- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:4-6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段叙述了长戈尔迪安担任裁判官、执政官乃至阿非利加资深执政官的履历,记录了他取悦民众的盛大竞技、在两省的美誉,以及其庄重外貌、温和节制的操守与对家人的深情。
Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara- callo, secundum cum Alexandro, filios duos habuit, illum consularem qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam1 Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus,2 ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum, palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae, Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum qui ante eum fuerunt, tantum autem Antoninos dilexit ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. iam illud satis constat quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret.
他曾显赫地担任裁判官;在行使司法管辖权之后,他与安东尼·卡拉卡拉共同就任第一次执政官,又与亚历山大共同就任第二次执政官。他育有子女二人:那位曾任执政官、与他一同被称颂为奥古斯都、并在迦太基附近的阿非利加战事中丧生的儿子,以及嫁予前执政官尤尼乌斯·巴尔布斯的女儿梅基娅·福斯蒂娜。在历任执政官期间,他比同时代的执政官们更为显赫,以至于安东尼嫉妒他,时而惊羡他的紫边托加,时而惊羡他的宽紫条长袍,时而惊羡那超越皇帝排场的竞技场盛况。他是首位将绣掌纹短袍与彩绣托加据为己有的罗马平民,而在他之前,即便皇帝们也是从卡皮托尔山或宫殿中借取。在历任皇帝的许可下,他向各赛车车队分发了一百匹西西里马和一百匹卡帕多细亚马,并因这些举动而极受总是为此类事务打动的民众爱戴。科尔杜斯称,在坎帕尼亚、埃特鲁里亚、翁布里亚、弗拉米尼亚、皮切努姆的全部城邦中,他皆自费举办了为期四天的戏剧演出与青年祭竞技。他还用散文撰写了在他之前的所有安东尼家族成员的颂词,且极爱安东尼家族,以至于如许多人所说,他亦为自己添上了安东尼之名,而据大多数人声称,则是安东尼乌斯之名。如今这已成确凿事实:他在国库长官面前依罗马旧俗申报儿子并将名字载入公档案卷时,便给儿子戈尔迪安冠上了安东尼的别号以显尊贵。
Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est: Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est, Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli. haec et alia frequenter audivit.
在卸任执政官后,在众人的协力支持下,他被任命为阿非利加资深执政官,因众人皆期望亚历山大的统治亦能借助总督的威望在阿非利加保持尊严与声誉。亚历山大本人致元老院的一封信件至今犹存,信中对元老院指派戈尔迪安为阿非利加资深执政官深表谢意,其文抄录如下: “各位被征集的新老元老,你们派遣安东尼·戈尔迪安担任阿非利加资深执政官——这位出身高贵、气度宏大、辩才卓绝、公正廉洁、自我节制且纯良之人,你们再不可能做出任何比这更让我感到快慰与愉悦的事了。” 余文从略。由此可见戈尔迪安在当时是一位何等伟大的人物。他深受阿非利加人的爱戴,是以往任何资深执政官所未曾得享的,以至于有人称他为西庇阿,有人称他为加图,更有许多人称他为穆基乌斯、鲁蒂利乌斯或莱利乌斯。他们的一段呼声至今尚存,已由尤尼乌斯载入文字。盖因某日他在宣读皇帝的法令并以西庇阿家族的诸位总督开头时,众人齐声欢呼道: “献给新西庇阿,真西庇阿,总督戈尔迪安!” 这般赞词与其余称颂,他常常闻之。
Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit,3 filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.
而他的身材确合罗马人的标准,满头雅致的银丝,面容威严庄重,脸色红润多于白皙,面颊宽阔,双目、口吻与额头皆令人肃然起敬。就体格而言,他略显丰腴。在品行上他极为节制,以至于你挑不出任何一件他出于贪求、放荡或过度而做的事。他对亲族怀有无双的挚爱,待其子与孙超越常格,待其女与孙女虔恪有加。他对岳父安尼乌斯·塞维鲁敬重至极,以致自以为仿若过继之子进入其门第;他从未与岳父共浴,在就任裁判官之前从未当着岳父的面入座;在担任执政官时,他要么始终留居岳父邸宅,若在庞培旧宅,亦必在清晨或傍晚前往拜谒。他饮酒节制,饮食极省,衣着整洁雅致,嗜好沐浴,夏日一日沐浴四五次,冬日两次;嗜睡极多,以至于在卧榻之上,若碰巧在友人处宴饮,亦毫不掩饰地安睡;而他这般做法,显系出于天性,并非因沉醉与奢靡所致。
- 4filios duos habuit, illum consularem ... et filiam
阳性复数名词 filios 在此处指代兼具男女两性的“子女(liberi)”,其后并列同位语 illum consularem(儿子)与 filiam(女儿)明确印证了这一点。此种以阳性复数统称子女的用法在晚期拉丁语中尤为常见。
- 4sui temporis consulibus
依附于比较级 clarior 的比较夺格,相当于 quam consules sui temporis,意为“比同时代的执政官们更为显赫”。
- 6adfectus suos unice dilexit
第四变格法名词 adfectus 原为表“情感、挚爱”的抽象名词,在帝国晚期及法律拉丁语中转为具体指代“深爱的亲族、家人”(相当于 pignora 或 propinqui)。后文紧接列举的儿孙与女孙明确证实了这一词义。
