← 罗马皇帝群像

双马克西米努斯传

§18-21

马克西米努斯进犯意大利与围攻阿奎莱亚

马克西米努斯率军进逼罗马,阿非利加的戈尔迪安父子则败亡于卡佩利亚努斯之手,元老院遂另立马克西穆斯与巴尔比努斯为共治皇帝。攻入意大利的马克西米努斯遭遇坚壁清野与军中饥馑,进抵阿奎莱亚时被坚城阻击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18

Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis. dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.

总之,这篇演说通篇皆是军伍口吻,其抄本如下: “同袍们,我等向诸位陈述一桩诸位已知晓之事。阿非利加人违背了信义——其实他们何曾守过信义?高迪安,一个衰弱不堪且行将就木的老朽,竟僭取了帝位。而那些最尊贵的元老院同僚诸公,曾弑杀罗慕路斯与恺撒之辈,却在我为他们浴血奋战并为他们赢得胜利之时,将我判定为国家公敌;且不仅是我,亦将诸位以及凡赞同我者皆定为公敌,反将高迪安父子唤作奥古斯都。因此,诸位若为七尺男儿,若尚有勇力,便让我们挥师进击元老院与阿非利加人,他们所有的资财都将归诸位所有。” 于是,在发放了赏钱——而且是巨额赏钱——之后,他便率领大军开始向罗马进发。

§19

Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae,1 tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

然而在阿非利加,高迪安首先开始遭到某位卡佩利亚努斯的进逼,高迪安曾派继任者去接替此人统领毛利人之职。当高迪安派遣年少的儿子对抗他时,其子在一场恶战中阵亡;高迪安深知马克西米努斯军力雄厚,而阿非利加人全无战力,反而极尽背叛之能事,遂自缢身亡。当时,作为马克西米努斯一方胜利者的卡佩利亚努斯,在阿非利加将已故高迪安一派的人悉数诛戮并施以公权剥夺,未曾宽宥一人,其行径全然若出自马克西米努斯本心一般。他最终降服各城邦,劫掠庙宇,将奉献物瓜分给士卒,屠杀民众及各城邦首领;此外,他极力拉拢军心以归己,暗中预备在马克西米努斯败亡时伺机谋取帝位。

§20

Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur2 occisis praecipue per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.

当这些消息传到罗马,在两位高迪安身死之后,元老院畏惧马克西米努斯本性中且如今势必愈演愈烈的残暴,遂立前城市长官、曾卓越履行极多崇高职务、虽出身微贱却以美德闻名的马克西姆斯,以及举止更为风雅的巴尔比努斯为皇帝。当二者被民众尊奉为奥古斯都后,年幼的高迪安之孙亦被士卒与同一民众宣告为恺撒;于是,国家便依托三位皇帝以抵御马克西米努斯。然而在此三人中,马克西姆斯的生活最为严谨,机警中尤显沉稳,德行亦最为坚毅。元老院与巴尔比努斯最终将对抗马克西米努斯的战事全权托付予他。当马克西姆斯出征迎战马克西米努斯之后,巴尔比努斯在罗马却深陷内乱与国内骚变之中,尤其是加利卡努斯与梅塞纳斯被民众杀害之后。由于巴尔比努斯无法充分平息叛乱,这帮民众遂遭近卫军屠戮,城中大半终遭焚毁。马克西米努斯皇帝听闻高迪安父子之死与卡佩利亚努斯的大捷,固然曾精神大振;然而当他接到另一份宣告马克西姆斯、巴尔比努斯和高迪安为皇帝的元老院决议时,他明白元老院的仇恨乃是永难化解的,且依众人公意,自己确已被视作公敌。

§21

acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine3 Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit,4 plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus.

于是,他以更凶暴之势踏入意大利。在那里,当得知马克西姆斯已被派来迎击自己时,他愈发狂怒,以方阵队形进军至埃莫纳。然而各行省居民的计策乃是将一切可供糊口之物悉数运走,退守城内,以便令马克西米努斯及其大军饱受饥馑困扰。最终,当他初次在旷野扎营却寻不得丝毫粮秣时,其军队因在翻越阿尔卑斯山后本以为可在意大利休整、却在此遭受饥馑而迁怒于他,初则怨声载道,继而公然吐露不满之言。当他企图惩办此等言行时,军队怒不可遏,却将暗伏的仇恨推迟至适当时机,并在随后的关头立刻爆发出来。许多人确曾言道,埃莫纳本身被马克西米努斯发现时已空无一人、沦为荒邑,但他却愚蠢地庆幸,仿佛全城已向他屈服一般。此后他兵临阿奎莱亚,该城沿城墙部署全副武装之士,向他紧闭城门;在前执政官梅诺菲卢斯与克里斯皮努斯的主持下,城防抵抗毫不懈怠。

语法注4 条
  1. 19sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae

    此句为分词 sciens 所引出的间接引语结构(宾格加不定式),由 et... et... 并列对比“在马克西米努斯处军力雄厚”与“在阿非利加人处全无实力”。roboris、virium 和 perfidiae 均为受数量词 multum 与 nihil 支配的部分属格。quin immo 为副词性短语,意为“反而/倒不如说”,起强调和递进修正的作用。

  2. 20profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur

    profecto... Maximo 为异相动词 proficiscor 的完成分词所构成的独立夺格结构(“马克西姆斯出发之后”)。主句主语为 Balbinus,Romae 为方位格,bellis intestinis et domesticis seditionibus 为表示原因或手段的夺格,主句谓语为被动语态未完成过去时 urguebatur。

  3. 21quadrato agmine

    方式夺格。此为军事专用术语,指军队以四周戒备、随时准备应战的“方阵队列”行军,说明其高度警惕随时可能遭受的袭击。

  4. 21sed odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit

    动词 distulit(主语为 exercitus)的宾语为 odium tacitum,in tempus 意为“推迟至适当时机/以后”。在后接的关系从句 quod... prodidit 中,先行词为 odium,loco suo 为夺格短语,意为“在适当的场合/适宜的时机”(物主形容词 suus 表示“合适的、应有的”惯用法)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:18-21