← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§22-24

马克西米努斯父子遇弑与元老院的胜利

马克西米努斯父子因阿奎莱亚围城受挫、补给断绝及军心背离,遭麾下士卒刺杀;元老院推戴的共治皇帝马克西姆斯与巴尔比努斯确立胜局并凯旋罗马。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§22

cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset,1 dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare.2 verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.

因此,正当马克西米努斯徒劳地围攻阿奎莱亚时,他向该城派遣了使者;若非梅诺菲卢斯与其同僚出面阻拦,声称柏列努斯神亦通过占卜官作出了马克西米努斯必败的神谕,城中民众几乎就要顺从使者了。据说此后马克西米努斯的士卒甚至吹嘘道,阿波罗必定曾与他们为敌作战,而这场胜利并非属于马克西姆斯或元老院,乃是诸神的胜利。有人说,这是他们捏造之词,盖因他们身为全副武装之士,竟险些被手无寸铁之人击败,深感羞耻所致。于是马克西米努斯用木桶搭成浮桥渡过河流,开始近距离围攻阿奎莱亚。当时爆发了异常惨烈的攻防战与生死搏杀,城中公民用硫磺、烈火以及诸如此类的防御工事抗击士卒;士卒中有人甲胄被剥除,有人衣物被焚烧,有人双目被毁,攻城器械亦遭摧毁。在此期间,马克西米努斯与其封为恺撒的年轻儿子一道,在箭矢射程之外能确保安全的距离内绕城巡行,时而用言语恳求己方部属,时而恳求城中居民。然而他一无所获,因为因其暴虐之故,无数辱骂之词不仅倾泻于他,亦倾泻于他那容貌极其俊美的儿子身上。

§23

Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent, effectum denique est ut obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant,3 medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missa etiam Romam capita sunt eorum.

因此,马克西米努斯疑心战事延宕乃因部下怯懦,遂在最不合时宜的关头处决了麾下将领,由此令士卒对他愈发愤怒。此外,元老院已向各行省及港口守卒发出公函,严防任何辎重落入马克西米努斯之手,致使其军粮匮乏;元老院还向各城邦派遣了前裁判官和前财务官阶层的人士,令其随处设防,全力组织抗击马克西米努斯。结果最终反倒是围城者本人饱尝了被围者的窘迫。在此期间,又有消息传报说全世界已因对马克西米努斯的仇恨而团结一心。因此,眷属留驻在阿尔巴努斯山的士卒深怀恐惧;时值正午,战斗恰好暂停,他们遂将身处帐篷之中的马克西米努斯及其子杀害,把两人的首级插在长矛上展示给阿奎莱亚人。于是邻近城镇中马克西米努斯的雕像与肖像随即被推倒,其禁卫军长官及知名亲信亦被诛杀。他们的首级同样被送往罗马。

§24

Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos. post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere traductus refectisque militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem esse Maximinos, statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent.4 Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari. deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

这便是马克西米努斯父子的下场,与其父的残暴堪称相称,却与其子的良善极不相称。他们死后,行省居民欢欣鼓舞,蛮族人则哀痛欲绝。然而士卒在诛除国家公敌之后,哀求城民接纳;他们获准进城,但首先必须在马克西姆斯、巴尔比努斯和高迪安的画像前行礼膜拜,众人皆称先前的高迪安父子已位列仙班。此后,大批粮秣迅速从阿奎莱亚运往饱受饥馑之苦的营地;士卒恢复体力后,次日召开了全军大会,所有人皆宣誓效忠马克西姆斯和巴尔比努斯,并尊奉先前的高迪安父子为神明。当马克西米努斯的首级途经意大利运往罗马时,众人争相赶来同庆,其欢腾雀跃之情难以言表。与此同时,许多人视作普皮埃努斯的马克西姆斯正在拉文纳借助日耳曼辅助军筹备战事;当他获知全军已归顺于他及其同僚、且马克西米努斯父子已被诛杀时,便立即解散了为迎敌而筹备的日耳曼辅助军,向罗马发出了插有月桂叶的捷报。捷报在城中引发了巨大的欢腾,以至于所有人都在祭坛、神殿、小祠和神圣场所顶礼谢恩。至于生性较为怯懦、闻马克西米努斯之名便战栗不已的巴尔比努斯,则奉献了百牛大祭,并下令各城邦以同等牺牲祈禳。随后马克西姆斯抵达罗马,步入元老院接受谢意,并发表了演说;并从那里与巴尔比努斯及高迪安一同作为胜利者返回帕拉蒂努姆山。

语法注4 条
  1. 22quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset

    虚拟条件句的结果从句采用直陈式愈过去时搭配 paene(paene consenserat),表示“险些就要发生”,条件从句 nisi restitisset(虚拟式愈过去时)则交代阻碍其成真的前置事实。

  2. 22circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare

    circumire 与 rogare 为历史不定式,生动描绘主语 Maximinus 焦灼紧迫的反复性举动。quantum 引导程度/范围副词从句,搭配虚拟式 posset 表示“在能确保安全的限度之内”的限制语意。

  3. 23quorum adfectus in Albano monte erant

    在后古典拉丁语中,adfectus 常作具象义,指“所挚爱之人(眷属、家室)”。此处指驻扎在罗马近郊阿尔巴努斯山(阿尔巴营地)的帕提亚第二军团士卒,其家眷受制于元老院管辖范围内。

  4. 24ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent

    由 ita ut 引领的结果从句,动词为虚拟式未完成过去时 agerent,承接前面的主句谓语 fecerunt。介词 per 后接宾格,表示在各处祭坛与庙宇等宗教场所“随处、遍地”进行答谢。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:22-24