← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§1-3

老马克西米努斯的出身与因神力受擢

作者向君士坦丁大帝致献词,说明将两位马克西米努斯合编于一卷的缘由,随后叙述老马克西米努斯的色雷斯蛮族出身、牧童经历,以及他在塞维鲁皇帝面前凭借非凡的神力与耐力而拔擢入禁卫军的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Ne fastidiosum esset Clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filiumque, congererem. servavi deinceps hunc ordinem, quem Pietas tua etiam ab Tatio Cyrillo, Clarissimo Viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. hic de vico Thraciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus esse perhibetur. et patri quidem nomen Micca, matri Ababa fuisse dicitur, sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator esse videretur.

至尊的君士坦丁,为了不使您的仁慈因在每一部书中读到每一位皇帝或皇子而感到厌倦,我采用了适度之法,借此将父子两位马克西米努斯合编于一卷之中。我随后遵奉了这一顺序,这也是您的虔敬所愿由将希腊文译为拉丁文的名士塔提乌斯·西里鲁斯所遵循的。实际上,我不仅在这一卷中,而且在随后的许多卷中都会保持这一做法,但诸位伟大的帝王除外,他们的功勋更为繁多显赫,因而需要更长篇幅的记述。 老马克西米努斯在亚历山大皇帝统治下大放异彩;但他初从军役是在塞维鲁统治时期。他出生于色雷斯靠近蛮族的一个村庄,父母亦皆蛮族,据传其中一人来自哥特,另一人来自阿兰。据说他父亲名为米卡,母亲名为阿芭芭;这些名字马克西米努斯早年曾亲自公开,但后来当他登上皇位时,却下令隐匿,以免显得自己是一位父母双方皆为蛮族的皇帝。

§2

Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica1 imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussusque militare, tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina imbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum? tum Quantum libet, inquit, Imperator. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit, tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere, hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet,2 locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret.

在他幼年时,他确实是个放羊童,又是青年人的首领,常去埋伏盗匪,保护同胞免遭劫掠。他的第一笔军饷来自骑兵队;因为他身躯庞大而格外引人注目,以勇武闻名于全军,容貌英挺雄武,性情凶暴、严苛、傲慢、轻慢他人,然而往往尚称公正。他在塞维鲁皇帝统治下为人所知的最初缘由是这样的:在其幼子盖塔的生日那天,塞维鲁举办了军事竞技,设下银制奖赏,即臂环、项圈与饰带。这个青年半是蛮人,尚且几乎不会拉丁语,以近似色雷斯语公开恳求皇帝,准许他与那些已经担任军职且地位不低的人一较高下。塞维鲁惊叹其身躯之大,先让他与军营杂役比试,但挑选的皆是最强壮者,以免败坏军纪。当时马克西米努斯一鼓作气击败了十六名杂役,领取了十六份非军用的微薄奖赏。他被命令入伍服役,第三天正逢塞维鲁巡视校场,见马克西米努斯在人群中依蛮俗狂跳欢呼,便立即命令军团长将其管束并向他灌输罗马纪律。此时他明白皇帝是在谈论自己,蛮族出身的他料想自己已为君王所知且在众人中分外显眼,便走近骑在马上的皇帝脚边。此时塞维鲁欲试其奔跑能力究竟如何,便策马绕了许多圈快跑;当老皇帝已力竭,而他跑了很远的路程却未曾停下时,皇帝对他说道:“色雷斯小子,你想怎样?跑完之后还乐意摔跤吗?”他随即回答:“皇帝,悉听尊便。”此后塞维鲁下马,命最体力充沛且最强壮的军士与他较量;于是他依其惯常做法,一鼓作气击败了七名最强壮者,成为众人中唯一在银奖之后被塞维鲁赐予金项圈之人,并受命常驻宫廷充当贴身侍卫。从此,他在士兵中引人瞩目、声名显赫,受到军团长们的喜爱与袍泽们的仰慕,在皇帝面前有求必应;虽然他年纪极轻,却在军职上也得到塞维鲁的擢升,而其身高、体格、仪表以及眼睛的大小与炯炯目光,皆冠绝众人。

语法注2 条
  1. 2vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica

    Latinae linguae 为性质属格,用以修饰主语 hic adulescens,表示“几乎未掌握拉丁语”;随后的 prope Thracica 则可视为省略了如 voce 等词的手段夺格(“几乎操着色雷斯语”),或中性复数宾格作副词用法。

  2. 3amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet

    amari、suspici 与 impetrare 为历史不定式,主语为马克西米努斯,用于生动展现其崭露头角后所享有的持续且反复出现的优厚待遇与声望。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:1-3