎样的评价。据说她的贞洁达到如此境地,以致除了尝试受孕之外,连自己的丈夫都不曾亲近。因为一旦同房一次之后,她便等待月经,若已怀孕便自加克制;若未怀孕,则再次给予求子的机会。她过着王室般奢华的生活。她更多地依据波斯习俗受人敬拜,依照波斯诸王的习俗设宴欢饮。她依罗马诸帝的习俗头戴头盔出席集会,身着带有紫边的服饰,边缘垂挂宝石,中部亦以类似女子胸针的贝形扣系紧,常常袒露手臂。她面容微黑,肤色黝黑,黑色的双眸神采非凡,气概超凡脱俗,姿容绝世。牙齿之洁白,以致大多数人认为她满口皆是珍珠而非牙齿。声音清亮而具男子气。在必要之时,她的威严宛如专制暴君;在职责需要之时,她的仁慈宛如贤明君主。她明智地慷慨,超乎寻常妇人地积聚珍宝;她乘用双轮马车,极少乘坐四轮贵妇车,更多乘马,据说常常与步兵一同行军三四英里。她以西班牙人般的狂热打猎,虽在平时极为清醒自制,却常与将领们开怀痛饮;她亦与波斯人和亚美尼亚人对饮,以期在酒量上压倒他们。她在宴席上使用镶嵌宝石的黄金器具,甚至使用克利奥帕特拉当年的遗物。在服侍人员中,她选用年岁较长的宦官,极少使用年轻侍女。她命儿子们讲拉丁语,以致他们讲希腊语甚觉困难或极少开口。她自己并不完全精通拉丁语,但克制住羞怯勉力言之;她的埃及语则说得极为纯熟,对亚历山大里亚与东方的历史精通到据说曾亲笔编纂过历史概要;至于拉丁历史,她则是阅读希腊语译本。当奥勒良俘获她并将她带至面前如此质问时: “怎么回事,芝诺比亚?你竟敢侮辱罗马皇帝们吗?” 据说她如此回答: “我承认你是征服我的皇帝;至于加列努斯、奥勒奥卢斯及其他君主,我从未视为皇帝。我相信维多利亚与我志同道合,若地理条件许可,我曾期盼她能成为共同执政的同盟者。” 因此,她在凯旋式中被游街示众,其景象在罗马人民看来无有更为盛大壮观者;她首先被巨大的珠宝装点,以致承受着饰物的重负而步履蹒跚。因为据说这位极其强健的妇人极频繁地驻足停歇,声称自己无法承受珠宝的重负。此外,她的双脚被黄金锁具束缚,双手亦被金链锁住,颈项上也不乏金项圈,由一名波斯小丑在前方牵引。奥勒良赦免了她的性命,据说她在蒂布尔获赐一处庄园——该地至今仍被称为芝诺比亚,距离哈德良的宫殿及名为孔凯之地不远——在此依照罗马贵妇的习俗与儿女们安度余生。

语法注4 条
  1. 30ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent

    此处 ne 为表确证与强调的副词性肯定小词(意为“确实”、“诚然”),而非否定词。它与虚拟式未完成过去时假定从句 si scirent 配合,引导结论句 ne ... laudarent(虚拟式未完成过去时),构成与现在事实相反的虚拟语气,意为“确实,那些指责我的人倘若知晓……必定会称赞不绝”。

  2. 30illius esse quod Odaenathus Persas vicit

    illius 为表示归属或功劳的谓语性属格,与 esse 连用表示“归功于她/是她的功绩”;主语是由 quod 引导的实质性名词从句(quod Odaenathus Persas vicit,“奥达埃纳图斯击溃波斯人这一事实”)。

  3. 30temptandis conceptionibus

    此为动形容词结构(夺格或表目的的与格),与 nisi 结合构成修饰成分,意为“除了尝试受孕的目的之外”。主句中的 scierit(原形 scire)借用为夫妇同房(肉体结合)的委婉说法,相当于 cognoscere。

  4. 30Imperatorem te esse cognosco, qui vincis

    vincis 为直说式现在时第二人称单数,先行词为 te,意为“我承认你这位征服者是皇帝”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:30