← 罗马皇帝群像

三戈尔迪安传

§20-22

戈尔迪安父子的预言与戈尔迪安三世即位

记述了占星家对戈尔迪安父子命运的预言、小戈尔迪安的习性与相貌特征,随后叙述了元老院拥立普皮埃努斯与巴尔比努斯共治,以及年幼的戈尔迪安三世被立为凯撒并最终独揽帝权的过程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§20

Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent.1 nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Exstant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareant hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.

老戈尔迪安曾就此子的星盘向占星家请教,据说那位占星家答复道,此子既会是皇帝之子,又会是皇帝之父,且自身亦将登上帝位。当老戈尔迪安发笑时,据说占星家出示了星盘,并诵引古书加以证明自己所言不虚;他确实以坚定的执着,据实向老者与青年预言了他们的死期、死因以及殒命之地。据说所有这些,老戈尔迪安后来在阿非利加身为皇帝且已无所畏惧时,都曾向人讲述过,甚至还谈到了自己与儿子的死期及死状。此外,每逢见到儿子戈尔迪安,老人便极频繁地诵唱这些诗句:“命运仅令此人显现于大地,绝不容其久留。天上的神明啊,若此等恩赐永属人间,罗马的后嗣在尔等眼中未免过于强盛。”小戈尔迪安留下的散文与诗歌辞句至今尚存,今日仍常被其姻亲传诵;那些作品不高不低,流于平庸,显露其人虽具才华,却沉溺享乐而自弃天资。

§21

Pomorum et holerum avidissimus fuit, ut, in reliquo ciborum genere parcissimus, semper pomorum aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit, et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. Haec de Gordiano iuniore digna memoratus2 comperimus; non enim nobis talia dicenda sunt quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infimis rebus, quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve chlamydes. quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiographis quae aut fugienda sint aut sequenda. Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi, Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur; nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse, quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi. GORDIANUS TERTIUS Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem publicam tuendam delegerat, Pupienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim (nam vicensimo et secundo anno eum perisse adserit), petiverunt, ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui in Africa periit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum exstinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus, amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro populo Romano contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. Post hoc veterani ad Curiam venerunt, ut discerent quid actum esset, ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecenate ex ducibus interempti sunt; atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.3

他极嗜果品蔬菜,以至于对其余各类食物皆甚节制,却总要吞食一些新鲜水果。他极喜冷饮,夏季若非冰凉之饮且尽量多饮,便难以度日;因其体躯魁伟,故而更加迫切地渴求冷饮。关于小戈尔迪安,我们所查明值得记述者便止于此;盖因我们绝不该去复述尤尼乌斯·科尔杜斯荒唐愚蠢地辑录的那些家闱享乐及其他卑陋细事。凡欲知此类事者,自可去读科尔杜斯本人之作,他连诸帝各蓄何种奴仆、结交何种朋友、藏有几件厚氅或披肩,无不备述。此类琐闻实无益于事,盖因史官载入史册之物,理应是可供规避或效法者。然而,我以为不可略去的一事——因其看似奇特,乃是我自同样撰写过本朝历史的武尔卡蒂乌斯·特伦提安努斯书中读得并录于笔端者:老戈尔迪安活脱重现了奥古斯都的相貌,以至于其声音、举止与身材皆酷似之;其子则看似极类庞培,尽管庞培向来被否认生有肥胖之躯;至于我们至今仍见其肖像的孙儿,则承袭了西庇阿·亚细亚提库斯的相貌。因其令人称奇,我深信绝不可避而不书。 戈尔迪安三世两位戈尔迪安死后,元老院惶恐不安且更加惧怕马克西米努斯,遂从其为卫国所选拔的二十人委员会中,任命普皮埃努斯(或称马克西姆斯)与克劳狄乌斯·巴尔比努斯为奥古斯都,二人皆为前执政官。当时,民众与军队要求将幼童戈尔迪安拥立为凯撒——据多数人主张,他当时年方十一岁;有人称十三岁;尤尼乌斯·科尔杜斯则称十六岁(因他断言此子卒于二十二岁)。他被迅速带往元老院,继而置于集会之中,披上御袍被宣告为凯撒。此子据多数人主张,生于戈尔迪安之女;据一两人所言(盖因我未能查得更多),则出于战死于阿非利加的儿子。戈尔迪安受封为凯撒后由其母亲抚养;及至马克西米努斯父子灭亡,统治了二年的马克西姆斯与巴尔比努斯亦在兵变中被杀,迄今为止一直担任凯撒的年轻戈尔迪安,遂受到军队、民众、元老院及各族人民的一致爱戴、热忱与拥护,被尊奉为奥古斯都。之所以受人爱戴,乃因其祖父与舅父(或生父)的功勋,盖因二人皆曾为元老院与罗马人民抗击马克西米努斯而执戈,最终死于战乱或无可奈何的绝境。此后,老兵们前往元老院议事堂以探明究竟,其中两人进入正举行元老院会议的卡庇托林山,在祭坛前被前执政官加利卡努斯与将领梅凯纳斯当场击杀;一场内讧随之爆发,因元老院议员们亦佩有武器,而老兵们尚不知年轻的戈尔迪安已独揽帝权。

语法注3 条
  1. 20Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent

    引用自维吉尔《埃涅阿斯纪》第6卷第869–870行。ostendent 为与复数主语 fata 一致的直陈式将来时复数。它与后文的 neque ultra esse sinent(直陈式将来时)并列,表达确定性的预言:“命运仅令此人显现于大地”。

  2. 21digna memoratus

    形容词 dignus 在古典拉丁语中常规支配夺格(尤其是目的分词 memoratu),但此处作第四变格名词 memoratus 的属格形式。这体现了后古典期拉丁语中“dignus + 属格”的语法扩展,或是抄本中对目的分词 memoratu 的词尾音变与混淆。

  3. 22ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium

    独立夺格短语 ignorantibus veteranis 中的分词承担心理认知动词功能,后接由 quod 与虚拟式(teneret)构成的宾语从句。这种结构取代了古典时期的“宾格加不定式”结构(veteranis ignorantibus Gordianum... tenere),是后期拉丁语中用 quod 引导间接引语或认知内容的典型用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:20-22