← 罗马皇帝群像

三戈尔迪安传

§29-31

菲利普的阴谋与戈尔迪安三世之死

米西提乌斯死后,继任近卫军长官的阿拉伯人菲利普借断绝粮道煽动兵变,逐步架空并诛杀了年轻的戈尔迪安三世以篡夺帝位,随后向元老院谎称皇帝病故并促成其神化。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

Quo mortuo Arriano et Papo consulibus in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus sed superbus, qui se in novitate atque inormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt. Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites in quibus annonari non posset, hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum,1 sed Philippus etiam hoc addidit ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret, corrupit praeterea etiam principes, effectumque ut palam Philippus ad imperium posceretur. amici Gordiani primum vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.

在他去世后,在阿里亚努斯与帕普斯担任执政官之年,阿拉伯人菲利普接替他的职位成为近卫军长官。此人出身低微却傲慢自大,面对这突如其来且巨大的幸运未能克制自己,以至于立即通过兵士向待他如父的戈尔迪安设下伏谋,其计策如下:米西提乌斯曾如我们所说,在各处备下如此充足的储蓄,以致罗马的供给秩序绝不致动摇;但通过菲利普的诡计,先是运粮船被转引他方,继而军队被调遣至无法获得口粮供应的地域,他由此立即使兵士们对戈尔迪安产生怨恨,而兵士们并未察觉到这年轻人是被菲利普的手段所欺骗。菲利普还更进一步,在军队中散布谣言,称戈尔迪安年幼而无法执掌帝国,由懂得统御军伍、谙熟国政之人执政则更为稳妥;此外他还收买了将领,从而促使兵士公然要求菲利普执掌大权。戈尔迪安的亲信们起初进行了极激烈的抵抗,但当兵士们屈服于饥饿时,最高统治权被交托给菲利普,兵士们下令由菲利普仿若监护人一般与戈尔迪安共同统治。

§30

Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset improbitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari, sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. denique cum se videret minorem haberi, petiit ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. dehinc petiit ut loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit, petiit etiam ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere, ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. verum cum secum ipse cogitaret amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani,2 cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem publicam liberasset, posse fieri ut flexa quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium repetenti, cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac despoliari et occidi, quod cum primo dilatum esset, post ut iussit impletum est. ita Philippus impie non iure obtinuit imperium.

接掌大权之后,由于菲利普对待戈尔迪安极其倨傲,而戈尔迪安深知自己身为皇帝、皇帝之胄且出自最高贵的家族,无法容忍这个无耻庶族的放肆,遂在长官梅基乌斯·戈尔迪安——其姻亲——陪同下,在将领与兵士面前登上检阅台申诉,期望菲利普的统治权能够被罢免。然而这一申诉毫无成效,尽管他指责菲利普忘恩负义、对自己毫无感恩之心;且当他向兵士恳求、公然向将领拉拢时,由于菲利普派系的操纵,他在众人面前皆处于劣势。最后,见自己被视作下位,他请求至少在二人之间平分统治权,未获准许;随后他请求保留凯撒的地位,亦未得应允;他甚至请求在菲利普帐下充任长官一职,这也同样遭到了拒绝。他最后的祈求是菲利普能视他为一名将领并容他活命,菲利普本人对此几乎已经同意——他自己沉默不言,却通过亲信以眼色和指令操纵着一切。然而,当菲利普暗自思忖,鉴于罗马人民与元老院、乃至整个非洲、叙利亚以及整个罗马世界对戈尔迪安的爱戴,且由于他出身高贵,是皇帝们的孙子与儿子,并在重重战事中解救了整个国家,一旦兵士的意愿发生转变,最高权力很可能被归还给重新索求大权的戈尔迪安;眼见兵士因饥荒对戈尔迪安的愤怒正炽,他遂下令将呼喊着的戈尔迪安拖出视线之外,剥光衣服予以诛杀。这道命令起初虽有所延宕,随后仍按其指令执行了。菲利普便这样不敬神明且不合公理地攫取了帝国统治权。

§31

Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi- anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere,3 sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.

戈尔迪安统治了六年。在这些事发生之际,斯基泰王阿尔贡特正在蹂躏邻邦领土,尤因他获悉国家曾赖其谋略得以治理的米西提乌斯已经殒命。然而菲利普为了不使自己显得是凭残暴获取大权,遂向罗马致信,谎称戈尔迪安死于疾病,而自己被全体将士推举;元老院因不知实情,果然在这些事上受到了蒙骗。于是,在宣布菲利普为第一公民并尊封奥古斯都后,元老院将年幼的戈尔迪安列入神明。他是一个开朗、俊美、温良、深受众人喜爱的年轻人,生性风雅,擅长文墨,除了年资外,作为君王毫无欠缺之物;在菲利普结党之前,他受人民、元老院与军队爱戴的程度是历任君主所未有的。科尔杜斯记载称,全体兵士皆称他为儿子,全体元老院亦称他为儿子,全体人民皆视戈尔迪安为挚爱。最后,菲利普虽弑杀了他,却既未撤除其肖像,亦未推倒其雕像,更未刮除其名号,反倒甚至在与自己同谋结党的兵士面前亦始终尊其为神君,以严肃的姿态与奇诡的狡黠对他加以崇奉。

语法注3 条
  1. 29non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum

    现在分词 intellegentes 修饰前面的宾格名词 milites(-es 为第三变格法复数宾格词尾)。虽然其形式与复数主格相同,但主句主语菲利普为单数,且从语境上看,“未察觉年轻人受菲利普诡计所蒙骗”的主体显然是士兵们,因此应作宾格修饰语理解。

  2. 30amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani

    此句为修饰 cum secum ipse cogitaret 宾语从句(posse fieri ut...)的表原因或伴随情况的夺格短语。其中 populi Romani et senatus 为 amore 的主格性属格,circa Gordianum 为表示情感对象的介词短语(“对戈尔迪安的”),其后的 totius Africae... 同样作为并列属格受 amore 支配。

  3. 31neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere

    不定式 tollere、deponere 与 abradere 均为历史不定式(infinitivus historicus),在此承担主句未完成过去或完成时直陈式动词的职能,用以描绘主语菲利普的一连串行动,并在句法和语意上与句末的有形动词 veneratus est 形成呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:29-31