← 罗马皇帝群像

马克西穆斯与巴尔比努斯传

§16-18

二帝的出身与马克西姆斯即普皮埃努斯的考证

作者记述了巴尔比努斯的宅邸、两位皇帝的出身及在位期间的事件,并通过引用当时的一封贺信论证了希腊文献中的马克西姆斯与拉丁文献中的普皮埃努斯实为同一人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16

Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit. Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae excidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Istricae civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit. Maximum vero negat eius modi virum fuisse qualem Graeci plerique dixerunt, addit praeterea tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Pupienum imperatorem reperio, usque adeo ut idem Pupienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur,1 sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam; ut mihi videatur idem esse Pupienus qui Maximus dicitur.

巴尔比努斯的宅邸如今仍在罗马的卡里奈区展现,宏伟且气派,至今仍为其家族所拥有。被大多数人认为是普皮埃努斯的马克西姆斯,出身极为微贱,但品德极其崇高。在他们治下,卡尔皮人向默西亚人发起进攻。其时也是斯基泰战争的开端,并在当时发生了伊斯特利亚(按德克西普斯之说则是伊斯特利卡城)的陷落毁灭。德克西普斯对巴尔比努斯颇多称赞,称他以英勇的气魄面对士兵并被杀,丝毫不畏惧死亡,并称他通晓诸门学识。但他否认马克西姆斯具有大多数希腊人所描述的那种人品;他此外还补充说,阿奎莱亚人对马克西米努斯的仇恨如此深重,以致用他们妇女的头发制成弓弦,从而射出弓箭。记述了这段元首历史的德克西普斯与赫罗狄安均称,在阿非利加两位戈尔迪安罹难之后,元老院选出对抗马克西米努斯的元首是马克西姆斯与巴尔比努斯,第三位幼童戈尔迪安也与他们一同被选立。然而在大多数拉丁著述家中我并未发现马克西姆斯之名,而是发现与巴尔比努斯共掌帝位的普皮埃努斯,以至于那位普皮埃努斯甚至被说成曾在阿奎莱亚与马克西米努斯交战;然而据上述史家们的断言,甚至马克西姆斯都未曾与马克西米努斯亲自交战,而是驻留在拉文纳并在那里获悉了告捷的消息;因此在我看来,被称作马克西姆斯的人正是普皮埃努斯。

§17

Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam: Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate,2 nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut haec esse confidam in priorum principum testimoniis, vestris tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur.3 ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.

为此我还附上了一封贺信,那是当时的一位执政官就普皮埃努斯与巴尔比努斯而作的。他在信中庆贺国家在邪恶的盗贼之后被他们恢复: “克劳狄乌斯·尤利阿努斯致奥古斯都普皮埃努斯与巴尔比努斯:最神圣且不可战胜的两位奥古斯都主上,一经得知依至善至大的朱庇特与诸位不朽神灵的裁决、元老院的决议以及全人类的共识,陛下二位已受命承担起国家,以使之免遭邪恶盗贼的罪行所害并由罗马法律治理——虽然尚未由圣诏得知,但已由我极显赫的同僚塞尔苏斯·埃利阿努斯转达给我的元老院决议得知;我向罗马城祝贺,陛下正是为罗马城的安危而被选立;我向元老院祝贺,二位陛下依据它对二位所持的评断恢复了其往日的尊严;我向意大利祝贺,陛下正有力地保护着它免遭敌人的蹂躏;我向行省祝贺,陛下使这些被暴君无休止的贪婪摧残的地方重获生机;最后我向军团本身与辅助军部队祝贺,它们在世界各地如今崇敬陛下的容颜,因卸下了往日的耻辱,如今在二位陛下的名下恢复了配得上罗马元首统治的崇高气象。是以从未有任何声音如此有力,未有任何演说如此适切,未有任何才思如此丰赡,能够当之无愧地表达举国之福庆。这福庆之宏大与性质,我们在陛下执政伊始即可领略:陛下恢复了罗马法律、被废黜的正义,以及荡然无存的仁慈,恢复了生活、风尚、自由以及继承与嗣子的希望。列举这些已非易事,遑论以相宜的辞令尊严予以铺叙;盖因生命借由二位陛下被重新赐予我们,那邪恶的盗贼曾派出刽子手四散于行省各处,如此谋害这一生命,以至公然宣称自己恼恨元老阶层,对于此等恩德,我何以言表或铺叙?尤有甚者,以我之平庸,不仅举国之福庆无法表达,甚至连我心中的特有喜悦亦难以言尽;当我瞻仰二位身为奥古斯都与人类元首,我以往始终以永恒的敬意渴望将我的操守与谦抑呈献于二位面前以求认可,如同呈于昔日我之监察官面前;尽管我深信这些已留存先代元首之见证中,但我仍愿夸耀陛下更为凝重的评判。愿诸神向罗马世界赐予且将继续赐予此等福祉;盖当我仰视陛下,我别无所求,唯愿如传说中迦太基征服者在诸神前所祈祷的那样:即祈愿诸神将国家保持在其当时所处的状态,因无法找到更佳之境。我亦如此祈祷:愿诸神为二位将国家保持在二位将其从摇摇欲坠中所安顿的这般状态。”

§18

Haec epistula probat Pupienum eundem esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur.

这封信证明普皮埃努斯正是被大多数人称为马克西姆斯的同一个人;盖因在这一时期,希腊文献中难觅普皮埃努斯之名,拉丁文献中难觅马克西姆斯之名,而抗击马克西米努斯的功业,则时而被记为普皮埃努斯所为,时而被称为马克西姆斯所建。

语法注3 条
  1. 16cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur

    在由连词 cum(表让步或转折对比,“而……”)引导的从句中,谓语动词为虚拟式 doceatur,其间插入了独立夺格短语 memoratis historicis adserentibus(“在上述历史家断言之下”),充当说明来源的插入结构。

  2. 17haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate

    紧接主句 haec enumerare difficile est(“列举这些尚且困难”)之后的 nedum + 不定词 prosequi 惯用结构,意为“更不用说……/遑论……”,表示更进一步、更难以实现之行为。

  3. 17ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur

    由 ut 引导的从句是解释斯基庇奥祈求(precatus)具体内容的名词性从句。关系从句中的 esset 与原因从句中的 inveniretur 均受过去时态间接引语影响,采用虚拟式未完成过去时。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi021.humanitext-lat2:16-18