← 罗马皇帝群像

双加里恩努斯传

§1-3

马克里亚努斯父子称帝与加利埃努斯的荒淫

瓦勒良被俘且加利埃努斯荒废朝政之际,马克里亚努斯父子在东方称帝,但在向西进军时兵败身亡,其留在东方的另一子亦被奥达埃纳图斯等人诛杀;加利埃努斯则借父亲去位与政敌覆灭之机大肆沉湎享乐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Capto Valeriano1 (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est?), nutante re publica, cum Odaenathus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur ubique exercitus, murmurabant omnibus in provinciis duces, erat omnium ingens maeror, quod Valerianus imperator Romanus in Perside serviliter teneretur, sed erat etiam maior omnium maestitia quod Gallienus nanctus imperium ut pater fato sic ipse moribus rem publicam perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano consulibus Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret, placuit denique ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem publicam defensendam.. capesserent sic igitur imperium delatum est Macriano causae Macriano imperandi cum filiis haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia,2 huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia munera militaria.

瓦勒良被俘之后(确然,加利埃努斯的传记,若不尤其从压垮他生命的那场灾祸写起,又当从何处开端呢?),国家动荡不安,此时奥达埃纳图斯已执掌东方大权,而加利埃努斯得知其父被俘却欢欣鼓舞,各路军队四处游荡,各行省的将领怨声载道,人人皆因罗马皇帝瓦勒良在波斯如奴隶般被囚禁而极度悲痛,但令所有人更为悲伤的是,加利埃努斯登上帝位后,正如其父因命运而毁灭国家一样,他本人则因品行败坏而使国家走向毁灭。因此,在加利埃努斯与沃卢西亚努斯任执政官之年,马克里亚努斯与巴利斯塔会聚一处,召集残军;鉴于罗马在东方的统治动摇,他们物色由谁出任皇帝,由于加利埃努斯行事如此怠惰,以致军中甚至无人提及他的名字,最终众人决定拥立马克里亚努斯及其诸子为皇帝,并担负起保卫国家的重任。于是,帝位便授予了马克里亚努斯。马克里亚努斯与诸子共同统治的原委如下:第一,在当时诸将之中,无人被认为比他更具智慧,无人比他更适于经理国政;第二,他极其富有,能够以私人资财弥补公共开支;加之他的儿子们皆为英勇的青年,全心扑在战事上,足以为全军树立各项军职的表率。

§2

Ergo Macrianus undique auxilia petiit occupatis a se partibus, quas ipse posuerat ita ut firmaret imperium, deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari. idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam gubernabat, opprimeret. sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit, ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. Et Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et Illyricum petiit, in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens, sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

于是马克里亚努斯四处征求援军,他所亲自确立以巩固统治的各地既已稳固,随后便整顿军备,足以应付一切可能针对他而设想的变故。这位马克里亚努斯还派遣元老院贵族兼领袖之一皮索前往阿该亚,旨在镇压在那里以资深执政官之权治理政务的瓦伦斯。然而瓦伦斯获悉皮索率军来犯,遂自立为帝。于是皮索退入色萨利,在那里与众多随从一同被瓦伦斯派遣的士兵诛杀;他本人亦被冠以“色萨利库斯”的称号而被称为皇帝。马克里亚努斯留其一子驻守东方,待局势平定后,先至小亚细亚,继而进发伊利里库姆;在伊利里库姆,他随身带有一子并率领三万士兵,与对抗加利埃努斯而称帝的奥雷奥卢斯皇帝手下名为多米提亚努斯的将领交战,但马克里亚努斯与同名之子双双溃败,全军皆降于奥雷奥卢斯皇帝。

§3

Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum.3 sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista4 iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt, totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. idem Ballista multos Emesenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur. Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit, et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.5

在此期间,天下陷入极度混乱。奥达埃纳图斯获悉马克里亚努斯与其子阵亡、奥雷奥卢斯称帝、加利埃努斯怠慢政务,便率军急驰而去,意欲在命运垂青之时俘获马克里亚努斯的另一个儿子。然而跟随马克里亚努斯之子(名为奎埃图斯)的人,在马克里亚努斯的近卫长官巴利斯塔的策动下与奥达埃纳图斯达成共识,杀害了这名青年,将尸体掷于城墙之下,全员彻底降伏于奥达埃纳图斯。于是,在奥雷奥卢斯割据伊利里库姆、加利埃努斯占据罗马之际,奥达埃纳图斯几乎成了整个东方的统治者。该巴利斯塔又将马克里亚努斯的士兵逃去投奔的许多埃梅萨居民,连同奎埃图斯及掌库官员一同屠杀,以致该城几乎被毁。在此期间,奥达埃纳图斯仿若加利埃努斯一方的部属,将一切实情悉数通报于他。但加利埃努斯得知马克里亚努斯父子皆被诛杀后,便仿佛无忧无虑且已迎回父亲一般,沉溺于情欲与享乐之中。他举办战车赛、戏剧演出、体操比赛,乃至狩猎表演和角斗士比赛,召集民众如同在庆祝凯旋之日般狂欢喝彩;当大多数人为其父的被俘而哀痛时,他却以堂皇的体面为借口,声称其父似乎是因追求英勇而受骗受害,因而欣喜异常。然而众所周知,他向来不能忍受父亲的严厉管束,那悬在他颈项上的父权威严不复存在,正是他求之不得的心愿。

语法注5 条
  1. 1Capto Valeriano

    句首的独立夺格。其后紧接着插入句(enimvero unde... depressa est?)、另一个独立夺格短语(nutante re publica)以及 cum 从句(cum Odaenathus... gauderet),在引出主句谓语动词(vagabantur, murmurabant, erat)之前构成长篇的情境铺垫。

  2. 1causae Macriano imperandi cum filiis haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior ; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia

    列举原因处表现出明显的句法不对应(inconcinnitas)。在以 primum quod... 引导的原因从句开篇之后,deinde 后面并未承接平行的 quod 从句,而是直接转为形容词主格 ditissimus(省略 erat)并与关系代词从句(et qui... posset)相并列。

  3. 3festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum

    介词 ad 与动名形容词 capiendum 搭配修饰名词 alterum filium,构成表示目的的动名形容词结构(ad ... capiendum)。该框架内插入了副词短语 cum exercitu 与条件从句 si hoc daret fortuna,阅读时需将跨距修饰关系联系起来。

  4. 3consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista

    auctore praefecto Macriani Ballista 是由“名词+名词”构成的独立夺格(意为“以马克里亚努斯的近卫长官巴利斯塔为主谋/怂恿者”)。分词 consentientes 支配与格 Odaenatho(“与奥达埃纳图斯串通/达成一致”),修饰主句主语 ii。

  5. 3votivumque illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet

    在 constabat 统领的间接引语中,votivum fuisse 充当非人称谓语,后面的 quod 从句(quod... non haberet,“没有父亲的威严压迫在他颈项上”)作其实质主语。illi 为利害与格(“对他而言是一桩满愿之事”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:1-3