← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§25-27

得知马克西米努斯死讯的欢庆与小儿之品性

本节记叙了马克西米努斯被杀的捷报传至罗马赛场时引发的狂欢与元老院的一系列决议,并记述了小马克西米努斯的俊美相貌、所受教育及其订婚聘礼。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§25

Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus.1 iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset, et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit, Maximinus occisus est. ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

知晓当马克西米努斯被杀的消息传来时元老院有何决议,以及那一日城中是何种光景,颇具旨趣。首先,从阿奎莱亚地区遣往罗马的信使换乘坐骑疾驰,其势如此迅猛,以致他在将马克西姆斯留在拉文纳之后,第四日便赶抵罗马;当时恰逢竞技节庆之日,正当巴尔比努斯与高迪安就座之时,信使骤然步入剧场,而在任何消息得以正式宣布之前,全体民众便齐声高呼: 马克西米努斯被杀了! 于是信使之言被抢先道出,在场的诸位皇帝亦以点头与赞许表明了举国之欢腾。演出随即解散,众人即刻奔赴各自的祭祀之所;随后皇帝们奔向元老院,民众则涌往市民大会。

§26

Senatus consultum hoc fuit: Recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus: Hostes populi Romani di persequuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat, qui senatui mortem minatus est, ut merebatur, occisus est. qui senatui vincula minatus est, ut debebat, interemptus est. sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus, praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis.2 in loco Maximini Gordianus sufficiatur. post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: Patres conscripti, eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumphales decernimus, statuas equestres decernimus, tropaea decernimus. post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae, victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus. MAXIMINUS IUNIOR De huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret,3 si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus. grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum rerum persecutor est) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor, praeter vestes auratas et omnes regias ceteraque insignia sponsaliorum.

元老院决议如下:在奥古斯都巴尔比努斯于元老院宣读公函之后,元老院齐声欢呼道: “神明追惩罗马人民的公敌!至善至大的朱庇特,向您谢恩!令人敬畏的阿波罗,向您谢恩!奥古斯都马克西姆斯,向您谢恩!奥古斯都巴尔比努斯,向您谢恩!我们决议为神圣的高迪安父子修建神殿!马克西米努斯之名既早已被削去,如今更当从心中剔除!当把国家公敌的首级投入滚滚流水之中!任何人都不得埋葬其尸骸!以死亡威胁元老院之人,已如其所应得的那般被诛杀!以桎梏威胁元老院之人,已如其所应遭的那般被处决!最崇高的皇帝们,我们向尔等致谢!马克西姆斯、巴尔比努斯、高迪安,愿神明保佑尔等!我们众人皆切望得见克敌制胜的统帅,我们众人皆切望马克西姆斯莅临!奥古斯都巴尔比努斯,愿神明保佑您!愿尔等作为执政官光耀本年!由高迪安补缺接替马克西米努斯之位!” 随后,库斯皮迪乌斯·塞勒里努斯被征询意见时发表了如下讲话: “各位元老,在削去马克西米努斯父子之名、并尊奉高迪安父子为神明之后,为庆贺胜利,我们决议为我们的领袖马克西姆斯、巴尔比努斯与高迪安建立配有象群的雕像,决议建立凯旋车,决议建立骑马像,决议建立战利品纪念碑。” 此后元老院休会,全城宣布举行感恩祈禳,凯旋的皇帝们返回帕拉蒂努姆山;关于他们的生平,我们将在另一卷书中依次叙述。小马克西米努斯关于其门第,上文已有叙述。他本人容貌极美,以至于各处放荡的妇人皆倾心于他,甚至有人希冀怀上他的子嗣;他似乎本可拥有修长的身材,以致能够达到其父的身高,盖因他在二十一岁、即正值青春年华之时丧命(不过亦有人称是十八岁);他自幼便蒙受希腊文与拉丁文的熏陶。事实上,他曾受教于希腊语启蒙学者法比卢斯,此人的诸多希腊语警句诗流传至今,尤以题在该少年画像上的为甚;他在描绘该少年时,曾将维吉尔的那些拉丁诗句化作希腊诗行:“宛如晨星浸沐大洋波涛之后,在苍穹升起神圣面容并驱散晦暗,承袭父名而名扬四方的青年亦是如此。”他以菲莱蒙为拉丁语法师,以莫德斯蒂努斯为法学家,以提蒂亚努斯为演说家——即撰写了极其优美的诸行省志、因万事皆喜摹仿而被称为“他那个时代的猴子”的老提蒂亚努斯之子;此外他还拥有一位在当时享有盛名的希腊修辞学家尤加米乌斯。他曾与安东尼努斯的曾外孙女尤尼亚·法迪拉订婚;后者其后嫁给了同族的元老托克索提乌斯,托克索提乌斯在历任裁判官之后离世,其诗作亦流传至今;然而皇家订婚信物仍留在她手中,据说这些信物(正如探究此类琐事的尤尼乌斯·科尔杜斯所言)如下:一串镶有九颗白珍珠的单股项链、缀有十一颗绿玉髓的发网、附有镶嵌四颗蓝宝石棱饰的手镯,此外还有织金华服、全套皇家服饰以及其余订婚标识。

语法注3 条
  1. 25cum est nuntiatus interemptus Maximinus

    传达动词 nuntiare 在此采用了人称被动态结构(personal passive),将 Maximinus 作为主格主语,搭配谓语性质的完成时分词 interemptus(相当于非人称结构 nuntiatum est Maximinum interemptum esse)。连词 cum 后接直陈式完成时(est nuntiatus),构成严格指示主句动作发生时刻的时间从句。

  2. 26praesentem annum consules vos ornetis

    动词 ornetis 为元老院欢呼辞中表示愿望或劝告的现在时虚拟式。名词 consules 作主语人称代词 vos 的谓语性质同位语(“尔等作为执政官”),并以 praesentem annum 作为直接宾语,意在敦促两位皇帝担任当年的执政官以光耀本年。

  3. 27proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret

    videbatur 为人称被动态,后接补足不定式 posse,posse 进而支配 esse,构成多重嵌套的不定式结构。proceritatis ... illius 为作表语的性质属格(genitive of quality),指示代词 illius 先行呼应其后的结果从句(ut ... perveniret)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:25-27