- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:15-18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了加利埃努斯遇刺后士兵的哗变及以金钱的安抚、克劳狄乌斯的即位,随后详述了加利埃努斯的荒淫放荡、荒诞的奢靡之举、对生父被俘的冷漠、残暴杀戮以及狂妄的巨型建筑计划。
Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam1 dicerent raptum, quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur,2 promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt, sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.
因此,在加利埃努斯被杀后,士兵中爆发了巨大的哗变,他们出于对掠夺和破坏公共财产的期盼,大肆宣称一位对他们有用、必需、英勇且得力的皇帝被夺走,以此煽动怨恨。因此将领们决议,以士兵们惯常被安抚的方式使他的士兵得以平息。于是通过马尔基阿努斯向每人许诺并支付了二十枚金币(因为国库中有充足的财富),便经由军事裁决在公报年表上将加利埃努斯列为僭主。士兵由此得以平息,克劳狄乌斯接掌了皇权——他是一位神圣且理应受尊崇的男子,为一切善良之士所爱戴,是祖国之友、法律之友,为元老院所悦纳,亦为民众所熟知。
Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti prope per tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres illo melius imperarent, ac ne eius praetereatur miseranda sollertia, veris tempore cubicula de rosis fecit, de pomis castella composuit, uvas triennio servavit, hieme summa melones exhibuit, mustum quemadmodum toto anno haberetur docuit, ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit, mantelibus aureis semper stravit. geminata vasa fecit eademque aurea, crinibus suis auri scobem aspersit. radiatus saepe processit, cum chlamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur, purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit, gemmato balteo usus est. corrigias gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos appellaret. convivatus in publico est. congiariis populum mollivit. senatui sportulam sedens erogavit. matronas ad consilium suum rogavit iisdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit, ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur, Sciebam me genuisse mortalem, ille sic dixit: Sciebam patrem meum esse mortalem. Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso sua voce laudaret, peior tamen ille qui credidit. saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani iuberet, lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio, bibit in aureis semper poculis aspernatus vitrum, ita ut diceret nil esse communius. semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit, concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur, ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus lavabant simul cum principe, admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes, et iocari se dicebat, cum orbem terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna denique coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur. poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima base poni. porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps dia\ tessa/rwn3 columnas. Longum est eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur.
这就是加利埃努斯的一生,由我简要载于书卷。他生来只为口腹与享乐,日日夜夜沉沦于美酒与淫荡之中,致使全世界在近二十位僭主手中惨遭蹂躏,以至于连妇人统治都胜过他。为了不漏掉他那令人可悲的奇巧心思:他在春季用玫瑰做成寝室,用果实堆筑城堡,将葡萄贮存三年,在严冬摆出甜瓜,传授如何将新葡萄酒保存整年,总是能在反常的月份提供树上新摘的青无花果和水果,餐桌上始终铺着金丝桌布。他制造了纯金的双层器皿,在发丝上洒满金屑。他常常头戴光芒冠出行;在罗马这个向来只见到着托加袍的皇帝之地,他却身着紫袍并配以金制宝石搭扣现身;他穿着绣金的男用长袖紫短袍,系着嵌宝腰带。他在把军靴称为小网鞋的同时,系上了饰有宝石的系带。他在公众面前宴饮。他用赏金腐蚀民众。他坐着向元老院分发便餐津贴。他邀请贵妇们参与他的会议,在她们亲吻其手时,赐给每人四枚铸有其名的金币。当得知其父瓦勒良被俘的消息时,他套用了据说最优秀的哲学家在失去儿子时所说的话: “我知道自己生下的是个凡人”,他也如此说道: “我知道我的父亲是个凡人。” 安尼乌斯·科尔尼库拉亦未缺席,亲口虚假地颂扬他为坚韧沉稳的君主,但听信此言的他本人更为恶劣。他常在笛声中迈步而出,在水风琴声中退下,下令在出入时皆须奏乐。他在夏季每日沐浴六到七次,在冬季两到三次。他总是用金杯饮酒,鄙弃玻璃器皿,以至宣称没有什么比玻璃更平庸粗俗。他不断更换名酒,绝不在同一场宴席上用同一种酒喝上两杯。侍妾常卧于其卧榻旁。他身边总备有供弄臣和小丑就餐的第二餐桌。当他前往以自己命名的园林时,所有宫廷侍从尽皆跟随;长官以及所有官署的主管皆同行,受邀参与宴饮,并在游泳池中与皇帝一同沐浴。妇人们亦常被准许入内——侍奉他的是美貌的少女,而侍奉他们(廷臣)的则是丑陋的老妇;他声称自己是在开玩笑,尽管他已彻底毁灭了普天之下的一切。然而他对士兵却极其残暴;因为他曾在单日内诛杀三四千名士兵。他下令以太阳神的形象为自己建造一座比科洛苏斯巨像更大的雕像,但该雕像未能完工便毁弃了;它起初造得如此庞大,以致看起来有巨像的两倍大。而且他本想将其立在埃斯奎利诺山之巅,让其手握长矛,长矛的柄身内部甚至能容幼童攀登至顶端。但对克劳狄乌斯以及随后的奥勒良来说,这似乎是件愚蠢之事,尤其是他还下令按照雕像的比例制造马匹和战车,并置于极高的基座之上。他本人还打算将弗拉米尼亚柱廊一直延伸至穆尔维乌斯桥,建成为四列柱廊,或如他人所说为五列柱廊,第一列为方柱,其前立有带雕像的圆柱,第二列、第三列及随后各列则为四根一组间隔的圆柱。将其所有行径尽数载于文字实属冗长;凡欲知悉者,可去阅读撰写了其生活日记的帕尔富里乌斯·苏拉。让我们回过头来谈谈萨洛尼努斯。
- 15ad invidiam faciendam
动形词短语 ad invidiam faciendam 修饰 raptum(或 dicerent raptum),表示目的或意图,意为皇帝被剥夺/杀害是“为了煽动仇恨/招致反感”。虽然句法上亦可作形容词 efficacem 的补足语(“善于制造反感的”),但在士兵哗变、以此为借口发泄怨气并图谋掠夺的语境下,理解为修饰被刺杀一事的副词性目的更为自然通顺。
- 15ut milites eius quo solent placari genere sedarentur
ut milites eius quo solent placari genere sedarentur 句中,sedarentur 为 sedo(“平息、安抚”)的未完成过去时被动语态虚拟式第三人称复数(参 §15.3 militibus sedatis),milites eius 为主格复数主语(“使他的士兵得以平息”);quo ... genere 则是代指 eo genere quo(“以他们惯常被安抚的方式”,即发放赏金)。
- 18dia\ tessa/rwn
希腊语 διὰ τεσσάρων(隔四、四个一组)的 Beta Code 转写。该词原为音乐术语(纯四度音程),在建筑语境中借用来描述柱子的排列方式,指“四根一组”或“按四柱间距排列的”圆柱,修饰后面的 columnas。
