← 罗马皇帝群像

马克西穆斯与巴尔比努斯传

§10-12

马克西米努斯的败亡与二帝间的不和

马克西姆斯进军拉文纳且各地组织防务,而罗马城内再度爆发严重骚乱。马克西米努斯在阿奎莱亚败亡后,马克西姆斯获得了元老院的极高荣誉,这引发了巴尔比努斯的嫉妒以及士兵们日益加剧的怨恨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret, scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset,1 in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent.

因此,在马克西姆斯出征之后,元老院向所有地区派遣了执政官级、裁判官级、财务官级、市政官级乃至保民官级的人物,以使各城镇储备粮食、武器、防御工事和城墙,从而使马克西米努斯在各座城市被消耗殆尽。然而当时下达了命令,要求将田野间的一切物资集中到各城镇中,以免公敌有所斩获;此外还派遣督粮官致信所有行省,并下令凡协助马克西米努斯者均被视同敌人。在此期间,罗马城内民众与士兵之间再次爆发暴乱。当巴尔比努斯颁布了上千道法令却无人听从时,退伍老兵与近卫兵们一同退入近卫军营寨,民众遂开始围攻营寨;若非民众切断了输水管道,他们绝不会达成妥协。但在城内,在宣布士兵们是和平前来的消息之前,屋顶上的瓦片被掷下,屋内的所有器皿亦被扔出,因此该城的大部分以及许多人的财产毁于一旦,因为强盗混入了士兵之中,去劫掠他们知晓藏匿之处的财物。

§11

Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut Maximini caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.

当这些事在罗马发生之际,马克西姆斯(即普皮埃努斯)正在拉文纳以巨大的声势筹备战事,他极其畏惧马克西米努斯,极常谈及他,称自己并非在同凡人作战,而是在同一名独目巨人作战。而马克西米努斯在阿奎莱亚确实是以被部下杀害的方式落败,他与其子的头颅被送往拉文纳,继而由马克西姆斯送往罗马。在此处,阿奎莱亚人为罗马人所展现的忠贞奉献不容缄默,据说他们甚至剪下妇女的头发作为弓弦以发射箭矢。在更为恐惧的巴尔比努斯心中诚然充满了如此巨大的喜悦,以至于马克西米努斯的头颅一运抵,他便举行了百牲祭。而百牲祭是这样一种祭祀:在一个地方用草皮垒砌起一百座祭坛,在这些祭坛前宰杀一百头猪、一百只羊。进而言之,若是皇帝级别的祭祀,则宰杀一百只狮子、一百只鹰以及诸如此类的其他动物各一百只。据说希腊人当年遭受瘟疫折磨时亦曾举行此祭,且众所周知许多位皇帝也曾举行过。

§12

His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est.2 ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit,3 exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi delegerant perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae- teritorum esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent.

于是在完成这些事情之后,巴尔比努斯满怀极大的祝贺之情,等候着马克西姆斯率领完好的军队和兵力从拉文纳地区归来;盖因马克西米努斯乃是被阿奎莱亚的城镇居民、驻扎当地的少数士兵,以及元老院派遣的执政官级人物克里斯皮努斯和梅诺菲卢斯所击溃。而马克西姆斯本人之所以进军阿奎莱亚,是为了让远至阿尔卑斯山的一切地方保持安全完好,并压制效忠于马克西米努斯的蛮族残余势力(若有的话)。最终,二十名元老议员作为使节被派往他那里,其姓名载于科尔杜斯之处(其中有执政官级四人、裁判官级八人、财务官级八人),携带着花冠以及一项元老院决议,决议中决定为他铸造镀金骑马雕像。巴尔比努斯对此诚然颇为恼火,称马克西姆斯所付出的劳苦不及自己,因为自己亲自在内镇压了如此巨大的战乱,而对方却无所事事地坐在拉文纳;但单纯的意向竟具有如此力量,以至于仅因马克西姆斯奔赴征讨马克西米努斯,便将一场他并不知道已经达成的胜利也决议归功于他。于是,马克西姆斯接管了马克西米努斯的军队,带着浩大的仪仗和人群来到城中,而士兵们则深感悲痛,因为他们失去了自己所拥立的那位皇帝,而拥有的却是元老院所挑选的人。每个人脸上显露的悲伤都无法掩饰;实际上他们甚至不再对言辞有所克制,尽管马克西姆斯曾在士兵面前屡次表示过去的事情应当既往不咎,颁发了丰厚的赏金,并将辅助军遣散至他们所选定的地方。但士兵们的心一旦被仇恨浸染便无法遏制;最终,当他们听到元老院那些触动士兵的欢呼声时,他们对马克西姆斯和巴尔比努斯的敌意愈发激烈,每日在心中盘算着究竟应当立谁为皇帝。

语法注3 条
  1. 10nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset

    使用虚拟式过去完成时的过去非真实条件句:主句归结分句“nec umquam ad amicitiam essent redacti”(他们绝不会达成妥协/和解)依赖于条件分句“nisi... incidisset”(若非民众切断了输水管道),表明切断引水管道这一强力手段是迫使士兵最终屈服讲和的决定性因素。

  2. 12si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est

    连词“si quidem”在此并非表示纯粹的假设条件(“如果确实”),而是引导解释性或原因性从句(“盖因”、“鉴于”)。它为前文“redeuntem... cum exercitu integro”(率领完好的军队归来)提供事实依据,说明马克西姆斯的军队之所以未受损伤,是因为马克西米努斯早已被阿奎莱亚当地守军与元老院特派将领所消灭。

  3. 12sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam impletam ille nescivit

    不定式“velle”(意欲、愿意)在此用作名词性主语,与“valuit”构成主干句“单纯的意愿/意向竟具有如此力量”,并引出由“ut”引导的结果从句(“ut... decerneretur”)。关系从句“quam impletam ille nescivit”修饰先行词“victoria”,意为“一场他并不知道已经完成的(或在他不知情下被达成的)胜利”,凸显了马克西姆斯并未亲临前线战胜敌人却坐享战功的讽刺意味。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.humanitext-lat2:10-12