← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§28-29

小马克西米努斯的奢靡仪容与相关轶闻

作者记述了小马克西米努斯傲慢的性情、绝美仪容、奢靡饮食与华丽甲胄,穿插了老马克西米努斯巨大靴子的民间逸事,并引录了亚历山大·塞维鲁提亲与父帝自夸其子容貌的书信,以此终结全卷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§28

Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. vestibus tam adcuratus fuit ut nulla mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum1 obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat.2 et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii mensura,3 unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur caliga Maximini. quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem pertineret, sed redeam ad filium.

然而,小马克西米努斯本人的傲慢却极其蛮横,以至于即便其父——一个极其残忍之人——起立向多数尊贵之士致意时,他却仍安坐不动。他过着颇为奢靡的生活,极少饮酒,却嗜食无度,尤好野味,以至于除野猪肉、野鸭、鹤及各种捕获的猎物外概不进食。马克西姆斯、巴尔比努斯和高迪安的友人,尤其是诸位元老,因其过人的美貌而诽谤他,不愿看到那宛如天赐的面庞洁白无瑕。最终,在那段他与父亲巡视阿奎莱亚城墙以要求该城投降的时期,除了淫秽不检外,他并未遭到其他任何指责,而这与他的实际生活相去甚远。他在服饰上极尽讲究,以至世上没有哪个妇人比他更为光鲜。他对父亲的友人们顺从到了极点,但这仅是为了向他们行赏与馈赠。因为在接受晨谒时,他极其傲慢,伸出手,容许他人亲吻其膝盖,有时甚至是其双足;这是老马克西米努斯绝不容许之事,后者常言道: “愿诸神阻止任何自由人以亲吻沾湿我的双足。” 既然我们谈回了老马克西米努斯,一件趣事便不可遗漏。因为正如我们所言,马克西米努斯身高近八尺半,有人便将他的鞋履——即皇帝的高统军靴——置于阿奎莱亚与阿尔奇亚之间的一处圣林中,经核实,它比普通人的脚印尺寸大出一尺;由此在民间谈及高大笨拙之人时,便流传着一句俗语: “马克西米努斯的军靴。” 我之所以增补此事,是免得有读过科尔杜斯之作的人以为我遗漏了关涉本题之物;不过还是让我们言归其子。

§29

De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: Mi mater, si Maximinus senior, dux noster et quidem optimus, non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem, sed timeo ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scholasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur, haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messallam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum. haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus dicere. Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistulam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret, vel in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura, fuit autem talis epistula: Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse. usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolemaeorum, usus est et argentea, usus et clipeo geminato inaurato et hasta inaurata, fecit et spathas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas. Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit, reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.

关于这位青年,亚历山大·奥勒留曾致信其母玛玛埃娅,欲将胞妹塞奥克利亚许配于他,信中写道: “母亲,若非老马克西米努斯——我们的统帅且确为极优秀的将领——身上带有某种蛮族习性,我早已将您的塞奥克利亚许配给小马克西米努斯了。但我担心,接受过希腊式风雅熏陶的妹妹无法忍受一个蛮族公公,尽管青年本人英俊、博雅,且看似深得希腊式的风雅。我固然做此考虑,但仍向您请教:您是希望择取马克西米努斯之子马克西米努斯为婿,抑或名门出身的梅萨拉?后者是极有力的演说家且学识渊博,若我所料不差,一旦投身战阵,亦必勇猛过人。” 以上便是亚历山大关于马克西米努斯之言。关于他,我们再无更多可述。诚然,为免显得有所遗漏,我亦附上了其父马克西米努斯已登基为帝后的一封书信,他在信中称,自己之所以亦称其子为皇帝,是为了无论在画像中还是在现实中,皆能一睹小马克西米努斯身着紫袍时的风采。书信内容如下: “我允许我的马克西米努斯被称为皇帝,不仅出于父亲对儿子应尽的慈爱,亦是为了让罗马人民与那古老的元老院发誓称,他们从未拥有过更为俊美的皇帝。” 此外,该青年亦效仿托勒密王朝诸王,穿戴金胸甲,也穿戴银胸甲,使用饰有宝石的镀金圆盾与镀金长矛,铸造银制重剑,甚至铸造金制重剑,总之凡是能增益其美貌之物皆悉数制作;他还制作了嵌宝头盔,并打造了护颊。这些便是关于该少年宜于知晓与传述之事;若有人欲探知科尔杜斯抹黑他的其余风流艳事,便请自行阅读该作者之作;而我们将在此结束本卷,如同受公法所命一般,匆匆奔赴下一主题。

语法注3 条
  1. 28inmane quantum

    由副词性中性宾格 inmane 与感叹/疑问代词 quantum 凝固而成的习语,作副词短语修饰谓语动词 obsecutus est,意为“令人难以置信地”或“极其”。此结构在句法上类似于古典时期的 mirum quantum 或 nescio quis 等融合结构。

  2. 28Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat

    在古典拉丁语中,动词 prohibere 通常接带不定式的宾格结构,或引出带 ne / quominus 的虚拟语气从句;此处遵循后古典期拉丁语的用法,引出了 ut 从句。此外,在表示“接吻”时使用了动词 rigat(沾湿、浇灌)而非惯用的 figat(印上亲吻),带有“以口吻的唾液沾湿足部”的生动且鄙夷的夸张意味。

  3. 28pede maius fuisse hominis vestigii mensura

    在比较级 maius 之后,pede 用作表示差额的离格(“大出一尺”),而 hominis vestigii mensura 则作为比较离格(“比普通人脚印的尺寸”),替代了 quam 从句。两个离格在此共同出现,分别承担程度量度和比较基准的不同句法功能。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:28-29