- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.humanitext-lat2:19-21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者叙述了加利埃努斯之子萨洛尼努斯的身世与名字争议,记述了军人系带随皇帝就餐之习俗的由来,并引出对僭主们的讨论,同时梳理了关于加利埃努斯父子在位年数的矛盾记录。
Saloninus Gallienus Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope nihil est dignum quod in litteras mittatur,1 nisi quod nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa, de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re publica viri. fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter Templum Faustinae ac Vestam ad Arcum Fabianum, quae haberet inscriptum "Gallieno iuniori" "Salonino" additum, ex quo eius nomen intellegi poterit. Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno nono perisse dixerunt. fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia in libro qui de triginta tyrannis inscribendus est iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur, huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur. scis enim ipse tales homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt, cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, Salonino deferimus,2 atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. negare non possum aliunde plerisque videri huius rei ortum esse morem; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.
萨洛尼努斯·加利埃努斯他是加利埃努斯之子,瓦勒良之孙。关于他,除了出身高贵、受王家式抚养、随后并非因自身罪过而是因其父之故被杀之外,几乎没有什么值得载于文字之事。关于他的名字存在极大的争议。因为许多人在历史中称他为加利埃努斯,许多人则称他为萨洛尼努斯。那些称他为萨洛尼努斯的人说,之所以如此称呼是因为他出生在萨洛纳;而称他为加利埃努斯的人则说,他是以其父以及曾是国家至高人物的祖父加利埃努斯之名来称呼的。总之,直到最近,在罗穆卢斯山之麓——即神圣路前、福斯蒂娜神庙与维斯塔神庙之间靠近法比乌斯凯旋门处——仍有一尊雕像,上面题写着“献给小加利埃努斯”,并附加上“萨洛尼努斯”,由此可知其名。加利埃努斯的统治跨越了十年,这是十分清楚的。我之所以补充这一点,是因为许多人曾说他在统治的第九年便死去了。至于在他治下还有其他叛乱者,我们将在专门的篇章中论述,因为已决定将二十位僭主收录于一卷之中,这是由于关于他们无法多言,且在加利埃努斯的生平中大多已论及。就加利埃努斯而言,暂且在本书中说到这些便足够了。因为在瓦勒良的生平中已谈论颇多,其他事情我们即将在题为《论三十僭主》的书卷中叙述,将这些事情反复多言显得益处不大;此外,我还特意略去了一些事情,以免他的后人因公布诸多事迹而受到伤害。因为你自己知道,这样的人对那些写过关于其先祖之事的人会发动何等激烈的斗争;而且我想,马尔库斯·图利乌斯在仿照《劝学篇》写成的《霍尔腾西乌斯》中所说的话想必也不是未知的。不过我仍要记下一件事,它带有一种通俗的趣味,却开创了一项新习俗:当多数前来赴宴的军人在宴会时刻解下腰带时,少年萨洛尼努斯(或称加利埃努斯)据说抢走了他们镀金并带肋条装饰的腰带;在帕拉蒂诺宫殿中很难追索丢失之物,且军人们默默忍受了损失,之后受邀赴宴时便系着腰带斜卧就餐。当有人问他们为何不解下腰带时,据说他们回答道: “我们敬让萨洛尼努斯”,从此便形成了此后与皇帝一同系带斜卧就餐的习俗。我不能否认,多数人认为此事的习俗另有起源;他们说军中的午餐——因使士兵备战而被称为“备战餐”——最初是由系带者开始食用的;证明此点的论据是,即使与皇帝在一起,晚餐也是由解带者食用的。我之所以记下这些,是因为它们似乎既值得铭记又值得了解。
Nunc transeamus ad viginti.tyrannos, qui Gallieni temporibus contemptu mali principis exstiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda sunt. neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltem nominibus occupetur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei publicae profuisse. Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse dicat, quam is perdite dilexit, et dilexit Piparam nomine barbaram regis filiam. quare Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus,3 alii novem annis, vix decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Romae ab eodem celebrata et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odaenatho pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen quae ad dedecus pertinebant, nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.
现在让我们转入那二十位在加利埃努斯时代因藐视昏君而崛起的僭主。关于他们,只需简略言之。因为他们大多数人根本不配让一卷书哪怕只是被这类人的名字所占据,尽管其中有些人似乎自身拥有不凡的才能,亦曾极大地造福国家。关于萨洛尼努斯的名字同样存在各异的见解,以至于自认为说得更确切的人称,他是以其母萨洛尼娜命名的,他狂热地爱着她;他还爱过一位名叫皮帕拉的蛮族国王之女。因此加利埃努斯与其亲随总是将头发染黄。然而关于加利埃努斯和瓦勒良与统治相关的年数,传闻极为模糊,以至于尽管公认他们共同统治了十五年——即加利埃努斯执政至第十五年,而瓦勒良则在第六年被俘——但仍有人在文字中记载加利埃努斯仅统治了九年,另有人说勉强十年;尽管众所周知,他在罗马庆祝了十年大典,且在十年大典之后由他击溃了哥特人,与奥达埃纳图斯缔结了和平,与奥勒奥鲁斯达成了和解,同波斯图穆斯以及洛利阿努斯交战,他还立下了许多属于英勇的功绩,然而属于耻辱的行径却更为繁多;因为据说他夜间总是出入酒馆,并与皮条客、小丑和弄臣混迹在一起。
- 19dignum quod in litteras mittatur
形容词 dignus 在古典拉丁语中通常后接由 qui 引导的虚拟式关系从句(dignus qui in litteras mittatur),但此处却后接了带有虚拟式 mittatur 的 quod 从句。这既可理解为指代先行词 nihil 的中性关系代词,也体现了晚期拉丁语中 dignus 直接与 quod 从句连用的语法倾向。
- 20Salonino deferimus
虽然 deferre alicui 通常意为“向某人表示敬意、对某人让步”,但结合前文少年萨洛尼努斯盗夺士兵腰带的记述,此处带有反讽的双关意涵:既指“我们敬让萨洛尼努斯”,亦揶揄为“我们把(腰带)献给/让给萨洛尼努斯(以免被偷)”。
- 21cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus
破格句法(语法中断):在无人称动词 constet 支配的“对格与不定式”间接引语(imperasse)之后,由 id est 引出的解释性从句并未保持不定式结构,而是突转为主格主语(Gallienus, Valerianus)与虚拟式谓语(pervenisset, sit captus)。
