- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在瓦勒良被俘后,巴利斯塔与马克里安努斯商定推戴后者的两个儿子为帝,随后进军的马克里安努斯父子兵败身亡,文末附上了瓦勒良生前对马克里安努斯的高度评价。
Macrianus Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatori,1 ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem, unum in locum concesserunt quaerentes quid faciendum esset, tuncque constitit, Gallieno longe posito Aureolo usurpante imperium, debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus exsisteret. verba igitur Ballistae (quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit) haec fuerunt: Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero, sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re publica et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? arripe igitur locum meritis tuis debitum, me praefecto, quamdiu voles, uteris, tu cum re publica tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat. ad haec Macrianus: Fateor, Ballista, imperium prudenti non frustra est. volo enim rei publicae subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis est;2 senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ab usu militiae retraxerunt, iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem publicam restituant, quam Valerianus fato, Gallienus vitae suae genere perdiderunt. post haec intellexit eum Ballista sic agere ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est: Prudentiae tuae rem publicam tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt. tunc ille ubi intellectum se esse comperit, Do, inquit, manus, de meo stipendium militi duplex daturus, tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe, iam ego faxim ut3 Gallienus, sordidissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat. factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano imperatore trahere atque a Domitilla. De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit, inter cetera ex oratione divi Valeriani: Ego, patres conscripti, bellum Persicum gerens Macriano totam rem publicam credidi et quidem a parte militari, ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. nec, patres conscripti, nova vel inopina nobis sunt; pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia comprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignos collegio, nostra dignos amicitia, et reliqua.
马克里安努斯 在瓦勒良——长期以来国家最显赫的元首,继而最骁勇的皇帝,最终却沦为众人中最不幸者,或是因为他在波斯人处衰老而终,或是因为他留下了配不上他自己的后代——被俘之后,当瓦勒良的近卫长官巴利斯塔与将领之首马克里安努斯察觉到加列努斯实属可鄙之人,且士兵们亦在物色元首时,他们退至一处,商讨应当如何行事。当时他们达成共识:鉴于加列努斯地处遥远,而奥勒奥鲁斯又在僭取帝权,必须有人登基为帝,且必须是最优秀之人,以免任何僭主趁机而起。因此,巴利斯塔的言辞(正如参与该密谋的麦奥尼乌斯·阿斯提阿那克斯所声称的那样)如下: “我的年龄、职业以及意愿,皆与帝权相去甚远;而我——这不可否认——是在寻求一位明君。但究竟有谁能填补瓦勒良的位置,除非是像你这般英勇、坚定、廉洁、在国家政务中经受过考验,并且——这也是对帝权最为关键的一点——富有之人?因此,请攫取属于你功绩的地位吧;只要你愿意,你尽可任用我为长官,只要你善待国家,使罗马世界因你被立为元首而欢欣即可。” 对此,马克里安努斯答道: “巴利斯塔,我承认,对于明智之人而言帝权并非虚设。因为我确实希望襄助国家,将那个祸害从法律的舵轮旁驱逐开;但我身上已没有这种岁月的资本了。我已是老人,无法作为表率去骑马巡视,我必须更频繁地沐浴,享用更精致的饮食,财富早已使我脱离了军旅的实践。应当寻找某些年轻人,不是一个,而是两三个最勇猛者,让他们从世间各地重建国家——而国家已被瓦勒良凭其宿命、加列努斯凭其生活方式毁掉了。” 在此之后,巴利斯塔看出他的举止似乎是在考虑他自己的儿子们,于是便这样切入道: “我们将国家托付给你的智慧。因此,请交出你的孩子们——马克里安努斯与奎埃图斯,他们是英勇无比的青年,曾由瓦勒良任命为军团保民官;因为在加列努斯的统治下,正由于他们为人贤良,他们便无法保全性命。” 此时,当他发觉自己的心思已被看透时,便说道: “我认输,我将自掏腰包给士兵发放双倍粮饷。你只需向我展现长官的热忱,并在必要之地提供粮草供应;我即刻便能让加列努斯——这个一切女人中最卑劣的家伙——认清他父亲的将领们。” 于是,在全体士兵的拥戴下,他与马克里安努斯和奎埃图斯这两个儿子一同被拥立为皇帝,并且无论东方局势如何弃置不顾,立刻率军向加列努斯进发。然而,尽管他率领着四万五千名士兵,在伊利里库姆或色雷斯边境与奥勒奥鲁斯交锋时却遭溃败,并与儿子一同被杀。最终,三万名士兵归降于奥勒奥鲁斯的管辖之下。击败他的乃是多米提安努斯,奥勒奥鲁斯麾下最英勇猛烈的将领,自称源自多米提安努斯皇帝与多米提拉的血统。然而关于马克里安努斯,我认为略去瓦勒良对他的评价乃是不恭之举,那是瓦勒良在从波斯边境发给元老院的演说中写下的;在神君瓦勒良演说的其他内容中载有如下文字: “各位元老,我在进行波斯战争时,将整个国家托付给了马克里安努斯,而且确实是在军事方面。他对诸位忠贞,对我忠诚,士兵对他既爱戴又敬畏,无论局势有何要求,他都能统帅大军应对。而且,各位元老,这些对我们而言并非新事或意外;他的勇德在他幼年时于意大利、青年时于高卢、壮年时于色雷斯、已届中年时于阿非利加,最终步入老年时于伊利里库姆和达尔马提亚,在多场战役中以身作则的英勇奋战中得到了证实。此外,他还拥有配得上罗马共治职位、配得上我们友谊的年轻儿子们,”余下略去。
- 12imperatori
该与格形式出现在与句首独立夺格 Capto Valeriano 相呼应的同位语并列结构中(diu clarissimo principe civitatis, ... ad postremum omnium infelicissimo)。从严格的语法一致性来看本应使用夺格 imperatore,此处体现了后经典拉丁语中的格位混淆或词形变异。
- 12non hoc in me aetatis est
此结构由中性指示代名词 hoc 与部分属格 aetatis 结合而成。字面意为“我身上并无此种年龄(的精力和体力)”,表示他因年老而不再具备承担帝位繁重劳苦的体魄。
- 12iam ego faxim ut
此处使用了古旧的第一人称单数完成时连接法 faxim(相当于 faciam),与引导从句的 ut 相连,表达强烈的决心或断言:“我定会使得……”或“我必将促成……”。
