← 罗马皇帝群像

三戈尔迪安传

§13-15

马克西米努斯的暴怒与小戈尔迪安阵亡

马克西米努斯获悉秘密决议后暴怒并动员军心不振的部队进军罗马,城内展开对暴政余孽的清洗,而在阿非利加,卡佩利亚努斯击败并杀死了年轻的戈尔迪安。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem publicam regeres. enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere,1 quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.

然而,正如人类的心性向来如此——至少是那些耻于让自己所知之事不因自己而被知晓、且若不泄露受托之密便自感卑微之人的心性——马克西米努斯立刻察觉了这一切,以至于他竟收到了一份秘密元老院决议的抄件,这是前所未有之事。事实上,现存他写给城市长官的一封信,内容如下: “我已经读到了我们那些元首的秘密元老院决议,身为城市长官的你或许还不知其成立,因为你甚至未曾出席。我已将决议的抄件寄给了你,好让你知道该如何治理罗马国家。” 而当马克西米努斯听说阿非利加背叛了他时,他陷入了何等激怒与震动,实难用言语尽述;盖因一得知元老院的决议,他便撞击墙壁,撕碎衣裳,拔出佩剑,仿佛能诛杀所有人一般,宛若全然发狂。城市长官接到那封严厉的信函后,向民众与士兵发表讲话,宣称马克西米努斯已被诛杀。由此引发了更大的欢腾,那被判定为国家之敌者的雕像与画像随即被推倒砸碎。

§14

Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis: Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam2 praestiterunt, nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus ut debilitatem habeat pro senectute,3 imperatores fecerunt, et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. quin immo agite, ut viros decet, properandum est ad urbem, nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibus resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus.4 lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit, denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent, litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: Refert ad te stipator meus Tynchanius quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert quae sint militum mentes. quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat, quid verear ex eo audies quem ad te misi.

元老院在战事悬而未决之际,确实行使了其应有的权力;盖因它下令将告密者、诬告者、财政官以及马克西米努斯暴政下的一切沉渣余孽尽行处死。而且元老院所作的判决犹嫌不足,民众更实施了他们自己的制裁:被杀者的尸身被击碎并扔进下水道。当时,执政官品阶的城市长官萨比努斯亦遭木棒击打致死,曝尸于公众街衢。

§15

Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus dimissus, conlectis Mauris et tumultuaria manu accepto a Gordiano successore Carthaginem petiit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus, sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardabatur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur.

马克西米努斯获悉这些事情后,立刻以如下讲辞激励士兵: “神圣的同袍们,或者说我的誓约伙伴们,你们大多数人与我一同真正经历了军旅磨砺:正当我们从日耳曼捍卫罗马的威严、正当我们使伊利里库姆免遭蛮族践踏之时,阿非利加人却表现出了迦太基式的背信弃义。盖因他们为我们立了两位戈尔迪安为皇帝,其中一人衰老得无法起立,另一人则沉湎于享乐,以至于因荒淫致衰而代替了寿数之老;唯恐此事犹嫌不足,那显赫的元老院竟承认了阿非利加人的行径;我们为了其子嗣而执干戈,他们反倒针对我们设立了二十人委员会,并如针对公敌般通过了所有判决。来吧,正如男子汉应为的那样,我们必须向帝都进发;盖因他们挑选了二十位执政官品阶之人与我们对抗,必须由我们果决行动、你们英勇作战来抵御他们。” 通过这番演说,马克西米努斯本人亦察觉到士兵们意气迟钝、并无昂扬士气。于是,他立刻写信给远远跟随在后的儿子,催促其加速赶来,以免在他不在时士兵心生反意。尤尼乌斯·科尔杜斯刊载了该信件的文录如下: “我的近卫侍从廷卡尼乌斯将向你报告我所知晓的在阿非利加或罗马发生的变故,亦将报告士兵们的心思。我恳求你,尽你所能速速赶来,以免这群军旅之徒如其惯常那般做出逾矩之事;我所畏惧者,你自会从我遣至你处的信使那里听到。” 当这些事情正在进行之时,在阿非利加对抗两位戈尔迪安的某位卡佩利亚努斯——此人在私生活中便素来与戈尔迪安不睦,作为奉马克西米努斯之命统治毛利人的老将,彼时已被皇帝戈尔迪安本人免去职务——在从戈尔迪安处迎来继任者后,纠集了毛利人和一支拼凑的武装进军迦太基;迦太基的全体民众以典型的背信弃义倒向了他。然而戈尔迪安仍希冀一试战运,便派遣其当时一如前述充当其副官、现年已四十六岁的高龄之子去对抗卡佩利亚努斯及马克西米努斯党羽;关于此人的品性,我们将在适当之处叙述。但在军事造诣上,既是卡佩利亚努斯更为骁勇,而年轻戈尔迪安未受如此训练——因其受贵族奢靡之风所拖累——交战之后,他旋即溃败,并在这场战事中身亡。

语法注4 条
  1. 13incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere

    历史不定式,主语为 Maximinus,生动描绘了其得知消息后接二连三爆发的激狂举动,并最终落到限定动词未完成过去时 prorsus furere videbatur 上。

  2. 14fidem Punicam

    宾格短语,属于罗马人的反语成语‘迦太基式信义’,实际指‘背信弃义’。在此文段中,该短语在马克西米努斯的演说以及叙述者对迦太基人的描写中均被讽刺性地使用。

  3. 14debilitatem habeat pro senectute

    介词短语 pro 接夺格表示‘代替’或‘充当’。此处构成与老戈尔迪安因高龄而衰竭(senio fractus)的讽刺性对比,指出年轻戈尔迪安因沉湎享乐导致的虚弱在实际上代替了本应属于老年人的衰朽。

  4. 14quibus resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus

    由动形容词构成的无人称被动迂回句(quibus resistendum est,意为‘必须抵御他们’)。quibus 为 resisto 所支配的与格;nobis 为施事与格,后接对称的分词短语(nobis fortiter agentibus / vobis feliciter dimicantibus)作为独立夺格或同格附加语,表示行动与作战的方式与条件。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.humanitext-lat2:13-15