← 罗马皇帝群像

三十僭主传

§10-11

僭称帝雷加利安努斯的即位与奥勒奥鲁斯的叛乱

本段记述了雷加利安努斯在伊利里库姆因一句文字游戏被拥立及阵亡的经过、克劳狄乌斯致其书信以及瓦勒良识人之明,随后叙述了奥勒奥鲁斯被伊利里库姆军团推戴称帝、与各方交兵直至被克劳狄乌斯击灭并立碑安葬的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

​Regalianus Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regalianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus imperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est. Mirabile fortasse videatur, si quae origo imperii eius fuerit declaretur. capitali enim ioco regna promeruit.1 nam cum milites cum eo quidam cenarent, exstitit vicarius tribuni qui diceret: Regaliani nomen unde credimus dictum? alius continuo, Credimus quod a regno. tum iis qui aderat scholasticus coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere, Rex, regis, regi, Regalianus. milites, ut est hominum genus pronum ad ea quae cogitant, Ergo potest rex esse? item alius, Ergo potest nos regere? item alius, Deus tibi regis nomen imposuit. quid multa? his dictis cum alia die mane processisset, a principiis imperator est salutatus. ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia.2 Fuit, quod negari non potest, vir in re militari semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gentis Daciae, Decebali ipsius, ut fertur, adfinis, exstat epistula divi Claudii tunc privati, qua Regaliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. quam ego repertam in authenticis inserendam putavi; fuit enim publica. Claudius Regaliano multam salutem. felicem rem publicam quae te talem virum habere in castris bellicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat, pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. dignus eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. sed quid multa? memor cuiusdam hominis cautius velim vincas,3 arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fibulatoria, cum ipse misi de nostris. Hac epistula ostenditur quid de Regaliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium. mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in deligendis rei publicae ducibus talem fuisse, qualem Romana felicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. et utinam vel illi qui arripuerant imperia regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se in suo statu res publica nostra tenuisset, sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei publicae reservavit.

雷加利安努斯 在加列努斯的时代,凡有能力者皆跃起争夺帝权,这实乃国家的宿命。总之,在伊利里库姆担任军团统帅的雷加利安努斯,在莫西亚人的推举下被立为皇帝,这些莫西亚人此前曾与因格努乌斯一同溃败,其父兄亲族曾遭受加列努斯的残酷迫害。然而此人对阵萨尔马提亚人时屡建奇功,但因罗克索拉尼人的挑唆、士兵们的赞同,以及行省居民唯恐加列努斯再次施加更严酷报复的恐惧,他被杀害了。倘若揭示出他帝位的起源,或许会显得令人惊异;因为他是凭借一句关乎命运的玩笑而赢得了统治权。当时有若干士兵与他一同进餐,一名副大队长站出来说道: “我们认为雷加利安努斯之名是因何而得的?” 另一人随即说道: “我们认为是因为‘王国’。” 这时,在场的一位修辞学塾师便如同在进行文法变格一般,开始说道: “Rex,regis,regi,Regalianus(王,王的,给王,雷加利安努斯)。” 士兵们正如这类人群素来倾向于顺应他们心中所想的那样,说道: “那么他能当国王吗?” 另一人同样说道: “那么他能统治我们吗?” 又一人说道: “神已经将国王的名号赋予了你。” 何须多言?这些话出口之后,当他次日清晨走出时,便在军旗大营前被欢呼为皇帝。就这样,别的人凭大胆或判断力获得的东西,一句诙谐的机智却拱手送给了此人。不可否认,他始终是在军事上受到认可的勇士,且此前早已受到加列努斯的猜忌,因为他看似堪当帝位。他是达契亚族人,据说还是德凯巴鲁斯本人的亲族。如今还留存着当时身为平民的神君克劳狄乌斯写给伊利里库姆统帅雷加利安努斯的一封信,信中对他在一切皆因加列努斯的怠惰而濒临瓦解之际收复伊利里库姆表示感谢。我认为这封在原档中发现的信应当被插入于此,因为它是公文。 “克劳狄乌斯致雷加利安努斯,致以诚挚的问候。国家何其有幸,配在战营中拥有你这样的人才;加列努斯何其有幸,尽管无人向他禀报有关善恶的实情。我们元首的近卫侍从博尼图斯与策尔苏斯已向我转达,你在斯库皮附近的作战中是何等英勇,你在一天之内以何等迅捷完成了多少场交战。若处于古代,你本该配享凯旋式。但何须多言?鉴于某个人,我希望你能更加谨慎地取胜。我希望你能给我送来萨尔马提亚弓和两件斗篷,但要带饰针扣的,因为我自己也已送去了我们的一些物品。” 从这封信中可以看出克劳狄乌斯对雷加利安努斯的评价,毫无疑问,克劳狄乌斯的决断在他那个时代是极具分量的。此人确实不是由加列努斯提拔的,而是由其父瓦勒良提拔的,正如克劳狄乌斯、马克里安努斯、因格努乌斯、波斯图穆斯和奥勒奥鲁斯一样,他们所有人在身居帝位时被杀,尽管他们本是堪当帝权的。而在瓦勒良元首身上令人赞叹的是:凡是他任命为将领的所有人,后来都在士兵们的拥戴下登上了帝位;由此可见,这位老皇帝在为国家选拔统帅时,恰恰符合了罗马的福祉在明君治下若能命中注定延续下去所需要的那种水准。但愿那些攫取帝位的人本能够长治久安,抑或他的儿子不曾在帝位上盘踞如此之久,无论如何我们的国家本都能维持其固有的秩序。然而命运女神却认为应当过度放纵自己,她不仅随同瓦勒良带走了诸位明君,还将加列努斯为国家留存得超出了应有的时日。

§11

​Aureolus Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo fecit contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam: Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum. hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur,4 quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

奥勒奥鲁斯 此人同样统领着伊利里库姆的军队,出于对加列努斯的轻蔑——正如当时的所有人一样——在士兵们的逼迫下摄取了帝权。当马克里安努斯与其子马克里安努斯率领庞大军力前来征讨加列努斯时,他俘获了其军队,并将收买的若干人收编于自己的效忠之下。当他由此成为一位强大的皇帝,且加列努斯徒劳地试图强攻这位勇士之后,加列努斯为了征讨波斯图穆斯而与他讲和。关于这些事,大部分已经叙述过,且仍将被叙述。在加列努斯已被杀之后,克劳狄乌斯与他在如今被称为奥勒奥鲁斯桥的那座桥附近交战,杀死了这个奥勒奥鲁斯,并在该处将他作为僭主赐予了一座简陋的坟墓。甚至在今天还留存着一首如下形式的希腊文短诗: “在经历了僭主的多次战事之后,作为胜利者、如今荣幸的克劳狄乌斯以坟墓之赐,向奥勒奥鲁斯致以凡人的礼数,并依法成为生还者;若非杰出士兵的爱戴所阻,他本愿让其活着,但士兵们依法拒绝给予所有不肖者以生命,对奥勒奥鲁斯尤甚。然而他是仁慈的,保留了尸身的最后尊严,既奉献了奥勒奥鲁斯之桥,又奉献了坟冢。” 我之所以将某位文法家翻译的这些诗句照录于此,是为了保持信实;并非因为它们不能被翻译得更好,而是为了保全历史的真实性——我认为这一点应当优先于其余一切而予以守护,因为我对于涉及修辞之事毫无兴致。因为我打算呈献给诸位的是事实,而非言辞,尤其是在同时记述三十位僭主生平的如此浩繁的事实材料之中。

语法注4 条
  1. 10capitali enim ioco regna promeruit

    形容词 capitalis 本义为“关乎头颅(caput)的”、“致命的/死罪的”,此处引申为“决定命运的”、“带来重大后果的”。ioco 为方式/手段夺格。复数 regna 属于诗意修辞用法,指代“王权、帝位”。

  2. 10ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia.

    主句谓语为 detulit,其主语是 iocularis astutia。关系代词 quod 包含先行词(意为“……之物”),作 detulit 的直接宾语,从句中省略了重复的动词(即“别人由大胆或判断力[所赋予]的东西”)。aliis 与 huic 均为与格。

  3. 10memor cuiusdam hominis cautius velim vincas

    形容词 memor 支配属格 cuiusdam hominis(隐指猜忌心极重的皇帝加列努斯)。velim 是表示委婉愿望的虚拟式现在时(第一人称单数),不带连词 ut 而直接引导从属虚拟式 vincas(volo + 虚拟式结构)。

  4. 11non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur

    non quo + 虚拟式(potuerint)用于表示被否定的原因(“并非因为它们不能被翻译得更好”)。后半句 sed ut... 则接虚拟式(servaretur)引出真正的目的(“而是为了使历史的真实性得以保全”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi024.humanitext-lat2:10-11