← 罗马皇帝群像

三十僭主传

§13-15

马克里安努斯兄弟的败亡与奥达埃纳图斯

记述了小马克里安努斯与奎埃图斯的称帝与覆灭,以及马克里安努斯家族的习俗,随后叙述了帕尔米拉的奥达埃纳图斯击退波斯、收复东方的功绩及其遇刺经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

​Macrianus Iunior Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur,1 de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi.

小马克里安努斯 关于此人,在其父统治的篇章中已多有先述;若非他父亲的明智似乎得到了信任,他是绝不可能被拥立为皇帝的。关于此人,确实流传着许多令人赞叹的事迹,皆关涉青年时期的英勇;但面对命运,或者在一场战争中单凭一个人的英勇,又能起多大作用呢?因为这位勇猛的青年与其最为明智的父亲——他正是凭借父亲的功绩才得以开始统治的——一同被多米提安努斯击败,并被剥夺了三万名士兵(正如我上文所述)。他因母亲而出身显贵,其父则仅仅是勇敢而随时准备作战,并以崇高的光耀从最基层的兵役攀升至最高统帅之位。

§14

​Quietus Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.

奎埃图斯 此人正如我们所言,是马克里安努斯的儿子。根据巴利斯塔的决断,他与父亲和兄弟一同被立为皇帝。然而,早已掌控东方的奥达埃纳图斯在获悉奎埃图斯的父亲马克里安努斯及其兄弟马克里安努斯已被奥勒奥鲁斯击败,且士兵已归降其麾下之后,便假借维护加列努斯党派的名义,斩杀了这位青年以及前任近卫长官巴利斯塔。这位青年同样极其配得上罗马的统治,以至于他真正显得既是马克里安努斯的儿子,也是马克里安努斯的兄弟——这两位在危难时刻能够治理国家的人。关于至今依然繁盛的马克里安努斯家族,我认为不应忽略讲述他们历来作为独特传统所保留的一件事。该家族的男人们总是在戒指与银器上,女人们总是在发网、手镯、戒指以及各类饰物上,刻印马其顿的亚历山大大帝像;以至于时至今日,其家族中仍存有妇人的宽袍、镶边和斗篷,上面用各色丝线织出亚历山大的肖像。我们最近曾目睹出自该家族的男子科尔内利乌斯·马塞尔在赫拉克勒斯神庙举办宴会时,用一只琥珀金浅杯向大司祭敬酒,该杯正中刻有亚历山大的面容,周围边缘则以精细微小的浮雕图案刻画了其一生的全部历史;他甚至命令将此杯在所有对那位伟人怀有极高仰慕之情的人群中传阅。我之所以记录此事,是因为人们传说,凡佩戴以金或银刻画的亚历山大肖像之人,在自身的一切作为中皆能得到护佑。

§15

​Odaenathus Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum.2 eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi,3 composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.

奥达埃纳图斯 在瓦勒良被俘、罗马国家的军力疲惫不堪之际,若非帕尔米拉人的领袖奥达埃纳图斯摄取了统治权,东方的局势早已溃败。因此,他首先冠以国王的称号,与妻子芝诺比娅、名为希律的长子,以及幼子赫伦尼安努斯和提莫拉奥斯一同召集军队,向波斯人进发。他首先将尼西比斯以及东方的绝大部分连同整个美索不达米亚重新收归辖下,继而迫使被击败的国王本人仓皇逃窜。最后,他一路追击沙普尔及其子女直至泰西封,俘获其嫔妃并缴获巨额战利品后班师转向东方,期望能够镇压那已经起兵反抗加列努斯称帝的马克里安努斯;然而彼时马克里安努斯已然率军前往对抗奥勒奥鲁斯与加列努斯。在马克里安努斯被杀之后,奥达埃纳图斯处死了他的儿子奎埃图斯——正如大多数人所声称的,这是由于巴利斯塔僭取王位,唯恐自己也遭到诛杀。因此,在东方局势大体平定之后,他与其子希律(希律本人在自波斯归来后亦与父亲一同被尊为皇帝)一道,被同样夺取了帝权的堂兄弟麦奥尼乌斯刺杀。我相信神灵当时对罗马国家心怀震怒,因其在瓦勒良被杀之后,竟不愿让奥达埃纳图斯保全性命。他确实原本会与妻子芝诺比娅不仅重建已被其恢复旧观的东方,而且完全重建整个世界的全部区域。他作战骁勇,且正如大多数著作家所述,因非凡的狩猎活动而始终负有盛名;他从幼年起就为捕获狮子、豹子、熊以及其他野兽而付出了男儿职责的汗水,并且始终生活在森林与山峦之间,忍受酷暑、暴雨以及狩猎的享乐自身所包含的一切艰辛。经受这些磨砺,他在波斯战争中耐受了烈日与烟尘;他的妻子亦同样习惯于此,据许多人的看法,她被认为比丈夫更为勇猛,是所有东方女子中最显贵、且如科尔内利乌斯·卡皮托利努斯所断言的那样,最为美丽的女子。

语法注3 条
  1. 13nisi prudentiae patris eius creditum videretur

    非人称被动结构 creditum [esse] videretur 支配与格 prudentiae。由于动词 crēdō 要求与格补足语,在被动语态中须使用非人称形式(意为“受到信任”)。该句与前方的 qui numquam imperator factus esset 共同构成过去与事实相反的虚拟条件句。

  2. 15sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum

    由转折连词 sed 引出的独立夺格短语。它与前文的 sperans quod ... posset opprimere(希望能够镇压马克里安努斯)形成对立,补充说明了奥达埃纳图斯的期望落空的情境,即马克里安努斯此时早已率军出征。

  3. 15Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi

    目的从句 ne et ipse posset occidi 依附于独立夺格中的分词 usurpante,而非主句动词 interfecit。它解释了巴利斯塔僭取王位的动机,即为了防备自身遭到杀害。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:13-15