- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:32-34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段详细记述了戈尔迪安家族的奢华庄园与宏伟的未竟建筑规划、预备用于凯旋式却被菲利普用于百年庆典的诸多彩禽异兽,以及在喀耳刻西乌姆设立的多语墓志铭,最终以致君士坦丁大帝的献辞终结三位戈尔迪安的传记。
Domus Gordianorum etiam nunc exstat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. est villa eorum Via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura1 sunt, in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia, et thermae quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera Gordiani Romae nulla exstant praeter quaedam nymphia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. instituerat porticum in Campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret,2 atque inter eas pariter pateret spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde viridiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum, cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, ne sine usu essent vel viridiaria vel porticus. sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.
戈尔迪安家族的宅邸至今犹存,正是这位戈尔迪安将其装点得极其壮丽。他们在普赖内斯泰大道上的庄园内,有一座拥有两百根列柱的四柱式回廊庭院,其中五十根为卡律斯托斯大理石,五十根为克劳狄大理石,五十根为欣纳达大理石,五十根为努米底亚大理石,规格悉数相同;庄园内建有三座百尺规模的巴西利卡,以及与此等宏构相称的其他设施,还有当时在罗马城外举世无双的浴场。元老院曾为戈尔迪安家族颁布决议:其后嗣除自愿外,得永远免除监护之责、出使之役及一切公家劳役。罗马城内除若干泉亭和浴场外,并无戈尔迪安留存的公共建筑;然而这些浴场原属私人,是由他修缮以供私人使用的。他曾在战神广场的丘陵脚下规划了一座千尺长廊,并在对侧相应建造一座同为千尺的长廊,两者之间开辟出五百尺宽的空地;在此空地的两侧各辟有遍植月桂、香桃木与黄杨的绿荫花园,中央则为长达千尺的铺石散步道,两旁置有矮柱与小雕像,作为漫步之所,其尽头则为一座五百尺的巴西利卡。此外,他曾与米西提乌斯谋划,在巴西利卡之后建造以自己命名的夏季浴场,并在长廊的开端设立冬季浴场,以免花园或长廊荒废无用。但这一切土地如今皆已被私人的产业、庄园与建筑所占据。
Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id est hyaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rhinoceros unus, argoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta, et cetera huius modi animalia innumera et diversa; quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit. has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. quod votum publicum nihil valuit, nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum in consulatu suo et filii sui celebravit. Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit, nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis sua manu suisque gladiis et iisdem quibus illum percusserant interemisse se dicuntur.
戈尔迪安统治下的罗马共有三十二头大象,其中他本人运送了十二头,亚历山大运送了十头;另有十头驼鹿、十只老虎、六十只驯狮、三十只驯豹、十只贝尔布斯(即鬣狗)、一千对国库角斗士、六头河马、一头犀牛、十只白狮、十头长颈鹿、二十头野驴、四十匹野马,以及无数此类各色珍兽;菲利普在百年庆典的竞技会上将它们或展出或屠戮。戈尔迪安原是将这一切驯兽以及此外的猛兽预备用于波斯凯旋式的;然而这一国家许愿毫无结果,盖因菲利普在其本人与儿子任执政官期间庆祝罗马建城千周年之际,在百年庆典、角斗表演及马车竞技中将它们尽数展示。关于盖乌斯·恺撒的传闻,科尔杜斯记载在戈尔迪安身上亦同样应验:凡曾拔剑刺向他的凶徒(据说共有九人),在菲利普父子伏诛之后,皆被传以自手、以自剑、且是以刺穿他的同一把利刃自刎毙命。
Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt, duobus in Africa interemptis, tertio in Persidis finibus. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legeretur: Divo Gordiano, victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum.3 quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus, quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere, quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.
三位皆被称为奥古斯都的戈尔迪安的生平大抵如此,其中二人殒命于非洲,第三人死于波斯边陲。士兵们在波斯境内的喀耳刻西乌姆要塞附近为戈尔迪安修筑了陵墓,并以希腊文、拉丁文、波斯文、希伯来文和埃及文字题刻如下铭文,以便所有人阅览: “致神君戈尔迪安:波斯人的征服者,哥特人的征服者,萨尔马提亚人的征服者,罗马内乱的平定者,日耳曼人的征服者,但非菲利普/腓立比的征服者。” 之所以添上此句,似是既因他在腓立比平原一场混战中被阿兰人击败而撤退,亦因他被视为被菲利普父子所害。据说李锡尼在攫取帝位之时摧毁了这块铭文,因他欲使人以为自己源出菲利普一脉。至尊的君士坦丁啊,我之所以将这一切追述详备,正是为了使您的圣鉴之中,不致遗漏任何值得垂知之事。
- 32pari mensura
性质夺格(ablativus qualitatis),修饰前述四组石柱(quarum quinquaginta Carysteae...),说明尽管产自不同采石场,两百根列柱的规格与尺寸完全一致。
- 32ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret
由 instituerat porticum... 引出的结果从句(ut fieret),展现了对称的建筑规划:在山丘脚下的千尺长廊对面平行建造另一座规格相同的长廊。
- 34sed non victori Philipporum
Philipporum 是一处双关用法:在语法上既是地名 Philippi(腓立比平原,戈尔迪安曾在此受挫于阿兰人)的复数属格,亦是人名 Philippus(菲利普父子,即谋害他的人)的复数属格;后文(in campis Philippis... simul etiam quod a Philippis...)对此双重含义作了明确解释。
