- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:6-8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马克西米努斯严格操练新兵军团并展现出惊人勇力和魁梧身躯,因而被亚历山大任命为全军统帅;然而叛军随后弑杀了亚历山大,使马克西米努斯未经元老院批准便由军队拥立为首位行伍出身的皇帝,但他因暴虐刑戮以及对自身蛮族血统的自卑猜忌而引发元老院的极大恐慌。
Accepta igitur legione statim eam exercere coepit, quinta quaque die1 iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?2 ille dixisse fertur, Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis, ille ait Visne congrediamur? cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit3 et continuo dixit, Date alium, sed tribunum. Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta ut octo pedes digitis sex diceretur egressus, pollice ita vasto ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod hamaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.
接管该军团后,他立即着手加以操练;每隔四天便命令士兵进行全副武装行军演习,并在彼此之间开展模拟战,每日查验他们的佩剑、铠甲、头盔、盾牌、外衣及所有兵械。他甚至亲自关照他们的鞋履,完全像一位父亲般对待士兵们;然而,当某些护民官责备他并说道: “你既已身处足以执掌主帅之职的地位,何苦还要这般操劳?” 据说他曾这般回应: “我越是位高,便越当加倍劳作。” 他更亲自同士兵们角力,虽已年迈,仍能一举将五人、六人乃至七人接连摔翻在地。最终在众人艳羡嫉妒之下,有一位身躯高大、武勇闻名且因此更加桀骜自负的护民官对他说: “身为护民官却赢了自己的士兵,算不得什么了不起的事。” 他答道: “你可愿与我交锋较量?” 对手首肯应战,刚向他逼近,他便以掌直击其胸膛,将对方仰面击倒在地,随即说道: “再换一个人来,但仍须是护民官。” 此外,据科尔杜斯记载,他的身材魁梧至极,据说身高超过八英尺六英寸,拇指粗大得竟能将妻子的手镯当作戒指佩戴。如今民间几乎耳熟能详的异事还包括:他能徒手拖拽牛车,独力推动满载的四轮车,若以拳击马则击落其牙齿,若以脚踢则踢断其腿骨,能手捏碎凝灰石,徒手撕裂较细的树木;以致有人称他为克罗顿的米隆,有人称他为赫拉克勒斯,亦有人称他为安泰俄斯。
His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus, denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit, quod Alexandro, ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit,4 gravissimum fuit. nam cum in Gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fugiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt, quidam enim Mamaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse. quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare ut exauctoraverat in oriente.
鉴别人才功绩极具眼光的亚历山大,竟将这位因上述特质而声名显赫之人任命为全军统帅,却由此自取灭亡。各地的护民官、将领与士兵皆大欢喜,他最终将那支在埃拉伽巴卢斯治下大部荒怠的皇帝全军,重新拉回到自己的严苛军纪之下。此事对亚历山大而言极为致命——正如我们所言,他虽实为极优秀的帝王,但因其年少自始便易遭人轻视。因为当皇帝身在高卢、并在距某座城邑不远处安营扎寨时,据某些人称是由马克西米努斯本人唆使、据另一些人称是由蛮族护民官派出的士兵突施袭击,亚历山大在奔向其母避难时被杀害,此时马克西米努斯已被拥立为帝。关于杀害亚历山大的起因,众人说法不一:有人称是因为玛迈亚唆使其子放弃日耳曼战事而前往东方,士兵们由此激化叛乱;亦有人称是因为皇帝过于严苛,企图如在东方解散军团那般在高卢裁撤军团。
Sed occiso Alexandro Maximinus primus e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. numquam ille annonam cuiuspiam tulit, numquam sivit ut quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam vocarent, senatus eum tantum timuit, ut vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri,5 simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia
然而亚历山大死后,马克西米努斯成为首位行伍出身且尚未跻身元老院、便未经元老院法令批准而被军队拥立为奥古斯都之人,并将自己的儿子立为共治者;关于其子,我们将随后简述所知之事。马克西米努斯素来极富机谋,不仅以勇武统辖士兵,更以重赏厚禄使他们极尽归心。他从未扣克任何人的军粮配给,从不容许军中士兵如同寻常兵卒那般充当铁匠或其他行业的手艺人,而经常仅凭狩猎演练军团。但在这般武功才干之中,他却残暴至极,以致有人称他为独目巨人、布西里斯、斯基隆,亦有人称之为法拉里斯,更有许多人称之为堤丰或古革斯。元老院畏惧他到了如此地步,以致贵妇们携其子女在神庙中公开或私下祈祷,唯愿他永不得见罗马城。因为他们风闻有人被钉上十字架,有人被缝入新宰杀的兽腹中,有人被投喂野兽,有人被棍棒活活击毙,且这一切皆不分贵贱尊卑;他表面上似乎要维护严整的军纪,并欲以此为典范整饬民政——但这对于一位渴望为人所爱戴的君王而言是极不相宜的。因为他坚信,非以严刑残暴不足以维系帝位;同时他又唯恐因自己出身蛮族的微贱血统而遭到贵族蔑视。此外,他尚记得自己在罗马曾连贵族的奴仆都对其鄙夷不屑,以致其管家代理人甚至都不愿接见他;而正如愚蠢的成见往往会演变的那样,他料定如今纵使自己已贵为皇帝,他们仍会以这般态度与他为敌:内心的猜忌与自卑,其力量竟至如此深重。
- 6quinta quaque die
由序数词加quisque及夺格名词构成的习语,字面意为“每隔四天/每五天”(若按罗马包容性计数法则合“每隔三天/每四天”)。
- 6ut ducatum possis accipere
带虚拟式possis的结果/程度ut从句,从属于表示身份或地位的描写属格eius loci,意为“既然你已处于足以执掌统帅职位的地位”。
- 6venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit
主动词reiecit的宾语是venientem contra se(指迎面扑来的对手),其后叠加修饰了过去分词percussum与宾补形容词supinum,意为“一掌击中迎面扑来之人的胸口,将其仰面翻倒在地”。
- 7cuius aetas ab initio contemni potuerit
修饰先行词Alexandro的关系从句,使用了虚拟式完成时potuerit,带有让步或特征情态色彩,指其年轻稚嫩在一开始就容易招致轻蔑与不敬。
- 8erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri
人称与格(ei)配合非人称完成被动式(persuasum erat)的结构,逻辑主语为后接的宾格加不定式从句(nisi crudelitate imperium non teneri),双重否定表强调肯定:“因为他深信非残暴无以维系政权”。
