- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:16-19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了奥达埃纳图斯之子希律的奢靡及其与芝诺比娅的矛盾,弑君夺位者麦奥尼乌斯的下场,以善于统筹军粮著称且其称帝与否备受争议的巴利斯塔之生平与书信,以及瓦伦斯在阿哈伊亚因自卫而暂摄帝权随后被杀的始末。
Herodes Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus1 Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat,2 neque plura sunt quae de Herode dicantur.
希律 希律并非芝诺比娅所生,而是出自前妻,他与父亲一同获得了帝权。此人是全人类中最显娇奢者,完全沉溺于东方与希腊式的挥霍之中;他拥有绣有图纹的帐篷、镀金的帐幕以及一切波斯式的奢华之物。最终,奥达埃纳图斯顺应其性情,出于为人父之纵容情感的驱使,凡所缴获的王室嫔妃、凡所掠得的财富与宝石,皆尽数赐予了他。芝诺比娅对他怀有继母般的怨恨,而这种情况反而使他在父亲眼中更为讨喜。关于希律,再无更多可言之事。
Maeonius Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium Herodem. dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.
麦奥尼乌斯 此人是奥达埃纳图斯的堂兄弟,他纯粹受可鄙的嫉妒驱使,刺杀了这位最优秀的皇帝,尽管除了其子希律之外,他找不出任何理由来指责皇帝。据说他起初曾与芝诺比娅暗中勾结,因为她无法容忍继子希律先于自己的儿子赫伦尼安努斯和提莫拉奥斯被称为统治者。然而此人亦是极其污秽之人。因此,他虽因谬误而被拥立为皇帝,不久便因其自身的淫逸恶果被士兵们斩杀。
Ballista De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae- nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum. multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit: Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet,3 ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur. iam vinum, laridum, iam ceterae species in iis dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum. Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit, in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum, nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam4 dicitur interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.
巴利斯塔 关于此人是否曾经称帝,著作家们彼此争论不休。许多人说,在奎埃图斯被奥达埃纳图斯杀死之后,巴利斯塔虽获赦免,但由于他不信任加列努斯、奥勒奥鲁斯以及奥达埃纳图斯中的任何一人,因而自立为帝;另一些人则断言,他是作为平民在自己于达芙妮附近购置的田庄中被杀的。许多人还说,他穿上了紫袍以便依照罗马的规制施行统治,统领过军队,并对自己许下了诸多宏图,但他最终是被奥勒奥鲁斯派去缉捕马克里安努斯之子奎埃图斯(奥勒奥鲁斯声称奎埃图斯是其应得的俘虏)的人所杀害。他是一位卓越之士,精通经国大略,谋划时果决有力,出征时战功赫赫,在粮秣统筹方面更是举世无双,深得瓦勒良的赏识,以至于瓦勒良在某封信函中曾以此赞辞推崇他: “瓦勒良致伊利里库姆与高卢的长官拉戈尼乌斯·克拉鲁斯:可敬的克拉鲁斯,如果你身上还有些许真才实学——而我确信你是有的——你就应当遵行巴利斯塔的方略。以此来整肃国家。你难道看不出他是如何做到不加重行省居民负担的吗?他在有牧草之处屯驻马匹,在有小麦之处调配军粮,决不强迫行省居民或土地所有者在其短缺之处交纳粮食,亦不在其无法喂养之地饲养战马。再没有比将产出之物就地支用更为妥善的筹划了,免得国家因运输或开支而承受重负。加拉太粮食富足,色雷斯粮仓充盈,伊利里库姆物产丰饶;步兵当驻扎于彼处,尽管在色雷斯,骑兵亦可在不侵害行省居民的情况下过冬,因为平原上收割了大量干草。至于酒类、腌肉以及其他物资,则应在那些产量过剩之地供应。这一切皆是巴利斯塔的谋略,他下令某一省份仅需提供一种物资,盖因该物资在该地丰余,并下令从该省撤出驻军。此令已由官方正式颁布。” 另有瓦勒良向巴利斯塔表达感谢的信函,信中说明治理国家的准则是巴利斯塔向他提供的,并庆幸由于其建议,军中既无挂名的(即闲散的)军事保民官,亦无不克尽职守的侍卫,更无不真正作战的士兵。因此,据说此人躺在自己的帐篷中时,被一名普通士兵为了讨好奥达埃纳图斯与加列努斯而杀害。关于此人,我自己尚未查明充分的实情,盖因当世著作家对其长官任内之事记述颇多,对其称帝之事却着墨甚少。
Valens Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.
瓦伦斯 这位行伍出身的军人,同时亦享有文治美德的盛誉,当时凭借加列努斯授予的荣衔治理阿哈伊亚总督区。马克里安努斯极其畏惧他,既因为深知他在人生的各方面皆颇负盛名,又因为出于对其美德的嫉妒而知晓他是自己的死敌,遂派遣当时出身极显贵的执政官家族之皮索将其处死。瓦伦斯极尽严密地防范戒备,且认为舍此别无自救之法,遂称帝自立,但不久便被士兵所杀。
- 16ingenio eius usus
动词 utor 的完成时分词 usus 支配夺格短语 ingenio eius。此处的 ingenium 指“性情、秉性”,与后文的“为人父之纵容情感(paternae indulgentiae adfectione)”相呼应,表示顺应、迁就希律喜好奢华的秉性,而非字面意义上的“利用其才智”。
- 16qua re commendabiliorem patri eum fecerat
关系代词夺格 qua re 指代前述芝诺比娅对其怀有继母之恶感这一事实。动词 fecerat 的语法主语为 Zenobia,表明芝诺比娅的排挤与敌视反而在客观上促使父亲奥达埃纳图斯对希律更加怜爱、宠溺。
- 18videsne ut ille provinciales non gravet
疑问副词 ut 在此引出间接疑问句,相当于 quomodo(“如何”),支配后文的虚拟式动词 gravet、contineat、mandet 和 cogat。该句型用以引发对现实政绩的生动观察,突出了巴利斯塔军粮调配措施的英明合理。
- 18in Odaenathi et Gallieni gratiam
介词短语 in + 宾格 gratiam 为固定习语,意为“为了讨好……”或“为了博取……的欢心”。属格 Odaenathi et Gallieni 作客体属格修饰 gratiam,表明该名士兵行刺的目的在于向奥达埃纳图斯与加列努斯邀功求赏。
