← 罗马皇帝群像

双加里恩努斯传

§13-14

芝诺比娅掌权与刺杀加利埃努斯的阴谋

奥达埃纳图斯遇害后芝诺比娅在东方执政,在蛮族大举入侵的动荡局势下,将领马尔基阿努斯、赫拉克利亚努斯与塞克罗庇乌斯密谋刺杀了昏庸的加利埃努斯,并推举克劳狄乌斯继位。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

Per idem tempus Odaenathus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. tum Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque virgo melius imperare potuisset,1 verum etiam multis imperatoribus fortius atque sollertius. Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odaenathum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat, qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes quos paraverat milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante. Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt, quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari periit morte, atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati sunt. Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.2

大约在同一时期,奥达埃纳图斯与同样被他称作皇帝的儿子赫罗德斯一起,因其表兄的阴谋而遇害。此时,他的妻子芝诺比娅因留存的儿子们赫兰尼阿努斯与蒂莫劳斯尚且幼小,便亲自执掌大权,并且长久统治,其作风毫无女子的孱弱,亦非妇人之道,不仅远胜加利埃努斯——任何少女本都能比他统治得更好——甚至比许多皇帝更为英勇与敏练。诚然,当奥达埃纳图斯遇害的消息传到加利埃努斯那里时,他为了给父亲报那场迟来已久的仇怨而筹备对波斯的战争,并由将领赫拉克利亚努斯征集军队,举止仿若一位能干的君主;然而,这位赫拉克利亚努斯在率军进攻波斯人时,却被帕尔米拉人击溃,折损了他所筹备的所有兵力,因为芝诺比娅正以男子般的豪勇统治着帕尔米拉人及东方诸部族。在此期间,斯基泰人经由黑海航行进入伊斯特罗斯河,在罗马领土上犯下了诸多暴行。加利埃努斯获悉后,任命拜占庭人克列奥达穆斯与阿忒纳埃乌斯负责重建与修筑诸城防御;双方在蓬托斯附近激战,蛮族被拜占庭将领击败。同样在韦内里阿努斯将领的指挥下,哥特人在海战中被击溃,尽管韦内里阿努斯本人阵亡。随后他们蹂躏了基齐库斯与亚细亚,接着又席卷整个阿开亚,并被当代史家德克西普斯所率领的雅典人击败。他们从那里被逐出后,在厄庇鲁斯、马其顿和维奥蒂亚四处流窜。在此期间,加利埃努斯几乎是被国家的灾祸勉强惊醒,在伊利里库姆迎击流窜的哥特人,侥幸斩杀甚众。斯基泰人得知后结成车阵,企图翻越盖萨克斯山逃窜。从那时起,马尔基阿努斯在互有胜负的战况中[打击]所有斯基泰人,这些战况促使所有斯基泰人奋起反叛……

§14

Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum est. is enim et Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum, hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: Valeriano imperatore consule.3 quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.

这确实是赫拉克利亚努斯将领对国家的忠诚。然而,因无法再忍受加利埃努斯如此巨大的恶行,马尔基阿努斯与赫拉克利亚努斯密谋由他们其中一人夺取帝位;正如我们将在相应位置记述的那样,克劳狄乌斯——所有人中最优秀的男子——被选中了,他并未参与此密谋,却在所有人中享有崇高威望,以致如后来所证实的那样,被公认为理应配得上皇位。事实上,正是这位克劳狄乌斯,最为警醒的恺撒君士坦提乌斯出自其血脉。在谋求帝位的行动中,达尔马提亚将领某位塞罗尼乌斯(或称塞克罗庇乌斯)成为了他们的同谋,他以极其练达且审慎的态度协助了他们;但鉴于只要加利埃努斯在世他们就无法篡位,他们认为必须用这般阴谋对其发动袭击,以便在国家饱受灾难重压之际,将这一极其险恶的祸患从人类的舵轮旁挪开,免得国家长久沉溺于剧场和赛马场,因声色的诱惑而彻底毁灭。阴谋的手段如下:加利埃努斯正与篡夺统治权力的奥雷奥卢斯交恶,日日戒备着这位仓促称帝者带来沉重且难以承受的进击;马尔基阿努斯与塞克罗庇乌斯知晓此事,便突然命人向加利埃努斯报告称奥雷奥卢斯已经逼近。于是他率领召集起来的士兵出击,仿佛要奔赴一场确凿的决战,随即被派出的刺客诛杀。据某些人传言,加利埃努斯是被达尔马提亚将领塞克罗庇乌斯的兵刃所击中,事发于米兰附近,在那里他的兄弟瓦勒良亦随即被杀害。许多人说此人曾是奥古斯都,许多人说是恺撒,亦有许多人说二者皆非;但这并不似属实,因为事实上在老瓦勒良被俘之后,我们在年表上赫然发现记有: “在执政官瓦勒良皇帝任内。” 那么,若非加利埃努斯的兄弟,这瓦勒良还能是何人?其出身已成定论,但其尊位——或如其他人开始所称呼的其崇高威仪——尚未有充分的定论。

语法注3 条
  1. 13quo quaeque virgo melius imperare potuisset

    关系代名词夺格 quo 以其前的 Gallieno 为先行词,充当由比较级副词 melius 所支配的比较基准夺格(意为“比他”)。quaeque virgo(“任何少女”)为主语,虚拟式过去完成时 potuisset 表达过去与事实相反的潜势(“本都能统治得更好”)。

  2. 13omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.

    此句在抄本传承中存在明显的脱文(lacuna)或破格构文(anacoluthon)。主语 Marcianus 与宾格补足语 omnes Scythas 缺少统摄的主动词(如 vexavit 等),且关系代词 quae 与前项单数名词 fortuna 在数上亦不一致(或意念上指代多场战事 bella,或与复数动词 excitarunt 发生呼应紊乱)。译文据此保留了原句在行文上的中断状态。

  3. 14Valeriano imperatore consule

    由专有名词与两个同位语名词(imperatore 与 consule)构成的独立夺格结构,是罗马历表(fasti)中典型的纪年程式,意为“在皇帝兼执政官瓦勒良任内”。作者借此名称中 imperator 的出现,作为论证其当时并非纯粹私人的证据。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:13-14