- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:16-19
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记叙了年轻戈尔迪安战死沙场及年长戈尔迪安自缢身亡的经过,随后详述了年轻戈尔迪安的世系家谱、受教育经历、品性才能、仕途履历与私生活逸事。
Fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri, fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. Haec ubi comperit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii, et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit.
据说,戈尔迪安一派在战事中阵亡的人数极其众多,以至于虽然久经搜寻年轻戈尔迪安的遗体,却终未能寻获。此外,当时还发生了一场在阿非利加罕见的大风暴,在战前便将戈尔迪安的军队吹散得溃不成军,致使士兵们难以胜任作战,卡佩利亚努斯的胜利因而轻而易举。当年长的戈尔迪安获悉这些变故,眼见阿非利加已无可恃之援,马克西米努斯的巨大威吓与迦太基式的背信弃义紧紧相逼,卡佩利亚努斯势头凶猛,加之悲痛折磨着他的心智与灵魂,他便自缢结束了生命。这便是两位戈尔迪安的结局,元老院曾将他们二人都称为奥古斯都,后来又将他们列入神明之列。
Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem, quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit; si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant,1 quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu; quae singula videntur familias designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem, idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur, et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.
这位阿非利加资深执政官老戈尔迪安之子,曾与其父一同被阿非利加人和元老院拥立为奥古斯都。除了高贵的出身之外,他还因其才学与品行而闻名。关于其门第,有人认为承袭自安敦尼家族,多数人则认为承袭自安东尼家族;诚然,另有人欲将以下事实作为证实其门第资质的论据:老戈尔迪安因西庇阿家族的绰号而被冠以“阿非利加努斯”之名;在城中拥有庞培家族的宅邸;始终被称为安敦尼之名;他本人亦希望自己的儿子在元老院中被标示为安东尼。这些似乎分别指涉了不同的名门。但我遵循尤尼乌斯·科尔杜斯的说法,他称戈尔迪安家族的显贵乃是融汇了所有这些家族而成的。因此,作为其父与安敦尼曾外孙女法比亚·奥雷斯蒂拉所生的长子——由此他也似乎与凯撒诸帝的家族有所关联——他在诞生的头几天被称为安敦尼,不久在元老院公布了安东尼之名,其后在民间普遍开始被称为戈尔迪安。
In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verbera- retur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui,2 qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille relinqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est obsecutus,3 atque illic ea quae superius dicta sunt contigerunt.
他在学术修养上享有极隆重的声誉,相貌出众,记忆卓绝,秉性良善,以至于在学堂中若有孩童挨打,他总是忍不住潸然泪下。他深得父亲的挚友兼自己导师的塞雷努斯·萨姆莫尼库斯的极度赏识与宠爱,以至于这位导师临终之际,将其父塞雷努斯·萨姆莫尼库斯生前所积、估约达六万二千卷的全部藏书赠予了小戈尔迪安。这一馈赠将他推至巅峰,因为坐拥如此宏富壮丽的藏书,他凭借文学的光彩享誉天下。他在埃拉加巴卢斯的举荐下获任财务官,盖因这位青年流露出的嬉游之态——虽非骄奢亦非恶名昭彰——被称扬于荒淫的皇帝面前。他在亚历山大的举荐下担任了城市法务官,在任上因公正司法而享有崇高威望,以至于立刻当选为执政官,而这一职位其父直至暮年方始获得。在马克西米努斯时代或同一亚历山大时代,他作为副官被派往父亲的资深执政官辖区效劳,正是在彼处发生了前文所述的诸般变故。
Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum,4 saepe vocitarunt. vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit. denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.
他酷嗜饮酒,但所饮必是各处调味之品,或调以玫瑰,或调以乳香,或调以苦艾及其他最能悦乐口腹之物;他在进食上则甚为节制,以至于午餐(若用午餐的话)或晚餐皆在转瞬之间用毕。他极好女色;据说曾有二十二位侍妾分配予他,与所有这些侍妾各育有三四个子女,因而被称作他那个时代的普里阿摩斯;民间因其生性好色,常戏谑地称他为普里阿普斯而非普里阿摩斯。他生活于享乐、园林、浴室与极幽美的林泉之中,其父亦不以为怪,屡屡声称他终将在极盛声名中早逝。然而他的生活在坚毅上从未自善士的准则堕落,始终身列最卓越的公民之列,每遇国家咨询亦从未缺席。最后,元老院亦极其欣然地称他为奥古斯都,并将国家的希望寄托于他;他服饰极为考究,深受奴仆及阖家亲信的爱戴。科尔杜斯称他从未有意娶妻;反之,德克西普斯则认为,此后以幼童之身与巴尔比努斯和普皮埃努斯(或马克西姆斯)共同登上帝位的戈尔迪安三世乃是他的亲生骨肉。
- 17argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant
argumento 为表语性与格(目的/结果与格),意为“充当论据”;hoc 为不定式 esse 的宾格主语,受主句动词 desiderant(意欲/希望)支配。后文紧随的四个 quod 从句(quod Africanus... quod domum... quod Antoninorum... quod Antonium...)作为 hoc 的同位语,具体列举了证明其门第的四点依据。
- 18omnes libros Sereni Sammonici patris sui
关于 patris sui(其父)的指代,依据上下文,反身所有格代词 sui 指向从句主语 ille(即担任导师的塞雷努斯·萨姆莫尼库斯本人),而非戈尔迪安。此处指导师将其生父(即同名的著名学者老塞雷努斯·萨姆莫尼库斯)所遗留的宏大藏书,在临终时赠予了弟子小戈尔迪安。
- 18missus legatus est obsecutus
从句法上看,missus legatus(作为副官被派遣)为与主语(小戈尔迪安)一致的分词及同位结构;est obsecutus 则是异相动词 obsequor(服从、协助、履行公职)的完成时直陈式。介词短语 ad proconsulatum patris(赴其父之资深执政官任所)作状语修饰 missus。
- 19Priapum, non Priamum
此处运用了特洛伊国王普里阿摩斯(Priamus,以育有五十子闻名)与生殖及好色之神普里阿普斯(Priapus)之间的语音双关。承接前文称他因多子而被喻为“当代的普里阿摩斯”,民众因其天性好色(natura propensior)而谐谑地将他改呼为“普里阿普斯”。
