← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§30-33

马克西米努斯父子的预兆覆灭与史料辨析

本节记述了预示马克西米努斯父子掌权与暴亡的诸般预兆、二人于阿奎莱亚兵变中的覆灭与首级遭戮,以及围绕阿奎莱亚围城战中马克西姆斯与普皮埃努斯帝名之东西方史料歧异。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§30

Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit, Longe est, ut mihi iste succedat.1 erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.

帝位的前兆确实如下:一条蛇在他睡眠时缠绕其头部;由他亲手栽植的一株葡萄树在一年之内结出硕大的紫色葡萄,且长势惊人。他的盾牌在烈日下燃起;一杆短矛被雷电劈裂,以至于贯穿铁矛尖全裂开来而成两半;当时占卜官预言同一家族将出两位同名皇帝,但历时不会长久;他父亲的胸甲被许多人看见染上了全紫之色,而非如寻常那般的铁锈色。对于其子,前兆则如下:当他被送去从文法学家受教时,他的一位女性亲族赠予他用金字书写的全部紫色荷马史诗书卷;当他尚为幼童、因其父的荣誉而受亚历山大之邀赴宴时,由于缺乏赴宴的礼服,便领受了亚历山大本人的礼服;当他还是婴儿时,安东尼努斯·卡拉卡拉的空马车忽然从官道上驶过,他爬上车去坐下,车夫们费了极大的力气才将他拉扯下来。当时亦不乏有人对卡拉卡拉说应防备该幼童,卡拉卡拉便说道:“此人要继我之位,还差得远呢。”因为在当时他尚处于微贱之列,且年岁极幼。

§31

Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio,2 mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit Maximini, Maximini, Maximini, neque quicquam amplius dixit et mortua est. videbatur enim dicere voluisse Succurrite. canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt deprehensi, lupi quingenti simul ingressi sunt in eam urbem in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Emonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit, longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. Sepulchra eorum nulla exstant, in profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in Campo Martio insultante populo exusta.

死亡的前兆则如下:当马克西米努斯与儿子一同进军讨伐马克西姆斯和巴尔比努斯时,一名披头散发、身着丧服的女子迎面而来,呼喊道:“马克西米努斯,马克西米努斯,马克西米努斯!”随后未发一语便气绝身亡。因为她似乎原本想说:“救命!”在第二处驿站,十二条以上的犬在他营帐周围哀嚎,宛如哭泣般咽气,黎明时分被发现已尽数毙命;五百只狼一同窜入了马克西米努斯进驻的那座城镇——多数人称是埃莫纳,另有人称是阿尔奇梅亚,总之是那座被市民遗弃、在马克西米努斯到来时任其进出的城镇;将所有此类之事逐一铺叙未免冗长,若有人欲知其详,我希望他如我常说的那样去读科尔杜斯,此人将这一切乃至传说故事都记述了下来。他们未留下任何陵墓,因为他们的尸身被投入湍流,而其首级则在马尔斯广场民众的辱骂与奚落中被焚毁。

§32

Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, vel umbra pulchri oris videretur, denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par maeror erat, quod et filii pariter portaretur, addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum principes fecerunt, idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et praetectum praetorio ipsius et filium eius occisum, nec desunt historici qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.3

埃利乌斯·萨比努斯写道——这是一件不当遗漏之事——其子面容的美貌非凡,以至于其死后的首级即便已发黑、变污、并因流淌的脓汁而溃烂,却仍显得如同一幅俊美面庞的残影;因此,当人们因见到马克西米努斯的首级而欢欣鼓舞之时,却因其子的首级同样被运来而怀有近乎同等的哀痛。德克西普斯补充道,人们对马克西米努斯的痛恨极其深重,以致在戈尔迪安父子遇害之后,元老院任命了二十人委员会以对抗马克西米努斯;其中便有巴尔比努斯和马克西姆斯,元老院立他们为帝以对抗他;该作者还补充说,在已被士兵抛弃的马克西米努斯眼前,其本人的近卫军长官与其子双双被杀;亦有历史学家称,马克西米努斯本人在被遗弃并亲眼目睹儿子被诛杀后,为免遭受妇人般的羞辱,遂亲手自尽。

§33

Praetereundum ne illud quidem est quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas. quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. Sane quod nullo in loco tacendum est, cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserunt Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non vidisse:4 Latini scriptores non Maximum sed Pupienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemque vicisse, qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Pupienus qui Maximus, quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum crearet.

甚至连阿奎莱亚市民为元老院而对抗马克西米努斯所表现出的忠贞亦不当略过:当缺乏发射箭矢的弓弦时,他们竟用妇女的头发制成绳索;据说此事亦曾发生于罗马,元老院为此曾向“秃头维纳斯”献建神庙以向贵妇们致敬。诚然,在任何地方都不应隐瞒的一点是:德克西普斯、阿里安以及许多其他希腊史家皆记载马克西姆斯与巴尔比努斯被立为帝以抗衡马克西米努斯,而马克西姆斯率军出征并在拉文纳整军备战,且除作为胜利者外未曾目睹阿奎莱亚;然而拉丁诸史家却称在阿奎莱亚与马克西米努斯交战并获胜者并非马克西姆斯,而是普皮埃努斯。此种讹误究系何由而生,我无法探明,除非恰好普皮埃努斯即马克西姆斯本人;我之所以将此作为见证载于书中,是免得有人以为我对这桩委实令人大为错愕称奇之事一无所知。

语法注4 条
  1. 30Longe est, ut mihi iste succedat.

    longe est ut... 为无人称惯用句型,意为“……尚属遥远”或“绝无可能……”。ut 引导的从句在此作主语从句。卡拉卡拉借此嘲讽出身卑微且年纪幼小的马克西米努斯绝不可能成为其继承人。

  2. 31venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio

    此句为后接动词 occurrit 所支配的与格结构。现在分词 venienti 与其修饰的名词 Maximino 之间发生了较长距离的离隔(hyperbaton)。其句法骨架为 mulier... occurrit Maximino venienti...(“当马克西米努斯进军时,一妇人迎面而来”)。

  3. 32ne quid ei muliebre contingeret

    muliebre 为中性单数形容词,作不定代词 quid 的定语(“任何妇人之事/怯懦之辱”)。在古罗马武德观念中,落入敌手受辱或屈从而死被视为如妇人般可耻,此处用以解释某些史家认为马克西米努斯为免遭此屈辱而亲手自尽的记述。

  4. 33Aquileiam autem nisi victorem non vidisse

    victorem 在宾格不定式间接引语中作主语(Maximus)的宾语补足语(谓语性宾格)。nisi... non 构成双重否定惯用法,意为“若非作为胜利者便未曾……”,即强烈强调“直到成为胜利者之后才见到阿奎莱亚”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:30-33