← 罗马皇帝群像

双加里恩努斯传

§4-6

波斯图穆斯自立与帝国的混乱

在埃及埃米利亚努斯的叛乱被平定、高卢波斯图穆斯称帝自立、天灾与蛮族入侵接连发生之际,加利埃努斯对疆土沦丧戏谑以对,拜占庭亦遭其军队彻底摧毁。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pressit, sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori^ ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus. Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque consentientibus, quod occupatum imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta ictus est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit, his coactus malis Gallienus pacem cum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit, accesserat praeterea his malis, quod Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. denique Astacum, quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt. denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix oppressi sunt. et haec omnia Gallieni contemptu1 fiebant, neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator.2 Gallieno et Fausiano consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per multos dies; auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. mota est et Roma, mota et Libya, hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret, maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium, nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent. Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanum vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum, cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars, quod nomen, ut dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter saltem ostentata est. quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.

与此同时,埃米利亚努斯在埃及称帝,占据粮仓,以饥馑之灾困厄众多城邑;但加利埃努斯的将领狄奥多图斯在交战之后将其擒获,剥去其皇帝饰物,生擒解送至加利埃努斯皇帝处。此后埃及被交与狄奥多图斯;埃米利亚努斯在狱中被绞死;针对底比斯士兵亦施以酷刑,多人被诛。由于加利埃努斯执迷于奢侈与不法,沉溺于嘲弄与暴食,治理国政无异于孩童在嬉戏中假扮官长,高卢人天性不能容忍轻浮、背离罗马武德且荒淫无度的君主,遂在军队赞同之下拥立波斯图穆斯为帝,因为军队亦抱怨皇帝耽于情欲。加利埃努斯亲自率军讨伐波斯图穆斯;当他开始包围波斯图穆斯所在的城邑时,高卢人奋力抵抗,加利埃努斯在巡视城墙时被箭射中。事实上,波斯图穆斯统治了七年之久,极其有力地保卫了高卢诸省免受四方蛮族的侵扰;加利埃努斯受制于这些灾难,急于进攻波斯图穆斯,遂与奥雷奥卢斯讲和,并在各处围攻与战役中拖延了一场漫长战争,战局时胜时败。此外,这些祸患之上又添新难:斯基泰人侵入比提尼亚,摧毁各座城池;最后他们将阿斯塔库斯(后称尼科米底亚)焚毁,彻底洗劫。最终,仿若全世界合谋一般,大地的各个角落皆遭震荡,甚至在西西里亦因盗匪横行而爆发了一场类似奴隶战争的变乱,且极难平定。而这一切皆因对加利埃努斯的轻视而起;因为对于恶人的肆无忌惮,抑或善人对善事的指望,没有什么比皇帝或因邪恶而受畏惧、或因放纵而遭鄙夷更能促成的了。 在加利埃努斯与福西亚努斯任执政官之年,在诸多战祸之中,又发生了极其剧烈的地震,黑暗笼罩多日;此外,大地轰鸣传来雷声,而非朱庇特在施雷。由于这场震灾,众多建筑物同其居民一道被吞没,许多人因惊骇而丧命;这场灾难在亚细亚各城邑中尤为惨痛。罗马发生震动,利比亚亦遭震动,多处出现地陷裂隙,沟壑中泛出咸水,海水甚至淹没了许多城市。因此,人们查阅了西比拉之书以寻求神灵的平息,并按指示向拯救者朱庇特献祭;因为在罗马以及阿该亚诸城皆爆发了如此严重的瘟疫,以致一日之内五千人因同种疾病丧生。在命运逞凶之际,此地有地震,彼处有地陷,瘟疫从四面八方摧残罗马世界;瓦勒良被俘,高卢大部被围,奥达埃纳图斯兴兵进犯,奥雷奥卢斯紧逼伊利里库姆,埃米利亚努斯占据埃及,而哥特人的一部分(正如前文所述,该名称被赋予哥特人)在占据色雷斯各地之后,蹂躏了马其顿,围困了萨洛尼卡,四海之内未见丝毫安宁之象。正如我们屡次所言,这一切皆因对加利埃努斯的轻视而发生;此人穷奢极欲,若得无忧,则随时甘受一切耻辱。

§6

Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt. Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per populos. pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit,3 nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: Quid? sine lino Aegyptio esse non possumus! cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset, Quid, inquit, sine aphronitris esse non possumus! perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur: Num sine Atrebaticis sagis tuta res publica est? sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret, quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset, denique nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.

在阿该亚,马尔基亚努斯将领率军与这批哥特人作战,哥特人被阿该亚人击溃后从那里撤退。然而斯基泰人(即哥特人的一部分)肆虐亚细亚,连以弗所月神的神殿亦遭劫掠焚毁,其建构之名在各族之中颇具盛名。在这些时日、当此类事情发生之际,记录加利埃努斯为祸人类、屡屡仿佛开玩笑般所说的话,委实令人汗颜;因为当有人向他禀报埃及反叛时,据说他曾说道: “怎么?难道没有埃及亚麻布我们就活不下去了吗!” 而当他得知亚细亚同时遭自然灾变与斯基泰人入侵蹂躏时,他说: “怎么,难道没有天然碱我们就活不下去了吗!” 在高卢沦陷时,据说他笑着说道: “难道没有阿特雷巴特斗篷,国家就不安全了吗?” 总之,对于天下的所有地方,每当他失守之时,他便这般戏谑,仿佛所受损失不过是些微不足道的日用役杂。且为了让加利埃努斯时代不缺任何祸患,因海战闻名、扼守黑海门户的拜占庭城邑,竟被这位加利埃努斯本人的士兵彻底荡涤摧毁,以致无一人生还;最终,在拜占庭人之中已寻不到任何古老家族,除非有人因出游或服役在身而侥幸逃脱,方能代表其门第的悠久与尊贵。

语法注3 条
  1. 5Gallieni contemptu

    Gallieni 是名词 contemptus 的宾格性属格(“因对加利埃努斯的轻蔑”)。此处并非指加利埃努斯本人所怀有的轻蔑(主格性属格),而是指臣民与外敌对皇帝加利埃努斯所抱持的轻视,以此作为原因(原因夺格)。

  2. 5neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator

    以“neque quicquam est ... promptius quam cum ...”(没有什么比在……时更能促使……)为骨架的比较结构。与格 malis(对恶人而言)与 bonis(对善人而言)形成对仗,分别呼应介词短语 ad audaciam(走向肆无忌惮)与 ad spem bonorum(走向对善事的指望),其中 bonorum 宜作中性复数属格解。

  3. 6pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit

    非人称动词 pudet 引导不定式 prodere 作为其主语,而 prodere 的宾语则是由 quae ... dixerit(完成时虚拟式)构成的从属分句。malo generis humani 是表示受损或结果的与格(“造成人类的灾祸”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:4-6