← 罗马皇帝群像

三戈尔迪安传

§10-12

元老院的支持与反抗马克西米努斯的决议

罗马元老院欣然认可了阿非利加拥立戈尔迪安父子为帝的举措,设立二十人委员会防卫意大利,并策划刺杀了禁卫军长官维塔利亚努斯;随后通过一次特别会议制定秘密元老院决议,宣布马克西米努斯为国家公敌。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas.1 tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti.2 usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquireret, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.

然而,元老院以极大的欢欣接受了拥立皇帝反抗马克西米努斯的消息,以致他们不仅赞同这些举措,甚至还选出了二十人委员会,其中便有马克西穆斯(亦称普皮埃努斯)与克罗狄乌斯·巴尔比努斯。这二人在两位戈尔迪安于阿非利加遇害之后双双被推举为皇帝。元老院指派这二十人确系出于这一目的:将意大利各地区分配给他们,以便代表戈尔迪安父子抵御马克西米努斯。当时,马克西米努斯派遣使团来到罗马,承诺宽宥过往之事;但戈尔迪安父子的使团占据了上风,他们许诺一切优渥的回报,以致使团向士兵许诺巨额军饷、向民众许诺土地与赏金的话语受到了信任。而且,对戈尔迪安派的信任如此远超对马克西米努斯派的信任,以至于统领禁卫军的某位维塔利亚努斯——因其先前行事残暴,且当时他那与马克西米努斯的气性相契合的凶残更令人畏惧——在元老院的命令下被一位极有胆识的财务官同士兵们诛杀。关于他的死流传着这样一则轶事:有人伪造了马克西米努斯的信件,加盖了仿佛出自其本人印戒的印记,并派遣士兵与财务官一同前往送信,声称除信件之外还有机密要事须当面禀告。于是他们前往一处长柱廊,当维塔利亚努斯追问那些须秘密告知的事项时,由于众人催促他先查看信上的印记,就在他端详之际被诛杀了。随后众人使士兵们相信,维塔利亚努斯是奉马克西米努斯之命被处死的;在兵营中的事情料理妥当后,戈尔迪安父子的信件与画像便被展示出来。

§11

Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur.3 non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper devoto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis inferis devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.

将元老院宣布戈尔迪安父子为皇帝并将马克西米努斯定为国家之敌的元老院决议以文辞记录流传,是很有意义的。在一个非例行而是特别召集的元老院会议日,执政官在寓所中已与裁判官、市政官及平民保民官会晤之后进入元老院议事堂;觉察到异样风声且未曾收到官方信函的城市长官则避未出席。然而这反倒有利,盖因执政官在例行的欢呼之前、在对马克西米努斯发出任何吉言之前便说道: “各位议父,两位戈尔迪安——父亲与儿子,皆为前执政官,一位是诸位的资深执政官,另一位是诸位的副官——因阿非利加人的重大决议而被尊为皇帝。因此,让我们向提斯德鲁斯的青年致谢,向始终效忠的迦太基人民致谢;他们将我们从那头残暴的巨兽、从那头凶兽的掌中解救了出来。诸位为何战战兢兢地倾听?为何环顾四周?为何犹豫不决?这正是诸位向来所祈盼的。马克西米努斯是国家之敌;诸神必将使他灭亡,好让我们满心欢喜地领略老戈尔迪安的洪福与明智,以及年轻戈尔迪安的勇武与坚毅。” 在此之后,他宣读了戈尔迪安父子寄给元老院和寄给他本人的信件,随后元老院齐声欢呼道: “神明啊,感谢你们!我们已从仇敌手中获得解放,愿我们彻底摆脱桎梏!我们众人一致判定马克西米努斯为国家之敌。我们将马克西米努斯与其子一同献祭给冥府诸神。我们宣布戈尔迪安父子为奥古斯都。我们承认戈尔迪安父子为国家元首。愿神明护佑出自元老院的皇帝们,愿我们见到高贵的皇帝们凯旋,愿罗马得见我们的皇帝!诛杀国家公敌者理应受赏!”

§12

Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda.4 de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censualium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum perveniret.

尤尼乌斯·科尔杜斯称此为一份‘秘密元老院决议’;此为何物、因何得名,我且简要说明:在今日,秘密元老院决议的实例无非是皇帝陛下将大臣们召入密室,商定那些不宜向众人公开之事;关于这些事,陛下亦惯常令〔其〕发誓,以防任何人在事情办妥之前有所耳闻或领悟。然而在古人那里,国家的危难促成了这一惯例:倘若面临来自敌人的某种暴乱威胁,迫使他们要么采取屈辱的对策,要么确立那些非至事成不得泄露的举措,抑或他们不愿让某些事走漏给同盟友邦,便会制定秘密元老院决议;如此一来,文书、公奴与户籍官员皆不得参与那些议程,而由元老院议员亲自记录,议员们兼任户籍官与文书的一切职责,以免任何风声外泄。因此,为了防止此事传至马克西米努斯耳中,当时便制定了秘密元老院决议。

语法注4 条
  1. 10ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas

    目的从句(ut divideret)内嵌动形容词宾格短语(Italicas regiones ... tuendas)。代词 his 为与格,作 divideret 的间接宾语,指代二十人委员会;动形容词 tuendas 与 Italicas regiones 一致,表防卫的目的或职责(‘以便将待防卫的意大利各地区分配给他们’)。

  2. 10ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti

    结果从句(ita ut ...)中的非人称被动结构。动词 crederetur 带与格分词短语 eidem ... promittenti(指代戈尔迪安使团)作为补足语,字面意为‘以致信任被给予那许诺……的同一使团’。

  3. 11Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur.

    非人称动词 interest 引导实质性 ut 从句(ut ... propagetur)充当其主语,意为‘……是重要的/有意义的’。关系从句 quo ... 修饰先行词 senatus consultum,litteris 为手段夺格(‘通过文字/文字记录’)。

  4. 12omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda.

    比较句式 non aliud ... quam quo ...(‘在今日无非是……的范例’)。关系代词夺格 quo 的先行词承前指 exemplum,表示方式或情境。convocatis ad interiora maioribus 为独立夺格,vestra Clementia 是罗马帝国晚期对君主的尊称(‘陛下’)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:10-12