- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:26-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
大地震平息后,戈尔迪安在米西提乌斯的辅佐下亲征波斯并大获全胜,收复诸城并获元老院嘉奖;然而这位整饬军纪与边防后勤的名臣随后却因病或在菲利普的阴谋下暴卒。
Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus facile Persas evinceret. fecit iter in Moesiam atque in ipso procinctu1 quicquid hostium in Thraciis fuit delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret. Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera cognosceres: Post haec, patres conscripti, quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam,2 ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus. valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere. His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.
在戈尔迪安统治时期,发生了一场极为严重的地震,以至于许多城邑连同其居民皆在地陷中毁灭。为此,全城乃至全世界都举行了盛大的祭祀典礼。据科尔杜斯所称,在查阅了《西比拉书》并举行了其中所指示的一切仪式后,这一普世的灾祸才得以平息。 地震平息后,在普赖特克斯塔图斯与阿提库斯担任执政官之年,戈尔迪安开启了双门雅努斯神庙——此乃宣战的信号——率领一支庞大的军队以及巨额的金钱向波斯进军,其财力足以通过雇佣辅助部队或依仗本国兵士轻易击败波斯人。他进军至默西亚,并在行军途中直接消灭、击溃、逐出并驱散了色雷斯境内的所有敌军。随后他经由叙利亚来到已被波斯人占领的安提阿;他在那里经历了频繁的战斗并获得胜利,击退了波斯国王沙普尔。在阿尔塔克桑塞斯之后,他又收复了安提阿、卡莱与尼西比斯,这些城市原本全都处于波斯帝国的统治之下。确实,波斯国王极其畏惧皇帝戈尔迪安,以至于尽管他备有己方与我们的军队,他本人却依然主动从各城撤走驻军,将完好无损的城市归还给其公民,绝未染指任何属于他们财产的物资。然而,这一切皆是凭借戈尔迪安的岳父兼近卫军长官米西提乌斯得以成就的。最终的结果是,在戈尔迪安的征战之下,那些曾让意大利闻风丧胆的波斯人被迫退回本国,而罗马国家则保有整个东方。戈尔迪安致元老院的一篇演说辞现存于世,他在其中记叙己方功绩时,向其长官兼岳父米西提乌斯致以巨大的谢意。我特录入其中一部分,以便阁下由此洞察实情: “各位征集父老,在我们行军途中所成就的这些功业,以及各处所履行的、堪当每一次单独凯旋式的丰功伟绩之后,简言之,我们已将波斯人从安提阿人的脖颈上移去——他们曾被波斯的铁索所羁绊——并将波斯的诸王与其法度一并驱逐。随后我们将卡莱及其余各城归还给罗马帝国。我们已挺进至尼西比斯,若得神明庇佑,我们甚至将直抵泰西封。只要我们的长官兼家父米西提乌斯康健无虞便好,正是凭借他的统帅与调度,我们才得以完成这些事业,并将完成余下的事业。因此,诸位的职责乃是决议举行谢神祭,将我们托付于诸神,并向米西提乌斯致谢。” 这篇文书在元老院宣读后,元老院决议赐予戈尔迪安一辆四象战车,因其战胜了波斯人,以便他举行波斯凯旋式;而赐予米西提乌斯的则是一辆六马战车、一辆凯旋战车以及如下铭文: “致卓越之人、君主之父、近卫军及全城长官、国家之保护者米西提乌斯,元老院与罗马人民特致此答谢。”
Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica,3 ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum,4 aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.
然而这般幸运未能长久。因为据多数人所言,米西提乌斯死于继他之后担任近卫军长官的菲利普之阴谋;另据其他人称,他乃死于疾病;他指定罗马国家为其继承人,以便其生前所有之物皆归于帝都的岁入。此人在国政方面的调度是如此卓越,以至于在能够供养罗马人民之军队与君主的边境重镇中,从未有哪一座不曾储存整整一年的醋、粮食、腌猪肉、大麦与草料;至于较小的城邑,有的储有三十天之需,有的四十天,部分储有两个月之需,即便储备最少的亦足敷十五天。同样在他担任长官期间,他始终检阅兵士的武器,不容许任何老者服役,亦不容许任何幼童领取口粮,他巡视所有军营及其壕沟,夜晚亦常亲临巡逻。他受到所有人的爱戴,因他如此深爱国家与君主;军政官与将领们对他既敬畏又爱戴,乃至既不愿犯错,亦未在任何方面有所失职。据说菲利普在诸多方面对他极其忌惮,因此通过医者为其性命设下陷阱,其手段如下:当米西提乌斯受腹泻折磨,被医者吩咐服下一剂以止泻的药剂时,预先配制好的药物遭到了调换,据说换成了令他腹泻加剧之物。他便这般气绝身亡。
- 26in ipso procinctu
由介词 in 与 procinctus(战备、行军阵势)构成的习语,意为“在行军阵势之中”或“在行军途中直接”。表明罗马军团在行进过程中未作停顿整备即迅速肃清敌人。
- 27ut brevi multa collectam
手抄本中的 collectam 应理解为后期通俗拉丁语形式或抄写讹误,对应古典形式 colligam(colligo 的第一人称单数现在虚拟式)。构成目的状语插入句(ut ... colligam),意为“简而言之/简短地概括许多事”。
- 28herede Romana re publica
由名词+名词构成的无分词独立夺格(“以罗马国家为继承人”)。随后的 ut 从句(ut quicquid eius fuerat...)说明了该继承安排的目的与结果;eius 为指代米西提乌斯的属格,意为“凡属于他的财产”。
- 28quae minimum, quindecim dierum
承接前文(aliae triginta dierum...)的省略句。在关系从句 quae minimum 之后省略了谓语分词动词 [condita habebant],minimum 作副词性中性宾格(“储备最少的城邑”),quindecim dierum 为表示度量的性质属格,补足述语为 [十五天的储粮]。
