← 罗马皇帝群像

马克西穆斯与巴尔比努斯传

§13-15

马克西姆斯与巴尔比努斯被弑及戈尔迪安三世即位

马克西姆斯与巴尔比努斯励精图治却互生嫌隙,最终被不满元老院欢呼的士兵双双杀害,年幼的戈尔迪安被拥立为帝。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur.1 Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus), quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

至于触动他们的元老院决议,其形式如下:当巴尔比努斯、戈尔迪安、元老院以及罗马人民出迎进入城内的马克西姆斯时,首先出现了涉及士兵的公众欢呼。随后进入元老院,在那些例行的庆贺之后,有人说道: “明智选出的元首如此作为,蒙昧选出的元首如此覆灭。” 鉴于马克西米努斯是由士兵所立,而巴尔比努斯和马克西姆斯是由元老议员所立乃众所周知之事,听到这些后,士兵们开始更为严重地动怒,尤其是针对元老院,在他们看来元老院似乎正在庆祝对士兵的胜利。而巴尔比努斯确实与马克西姆斯在元老院和罗马人民的喜悦中以极大的克制治理着城市;对元老院给予了极高的尊重;他们制定了最优良的法律,公正地听审案件,极出色地整顿军政。当出兵安排业已就绪,马克西姆斯将出征帕提亚人,巴尔比努斯出征日耳曼人,而幼童戈尔迪安留驻罗马时,伺机刺杀元首的士兵们日益猖獗,起初他们几乎找不到机会,因为日耳曼卫兵簇拥着马克西姆斯与巴尔比努斯。而巴尔比努斯与马克西姆斯之间确实存在不和,但那是隐秘的,宁可说是能被察觉而非能被看见的不和,巴尔比努斯蔑视马克西姆斯如同出身低微者,马克西姆斯则践踏巴尔比努斯视其软弱无力。因此,这给察觉到不和的皇帝极易被杀害的士兵提供了机会。最终在戏剧节庆期间,由于许多士兵和廷臣都在忙碌,两位元首仅与日耳曼卫兵留在帕拉蒂尼山上,士兵们便向他们发起了袭击。因此在士兵骚乱之际,当马克西姆斯首先获报除非派人向日耳曼卫兵求援否则几乎无法逃脱那场暴民狂潮,而碰巧在宫殿的另一区日耳曼卫兵正与巴尔比努斯在一起时,马克西姆斯派人前往巴尔比努斯处,请求其派遣卫队前来。然而后者怀疑他是为了对付自己而索要卫队(他认为对方谋求独裁统治),起初予以推诿,继而演变为了争吵。但就在这次内讧中他们争执之际,士兵们突袭而至,剥去两人身上的皇室服饰,施以侮辱将他们从宫中押出,并企图把大半已被撕裂伤残的他们穿过城市中心强行拖往军营。然而当他们探知日耳曼卫兵正赶来救援时,便将两人杀害并抛尸半途。在此期间,恺撒戈尔迪安被士兵拥立并被称为皇帝(即奥古斯都),因为当时并无他人,士兵们在羞辱了元老院和人民之后立即退回了军营。日耳曼卫兵见自己的皇帝已被杀害,为了不无谓交战,遂退至城外其部众所在之处。

§15

Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret.2 huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte collegimus. Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici,3 cum Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non a Pupieno. his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur. Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.

贤良的皇帝们落得了与其生命和品性不相符的这般下场;盖因没有任何人比马克西姆斯(或称普皮埃努斯)更英勇,亦无任何人比巴尔比努斯更温和,这一点从事实本身即可明白;因为当元老院握有权力时,绝不会挑选恶人。此外,他们历经众多荣誉与职权的检验,一人曾两度任执政官兼长官,另一人曾任执政官兼长官,均以高龄登上帝位,深得元老院以及人民的爱戴,尽管人民当时已开始对马克西姆斯略微感到畏惧。以上就是我们从希腊著述家赫罗狄安处大体搜集整理的有关马克西姆斯的事迹。然而许多人称在阿奎莱亚击败马克西米努斯的并非马克西姆斯,而是皇帝普皮埃努斯,且其本人与巴尔比努斯一同被杀,以至于完全略去了马克西姆斯的名字。然而互相争执的史家们竟如此无知或妄自尊大,以至于许多人希望被称作普皮埃努斯的同一人被称为马克西姆斯,而生活在其同时代的著述家赫罗狄安称其为马克西姆斯而非普皮埃努斯,希腊著述家德克西普斯亦称两位戈尔迪安之后被立为皇帝对抗马克西米努斯的是马克西姆斯与巴尔比努斯,且击败马克西米努斯的是马克西姆斯而非普皮埃努斯。此外还有著述家们的无知,他们声称幼童戈尔迪安曾任近卫军长官,而许多人不知他经常被驮在颈项上以便向士兵展示。马克西姆斯与巴尔比努斯在位一年,而据某些人称马克西米努斯与其子在位三年,据另一些人称在位两年。

语法注3 条
  1. 13qui sibi triumphare de militibus videbatur

    关系代词 qui 的先行词为前面的 senatum。反身代词 sibi 指向从句的主语(即元老院自身)并与 videbatur 连用(sibi videri,意为“自以为”),表示元老院自以为正在庆祝对士兵的胜利。

  2. 15neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret

    未完成过去时虚拟式 eligeret 在此充当反事实条件句的归结从句,表示与过去事实相反的推论(“因为当拥有权力时,元老院也绝不会挑选恶人”)。

  3. 15tanta est autem historicorum inter se certantium imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici

    由 tanta est 引出的结果从句(ut 从句)。不定式 dici 的逻辑主语为 eundem,并由紧缩的关系代词短语 quem Pupienum 所修饰,意指“许多人希望那个被称为普皮埃努斯的同一人被称为马克西姆斯”,指出了史家在人物命名上的混淆。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.humanitext-lat2:13-15