- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:23-25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了戈尔迪安三世确立独裁统治、日食凶兆、平定阿非利加萨比尼安努斯叛乱以及迎娶米西提乌斯之女。随后引录了皇帝与岳父米西提乌斯的往来书简,展现了岳父的规谏如何肃清宦官弄权的弊政并重整朝纲。
Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis- ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia venderetur.
德克西普斯确实坚称第三位戈尔迪安乃戈尔迪安之子所生。但在老兵当中亦确立了仅由戈尔迪安一人执掌帝权之后,民众、军人与老兵之间的和平得以巩固,当执政官职权被授予少年戈尔迪安时,内讧遂告终结。然而,戈尔迪安统治不能持久的征兆,乃是发生了一次日食,昏暗如夜,以至于若不点燃灯烛便无法处理任何事务;尽管如此,在此之后罗马人民仍纵情于享乐与欢愉,以抚慰过去惨痛经历留下的创伤。在韦努斯图斯与萨比努斯担任执政官之年,萨比尼安努斯为首在阿非利加掀起了反对戈尔迪安三世的叛乱;戈尔迪安通过毛里塔尼亚行省长官,在首领被共谋者围困后将其彻底荡平,以至于众人纷纷来到迦太基将他交出,既供认罪行,又为其恶行乞求宽恕。阿非利加的忧患既平,在戈尔迪安再度担任执政官与庞培亚努斯共职之年,波斯战争爆发。当时年轻的戈尔迪安在出征前夕,迎娶了极为博学的米西提乌斯之女为妻。皇帝因其口才而认为他配与自己结亲,当即任命他为近卫军长官;此后,帝国的统治便不再显得稚弱可欺,盖因他得到了贤良岳父谋略的辅佐,其自身亦略知事理,不再由于母亲的无知或纵容,而被宦官与宫廷侍臣肆意出卖。
Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est,1 et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.2
此外,现存其岳父致皇帝之书信以及戈尔迪安致岳父之书信,由此可知在他的岳父协助下,其时代得到了整饬与审慎的治理,信件的抄本如下: “岳父兼近卫军长官米西提乌斯致主上、吾子奥古斯都:我们摆脱了那个时代的沉重污点——当时一切皆通过宦官以及那些看似是你的友人(实为凶恶仇敌)之手被公开叫卖——实乃一大幸事;而这项整饬令你愈加喜悦,便愈发令人欣慰,以至于即便曾有任何过失,亦足可证明那绝非出自你本人,我尊贵的儿子。盖因任谁也无法容忍:军职凭借宦官的推举而授受,辛劳得不到应有的奖赏,不当之人任凭私欲与贿赂或遭诛杀或获释放,国库被掏空,那些每日极尽阴险地出入〔宫廷〕之人结成党羽以蒙蔽你;与此同时,最卑劣之徒就善人之事预先私下商议好要向你进献的计策,驱逐忠良,安插可憎之人,最终将你的一言一行尽数变卖。因此,感谢神明,因你本人的意愿,国事得以肃清整饬。成为一位明君的岳父,成为一位明察秋毫、渴望洞悉一切、并逐出了昔日将他如置于集市般兜售之人的君主的岳父,诚然令人快慰。”
Item Gordiani ad ipsum: Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium quod dixerat adprobaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet. His epistulis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.3
同样,戈尔迪安致岳父之信: “皇帝戈尔迪安·奥古斯都致其父兼近卫军长官米西提乌斯:若非全能的神明庇护罗马帝国,即便在今日,我们仍会通过被收买的宦官之手,如置于拍卖枪下一般被变卖。归根结底,直到如今我才明白,绝不该将费利基奥等人擢升于近卫步兵队之上,亦不该将第四军团托付给塞拉帕蒙;且不说将一切细数殆尽,我所做过的许多事情本是不该做的;然而感谢神明,在毫无私售营利的你的指引下,我得知了深居禁宫中所无法知晓的事情。我母亲出卖我们,与高迪安努斯、勒韦伦杜斯和蒙塔努斯密谋,或褒奖某些人,或诋毁某些人,并以他们如证人般的附和来证实她所说的话,面对这般行径,我又当如何?我的父亲,我愿你聆听实情:一位真情被隐瞒的皇帝是可悲的,他既无法亲自在公众之中行走,便不得不听取〔他人之言〕,并认可所听闻之事或多数人所证实之事。” 由这些书信可知,这位年轻人在其岳父的规谏下得到了修正与改过。有人称米西提乌斯的信原本是用希腊文写成的,但大意如此;而他的庄重与廉洁发挥了巨大的效力,以至于使戈尔迪安从除显贵出身外极为默默无闻之人,变成了在事迹方面亦显赫的君主。
- 24voluptati est
述语与格(表示目的或结果的与格)。est 的主语是前面的宾格不定式从句 evasisse nos gravem temporum maculam,意为“我们摆脱了时代的沉重污点……实乃幸事”。
- 24velut in auctione positus nundinatus est
异态动词 nundinor(做买卖、交易)在此作被动语态理解(“如被置于拍卖场般被买卖/兜售”),体现了后古典期拉丁语中异态动词具有被动意义的用法。
- 25ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit
倒装(hyperbaton)与对照结构。ex obscurissimo(“从除门第外极为默默无闻之人”)与宾语补足语 clarum principem(“显赫的君主”)形成对比;插入的 praeter nobilitatem(“除了门第之外”)限定修饰 obscurissimo,而 gestis etiam(“在事迹方面亦然”)则修饰 clarum。
