← 罗马皇帝群像

双加里恩努斯传

§7-9

加利埃努斯的十年庆典与处死弄臣

加利埃努斯在讨伐波斯图穆斯的战争中取胜,并在屠杀拜占庭士兵后返回罗马大肆操办执政十周年庆典;但他因弄臣嘲弄其弃被俘的父亲瓦勒良于不顾而大怒,将他们活活烧死,激起了民众与军队的怨恨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit, et cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum variatione decursis. erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur, denique ad vindictam Byzantiorum1 processit, et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit, fracto foedere quod promiserat, per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt. Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, ex- quisito genere voluptatum, iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite et omni populo praeeunte,2 servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus Capitolium petiit. praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles flacculis non veritate pugillantes.3 Cyclopea etiam luserunt omnes apinarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent. omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petiit, hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant, ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.

因此,加利埃努斯与奥雷奥卢斯以及后来登上帝位、亦即我朝凯撒君士坦提乌斯家族始祖的将领克劳狄一道,向波斯图穆斯宣战;而波斯图穆斯得到了众多凯尔特与法兰克援军的相助,与同他分享帝位的维克托里努斯一同奔赴战场。在战局几经起伏的数场交锋之后,加利埃努斯一方获得了胜利。加利埃努斯身上有着一种突发勇武的胆量,因为他有时也会因受侵害而大动肝火;最终他进军去为拜占庭人复仇。他本以为自己不可能被城墙接纳,但在次日被迎入之后,他背弃了自己许诺的盟誓,命武装士兵结成圆阵围困,将所有赤手空拳的兵士屠杀殆尽。在此期间,亚细亚的斯基泰人亦因罗马将领的英勇与统率而遭击溃,退回本土。 在拜占庭屠杀了士兵之后,加利埃努斯仿佛立下了丰功伟绩一般,飞速奔回罗马,召集元老们,以新颖的竞技、前所未见的行进盛典和极尽讲究的享乐庆祝其执政十周年祭。起初,在身着托加的元老们与骑士阶层之间,由白衣士兵与全体民众为先导,几乎所有人的奴隶与妇人们手持蜡烛火把和油灯走在前面,他前往卡皮托利乌姆山。两旁各有百头白牛先行,牛角以金系连,披着斑斓光鲜的丝绸背垫;两边各有两百只洁白的牝羔先行,还有当时在罗马的十头大象、一千两百名盛装打扮且披着贵妇金线衣袍的角斗士、两百头精心装点各种各样的驯化野兽、载着哑剧演员和各色伶人的辎车,以及用软皮拳套而非动真格搏击的拳击手。所有的小丑们还表演了独眼巨人滑稽剧,展示了诸般奇异而令人惊叹的景象。所有街道皆回荡着嬉戏、喧闹与掌声。他本人如前所述,身着绣花托加和棕榈纹束腰衣,居于元老之中,与所有身着紫边托加的祭司一同前往卡皮托利乌姆山;两旁各有五百杆镀金长矛,除各同业会之外的上百面军旗、龙旗,以及神庙和所有军团的徽标同行;此外,还有扮作外邦诸族的人同行,如哥特人、萨尔马提亚人、法兰克人、波斯人,每队被引行者不少于两百人。

§9

Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur, inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat: Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis cras erit scaena qualesque circenses? sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis alios dies voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus, nam cum grex Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque vultum mira inhiatione rimantes. a quibus cum quaereretur quidnam agerent illa sollertia, illi responderunt: Patrem principis quaerimus. quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit,4 milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent.

这个愚蠢之人以为借着这场盛典便能愚弄罗马人民;然而罗马人惯爱讥嘲,有人青睐波斯图穆斯,有人偏向雷加利亚努斯,有人支持奥雷奥卢斯或埃米利亚努斯,还有人拥护萨图尔尼努斯——因为据说连他也已在称帝了;在这当中,人们针对他的父亲发出了巨大的怨言,斥责儿子弃父亲于不顾未加复仇,反倒由异邦人以某种方式代为复仇。然而加利埃努斯的心灵已被享乐所麻痹,对此类事情无动于衷,反倒向身旁之人探问: “午餐我们有什么可吃?准备了何种娱乐?明日的剧场和赛马又有何节目?” 如此走完巡游路线并献祭百牛之后,他返回宫邸,在宴飨豪饮之余,将余下的时日皆付诸公众享乐。有一桩颇不平凡的讽刺趣事不可略过:当一队波斯人仿佛战俘一般被引着参与巡游(委实滑稽之事)时,一些弄臣混入了波斯人当中,极尽仔细地打量一切,以惊人的张望神态端详每个人的面容。当被问及以这般精明究竟在做何事时,他们回答道: “我们在找皇帝的父亲。” 当此事传到加利埃努斯耳中时,他既无羞愧,亦无悲痛,更无孝心,竟下令将弄臣们活活烧死。民众对此事的痛心程度超出任何人的想象,而士兵们更是愤恨至极,以致不久之后便施以报应。

语法注4 条
  1. 7ad vindictam Byzantiorum

    属格 Byzantiorum 作为宾格性属格,既可理解为“对拜占庭人的复仇/惩罚”,亦可理解为“替拜占庭人复仇”。结合前文提及加利埃努斯麾下士兵荡平拜占庭城一事,此处在语境上更宜理解为替拜占庭城向那些作乱士兵施加惩罚与复仇。

  2. 8inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite et omni populo praeeunte

    位于主句动词 petiit 之前的复合句式结构。介词短语 inter togatos patres et equestrem ordinem 与独立夺格 albato milite et omni populo praeeunte 相结合,并与后文的分词短语 servis... praecedentibus 并列,层层展现出行进队伍的位次与前导顺序。

  3. 8pugiles flacculis non veritate pugillantes

    夺格 flacculis 指代替正规角斗手套(caestus)使用的软皮袋或衬垫物。它与 non veritate(“非动真格地”)相对照,表明这只是一种表演性质、避免伤害的模拟拳斗。

  4. 9quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit

    动词 tulit(“承受”、“看待”)的直接宾语为 quod factum(“这一行径”)。tristius 为中性比较级形容词作状语或补足成分,意为“比任何人所预想的更加悲痛/沉重地”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:7-9