- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:7-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对马克西米努斯的暴政与国库监察官的专横,阿非利加爆发叛乱,年迈的总督戈尔迪安与其子被迫接受推举称帝,进驻迦太基并遣使元老院通报。
Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato,1 cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario imminebat,2 imperatorem se appellari senex passus est.
然而,优良的品行并未给他带来任何益处;他因这样的生活而备受崇敬,时刻与柏拉图、亚里士多德、图利乌斯、维吉尔以及其余先贤相伴,却遭受了与他应得的待遇迥异的结局。盖因在残忍而凶暴的马克西米努斯时代,当他作为资深执政官治理阿非利加,且元老院已指派其同为前执政官的儿子担任他的副官时,有一位国库监察官对待大多数阿非利加人的残暴程度甚至超过了马克西米努斯本人的容忍限度,他将极多人列入剥夺财产名单,杀害多人,并僭越代理官的职权将一切据为己有;随后在此人受到同为显贵且具执政官身份的资深执政官与其副官的制止后,竟威胁要将他们二人置于死地。阿非利加人无法忍受这般狂妄的侵害,在拉拢了大多数士兵之后,首先诛杀了这位监察官本人。随后在他被杀之后,鉴于普天之下已对马克西米努斯燃起刻骨仇恨,他们便开始筹谋如何平息在马克西米努斯党羽与乡民或阿非利加人之间爆发的骚乱。当时有一位名叫毛里提乌斯的阿非利加有力市参议员,在提斯德鲁斯附近自己的领地上,当着城邦与乡村庶民的面,如同举行公民大会般发表了一篇日后极负盛名的演说: “公民们,感谢不朽的诸神,赐予了我们机会,且确系必要的契机,使我们得以防备马克西米努斯这个极度狂暴之人。盖因我们既已诛杀了他那品行与生平行径皆与其酷肖的代理官,除非立一位皇帝,否则我们便无法保全性命。为此,若诸位赞同,鉴于那位最显贵的资深执政官与其身为前执政官副官的儿子就在不远处——那场灾星曾威胁要致二人于死地——就让我们取军旗上的紫帛奉他们为皇帝,并授予标志,依罗马之法确立其地位。” 彼时众人齐声欢呼道: “合情合理,公正不阿!戈尔迪安·奥古斯都,愿诸神庇佑于你!愿你吉祥统治,与你儿子一同统治!” 这些举动完成之后,众人急趋提斯德鲁斯城,发现这位受人崇敬的老人在行使司法管辖权后正躺在卧榻之上。被紫帛裹缠的他扑倒在地上,但在抗拒之中被人扶起。由于他别无他法,为了躲避那来自马克西米努斯党羽尚属未定、而来自拥护者却已成必然的危难,老人只得容许自己被尊称为皇帝。
erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem comperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini.3 Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt. ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt, addunt quidam Africam cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, in aliis vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate succinctus est. missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.
他当时已是八十高龄,且如我们前文所述,先前曾掌管诸多行省;因其勋业而极得罗马人民信任,以至被视为配得上统治整个帝国。对于国库监察官被杀一事,戈尔迪安事先确不知情;但当他获悉实情时,自知死期已近,且更担忧儿子的安危,宁愿拥有光荣赴死的由头,也不愿被交付给马克西米努斯的桎梏与牢狱。于是,戈尔迪安既被宣告为皇帝,作为此番壮举首倡者的年轻人们便推倒了马克西米努斯的雕像,砸碎了他的肖像,并在公共场合刮除了他的名字。他们甚至称戈尔迪安本人为“阿非利加努斯”;有人补充道,之所以给戈尔迪安冠以‘阿非利加’这一别名,并非因为他是在阿非利加开始称帝,而是因为他的家族血脉源自西庇阿家族。然而在大多数书籍中我发现,这位戈尔迪安与其子皆同样被称为皇帝并冠以安东尼之号,而在其余书籍中则为安东尼乌斯。此后,一行人带着王者的排场与佩戴月桂的束棒开赴迦太基,而依希腊史学家德克西普斯之言,身为父亲副官的儿子依照西庇阿家族的先例,被赋予了平等的权力。随后,一支使团被派往罗马,携带着戈尔迪安父子的信件通报在阿非利加所发生的这些事宜,该〔使团〕经由后来称帝的元老院首席瓦勒良欣然接纳。信件亦被送往显贵的友人们处,以便这些权贵人士既认可此事,又能由旧友变得愈加亲善。
- 7filio iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato
独立夺格结构。短语 ex consulibus 作 filio 的同格修饰,意为“出身前执政官/具备前执政官身份”。sibimet 带强调后缀 -met 的反身代词与格,指代主语戈尔迪安自身(“授予他自己”)。
- 8evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario imminebat
动形容词目的结构(evitandi 与 periculi 一致,接后置词 gratia)。关系代名词 quod 先行词为 periculi,副词 dubie(“未定地/潜在地”)与 necessario(“必然地”)形成对比,修饰谓语 imminebat,说明若拒绝推戴,自身拥护者带来的杀身之祸更为确凿必然。
- 9maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini
比较句式(maluit... quam...)。动词 maluit 连接两个并列项:前者为主动态不定式短语 honestas causas habere moriendi(moriendi 为动名词属格,意为“死得其所的光荣缘由”),后者为被动态不定式 dedi 并接与格补足语 vinculis et carceri(“被移交于枷锁与牢狱”)。
