← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§4-5

马克西米努斯的体魄轶事与重获亚历山大起用

记述了马克西米努斯的惊人饮食与体魄轶事,以及他在卡拉卡拉、马克里努斯和埃拉伽巴卢斯朝的服役与避祸退隐,直至亚历山大·塞维鲁即位后盛赞并任用他统领新兵军团。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas, sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit, amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat,1 et ipse haberet, sed apud impurum hominem valere nihil potuit. nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime, dicens: Diceris, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse; potes tricies cum muliere perficere? tum ille, ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit, et tamen retentus est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret.2 fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo, ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret talia: Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et eum in haec verba provexit: Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi quod veritus sum ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses, habes tirones; ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere,3 ut mihi multos Maximinos rei publicae optabiles solus efficias.

此外,众所周知,他常在一日之内饮尽一卡皮托尔双耳瓶的分量之酒,食肉达四十磅,而依科尔杜斯所言,甚至达六十磅。颇为确凿的是,他始终不吃蔬菜,也几乎向来不饮凉物,除非出于饮水的迫切需要;他常收集自己的汗水倒入杯中或小罐内,以致能展示两三品脱之多的汗水。他在安东尼努斯·卡拉卡拉统治下长期统领百人队,屡任其他军职。在马克里努斯统治时,因其对杀害自家皇帝之子的凶手深恶痛绝,遂退出军伍,在其出生的色雷斯村庄购置产业,始终与哥特人互市;他更是受到盖塔人独一无二的爱戴,仿佛是他们的同胞公民一般。凡来到河岸的阿兰人,皆以互相往来的礼物确认其为友。然而在马克里努斯与其子被杀后,当他得知埃拉伽巴卢斯以安东尼努斯之子的名义即位,已至成熟之年的他便前往谒见,请求皇帝也如其祖父塞维鲁那般对自己持有好感;然而在那个下流之徒面前,他根本无能为力。据说埃拉伽巴卢斯曾极尽下流地戏谑他道:“马克西米努斯,据说你曾使十六个、二十个、三十个士兵精疲力竭;你能与妇人成事三十次吗?” 于是,当他见那臭名昭著的君王竟作此开场,便离开了军务;但他仍被埃拉伽巴卢斯的朋友们挽留,以免这恶名也加诸皇帝之身——即将当代最勇猛之人、那个被有些人称为赫拉克勒斯、有些人称为阿喀琉斯、还有些人称为埃阿斯的人,从自己的军队中革除。因此,他在那个极下流之人治下仅保留护民官的头衔,但在整整三年间从未接近其手致意,从未向其请安,四处奔波避让;时而寄情田园,时而消磨闲暇,时而托称虚疾。埃拉伽巴卢斯被杀后,他一获知亚历山大被拥立为皇帝,便疾驰前往罗马。亚历山大以非同寻常的喜悦与赞誉接纳了他,以致在元老院发表了如下言论:“元老院议员诸公,我授予其宽紫边纹饰的护民官马克西米努斯已投奔于我;他无法在那个不洁的野兽手下服役,而在我已列神班的先父塞维鲁身旁,他是诸公依其声望所知的那般伟大人物。” 最终,皇帝当即任命他为自己所组建的新兵第四军团军政官,并以如下言辞勉励擢升他:“我至亲至爱的马克西米努斯,我之所以未将老兵托付于你,是因为担心你无法纠正他们在他人麾下滋生的恶习。如今你拥有新兵;请让他们依照你的操守、你的勇德、你的劳绩彻底习得兵法,好让你一人便能为我造就许多国家所企盼的马克西米努斯。”

语法注3 条
  1. 4quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat

    iudicii 是依附于中性关系代名词 quod 的部分属格,意为“(祖父塞维鲁)对其所持有的任何评价”。整条关系从句作为后文由目的连词 ut 引导的虚拟式 haberet 的直接宾语。

  2. 4ne hoc quoque illius famae accederet quod virum temporis sui fortissimum... a suo exercitu dimoveret

    在由连词 ne 引导的否定目的从句(“以免……”)中,以 quod ... dimoveret 构成的说明性 quod 名词从句与主语指示代词 hoc 构成同位语,具体解释何种事端会附加到皇帝的不良声名中。

  3. 5eos fac militiam condiscere

    使役动词命令式 fac 未采用古典规范的虚拟式补足从句 fac (ut) condiscant,而是直接接带宾格的不定式结构(eos ... condiscere),体现了口语化或后奥古斯都时期的使役构词法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:4-5