← 罗马皇帝群像

双加里恩努斯传

§10-12

奥达埃纳图斯掌控东方与加利埃努斯的享乐

当帕尔米拉的奥达埃纳图斯在东方击溃波斯人并执掌大权之际,加利埃努斯却沉湎于雅典的荣誉头衔与诗歌创作。尽管加利埃努斯随后封奥达埃纳图斯为奥古斯都并展现出若干机智轶事,斯基泰人仍趁隙侵袭帝国疆土。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infidis1 declaravit, Gallieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente, denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit, qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem,2 nam de illius morte falso compererat. Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria, et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.

在加利埃努斯与萨图尔尼努斯任执政官之年,帕尔米拉国王奥达埃纳图斯掌握了整个东方的统治权,这主要是因为他以英勇的功绩表明自己配得上如此崇高威仪的冠冕,而加利埃努斯则要么无所作为,要么荒淫放荡,行事荒唐可笑;最终他为了替瓦勒良复仇——而瓦勒良的儿子却对此不理不睬——立即向波斯人宣战。他随即占领了尼西比斯和卡莱,尼西比斯与卡莱的居民纷纷归降,并对加利埃努斯口诛笔伐。然而,奥达埃纳图斯对加利埃努斯并不乏恭敬之意;因为他几乎是出于讥讽和夸耀自身武功的目的,将俘获的太守押送给他。当这些人被押抵罗马时,尽管获胜的是奥达埃纳图斯,加利埃努斯却举行了凯旋式,对自己的父亲只字不提;在听闻父亲死讯之后,若非被迫,他甚至不肯将其列入诸神之中——然而父亲其实尚在人世,因为他听信了关于其死讯的谣传。另一方面,奥达埃纳图斯在泰西封围困了大批帕提亚人,蹂躏了四周所有地区,斩杀无数人。但当各地的所有太守为了共同防卫而纷纷赶赴该地时,战事便陷入了旷日持久、互有胜负的僵局,不过罗马人的胜利终究更为持久;奥达埃纳图斯一心只为解救瓦勒良,每日加紧猛攻,然而这位出色的统帅在异国土地上却饱受地形险阻之苦。

§11

Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur: Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae. longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.

当波斯方面进行着这些战事之时,斯基泰人侵入了卡帕多细亚。他们在那里攻占诸城,在互有胜负的长久交战之后转往比提尼亚。为此,士兵们再次谋划另立新皇。加利埃努斯依照其惯常手法,因既不能安抚他们又不能使他们重归顺从,便将他们尽行诛杀。然而正当士兵们为自己寻找当之无愧的元首时,加利埃努斯却在雅典担任执政官——即最高长官,这是出于某种虚妄之心,他既渴望被登记为当地公民,又希冀参与所有秘仪;这番举动,哪怕是处于全盛福泽之中的哈德良,或是处于承平盛世之中的安敦尼,皆未曾有过,尽管二人曾如此热忱地研习希腊文学,以至在诸多卓越人物的评判中鲜少逊色于最博学之士。此外,他几乎弃国家政务于不顾,极力渴望挤入阿雷奥帕古斯议员之列;因为无可否认的是,加利埃努斯在演说、诗歌以及诸般艺术上皆颇具盛名。在百名诗人之中独占鳌头的那首婚礼歌便出自其手。当他为兄弟的孩子们主婚,所有希腊与拉丁诗人接连数日赋诵婚礼歌之际,据某些人所述,他执新郎新妇之手,屡屡如此吟诵:“去吧,尽情欢聚,年轻的人们!在彼此之间倾尽骨髓之汗;愿鸽子的呢喃比不过你们的情语,常春藤缠不过你们的臂弯,贝壳闭不过你们的热吻。”若要将他在当时于诗人与修辞家之中皆崭露头角的诗篇与演说悉数搜集,未免过于冗长;然而,人们对帝王的要求,与对演说家或诗人的企求本是截然不同的。

§12

Laudatur sane eius optimum factum, nam consulatu Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui, ubi comperit ab Odaenatho Persas vastatos, redactam Nisibin et Carrhas in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesiphontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odaenathum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret,3 cudi iussit, quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit. Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis scilicet pauca libet ponere: nam cum taurum ingentem in arenam misisset, exissetque ad eum feriendum venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori misit, mussantibusque cunctis, quid rei esset quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit: Taurum totiens non ferire difficile est, idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius uxori, atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: Imposturam fecit et passus est, deinde negotiatorem dimisit. Occupato tamen Odaenatho bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navalive bello superati sint.

诚然,他最明智的举措受到了赞誉:在他兄弟瓦勒良与亲族卢基卢斯任执政官之年,当他获悉波斯人已被奥达埃纳图斯击溃,尼西比斯和卡莱已重归罗马统治之下,整个美索不达米亚皆属我朝,战火终抵泰西封,波斯国王逃遁,太守被俘,多数波斯人遭斩杀,他便与之分享帝位,封奥达埃纳图斯为奥古斯都,并下令铸造描绘其押解波斯俘虏形象的货币;元老院、罗马城以及男女老少皆满怀感激地接纳了这一举措。此外,此人极富机变之智,诚然不妨记叙数事以显其敏锐:当他命人将一头硕大的雄牛放进竞技场,斗兽士出场击刺,却未能杀死十次被引出的雄牛,他竟派人给斗兽士送去桂冠;众人私下嘀咕,因何要给一个极度无能之人加冠,他便命人通过传令官宣谕道: “能这么多次都刺不中一头雄牛,实非易事。” 又如,曾有一人以假充真将玻璃宝石卖给其妻子,事情败露后妻子要求惩治,加利埃努斯下令将该商人拿下,装作要扔给狮子处置,随后却从兽笼中放出一只阉鸡;在众人皆为这滑稽之举惊愕之际,他命传令官宣谕道: “他欺诈了别人,自己也承受了欺诈。” 随后将商人释放。然而,正当奥达埃纳图斯忙于波斯战争,加利埃努斯如常耽溺于荒唐琐事之时,斯基泰人造船抵达赫拉克利亚,并从该地携带着掠获品返回故土,尽管有许多人在海难中丧生或在海战中被击溃。

语法注3 条
  1. 10dignum tantae maiestatis infidis

    手抄本所载 infidis 在句法和校勘上存在疑点。若照字面理解,可视为形容词 infidus(不信义的)之夺格或与格复数(意为“在不信者之中/对不信者而言”);但校勘者通常将其校订为 infulis(意为“冠冕/威仪之象征”,作形容词 dignus 所支配的夺格)。无论如何理解,核心涵义皆指其展现出配得上如此大权威仪的能力。

  2. 10cum mortuum audisset, sed adhuc viventem

    由连词 cum 引导的虚拟式过去完成时 audisset 结构中,两个宾格分词 mortuum 与 viventem 形成鲜明对立。viventem 之前隐含有转折让步的客观事实(“实际上仍活着”),构成了“当他听闻父亲已死(然而父亲尚在人世)之时”的紧缩对比结构。

  3. 12qua Persas captos traheret

    关系代词 qua 为夺格,指代前行动词 monetam(货币)。其后的 traheret 为虚拟式未完成过去时,构成表目的或特征描摹的关系从句,用以说明钱币上所铸刻的图样设计(“借以/在币面上展现他押解波斯俘虏的形象”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:10-12