- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:9-11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马克西米努斯为掩盖其微贱出身而诛杀旧识知情者及亚历山大的前朝侍臣;在残酷镇压前执政官马格努斯的谋叛及奥斯若恩弓箭手的兵变后,他率全军大举征讨日耳曼尼亚。
degeneris animi,1 nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: " Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elephans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur; cave multos, si singulos non times." et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret. praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit et dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.
这便是卑劣心智的内疚所拥有的威力!盖因为了掩饰其微贱的出身,他处死了所有知悉其门第之人,甚至连一些昔日常因怜悯其贫困而屡屡予以馈赠的朋友也未能幸免。世间委实未曾有过更为残暴的禽兽,他将一切寄托于自身的武力,仿佛自己绝无被杀之可能。终于,当他因体魄魁梧与勇武而自以为近乎不死时,据说某位伶人在剧场当着他的面吟诵了几句希腊文诗行,其拉丁文涵义如下: “纵使一人未能杀之,众人亦能戮之。巨象硕大亦被杀,雄狮勇猛亦被杀,猛虎凶悍亦被杀;若你不惧个人,当防众人。” 而这些言语已然当着皇帝本人的面诵出。但当他向近臣询问那充满敌意的倡优说了些什么时,旁人告知他那不过是在歌咏针对暴戾之徒的古老诗句;而他既是色雷斯人兼蛮族出身,便信以为真。他容不得身边有任何贵族,其统治手段完全仿效斯巴达克斯或阿特尼昂。此外,他以各种手段诛杀了亚历山大的所有侍臣,嫉视其各项典制;在对亚历山大的友人与侍臣心生猜忌之际,他变得愈发残暴。
Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierat, cum in se imperium transferre cuperet, et genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent,2 pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere, quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus hominum occisis3 se satiare non potuit.
他素来这般习性,如同野兽一般生活,而当一位名叫马格努斯的执政官阶层显贵密谋针对他时,他变得更加阴沉、更加凶暴。此人妄图将帝权据为己有,遂与众多士兵及百夫长共谋刺杀皇帝。其阴谋的具体图谋如下:当马克西米努斯欲架桥渡河征伐日耳曼人时,同谋者原定随同他渡河,随后拆毁浮桥,令其在蛮荒之地遭围困诛戮,而由马格努斯攫取大权。因为他一登帝位,便凭其精通军事之能,开始极尽骁勇地投身于一切战事,旨在保持世人对其享有的威名,更意欲超越被其亲自害死的亚历山大之荣耀;因此,他虽贵为皇帝,每日仍令士卒操练不辍,自己亦顶盔贯甲,不断以手足肢体向军队亲自示范各项动作。据传这起阴谋甚至是马克西米努斯为增添滥杀借口而自导自演的伪案。总之,未经审判、未见控告、无告发者亦无辩护人,他将所有人诛杀殆尽,没收一切财产,即便屠杀了四千余人仍未能填平其嗜杀之壑。
Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat,4 nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mirandum autem adparatum belli Alexander habuit,
在同一皇帝治下,还爆发了奥斯若恩弓箭手因怀念与深爱亚历山大而背叛脱离的兵变;在他们看来,亚历山大确系死于马克西米努斯之手,再无任何说辞能令其信服。最终,他们甚至将他们当中的一员提图斯——一位已被马克西米努斯勒令退役为平民之人——拥立为主帅与皇帝;他们强行令其身披紫袍,饰以皇家仪仗,如宿卫般将其簇拥防卫,而他本人实属被迫。然而此人却在自家宅邸安寝时,遭其一位名叫马其顿纽斯的友人刺杀,只因该人怨恨提图斯位居自己之上;正是此人将他出卖给马克西米努斯,并将首级呈送皇帝。然而马克西米努斯起初虽向其致谢,随后却视其为叛逆予以痛恨并处死。经历这番变故,他日益凶戾暴虐,犹如负伤之后更加狂怒发狂的野兽。此后,他率全军以及摩尔人、奥斯若恩人、帕提亚人和亚历山大昔日率领出征的所有部众渡河攻入日耳曼尼亚;他之所以特意随军携带东方辅助军,乃是因对付日耳曼人莫过于轻装弓箭手有效。而亚历山大昔日所筹备的战具军容实属令人叹为观止,
- 9degeneris animi
作为性质属格或限定属格,接续前一段落末尾的 tantum valet conscientia,意为“(卑劣心智的内疚拥有)如此深重的威力”。
- 10placuerat ut contrarii cum eo transirent
placuerat 为无人称结构(意为“已决定/已商定”),其后的 ut 从句作其实质主语。名词化使用的 contrarii 指“反对派分子、同谋者”。
- 10plus quattuor milibus hominum occisis
比较级 plus 后省略了 quam,quattuor milibus hominum occisis 作独立夺格(“在屠杀了四千余人之后”)。亦可理解为比较夺格,但视作表时间与情况的独立夺格在语意上更为连贯自然。
- 11desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum esse constabat
desciscentibus sagittariis Osrhoenis 为独立夺格结构。关系代词 quem 的先行词是位于前面的属格 Alexandri,而非其紧邻的抽象名词 desiderium。宾格不定式从句 quem ... occisum esse 作无人称动词 constabat 的主语。
