- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.humanitext-lat2:15-17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
元老院确认高迪安父子为奥古斯都,宣布马克西米努斯父子为国家公敌并传檄各行省协力抗乱。马克西米努斯获悉决议后陷入狂暴,继而召集军队发誓向元老院复仇。
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda1 et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.
被元老院尊奉为奥古斯都;随后,马克西米努斯的所有告密者、所有控告者以及所有党羽皆被诛杀。城市长官萨比努斯亦在民众之中被击杀。当这些事情发生之后,元老院越发畏惧马克西米努斯,遂公开而自由地宣布马克西米努斯及其子为国家公敌,继而传檄各行省,令其协力扶持公共安危与自由;此檄文为各地所听从,马克西米努斯的党羽、官吏、将领、军团长和士卒最终在各处尽遭诛戮;唯有少数城邦仍向这位公敌尽忠,他们出卖了派往他们那里的使者,通过告密者迅速向马克西米努斯告发。元老院文告的抄本如下: “因高迪安诸位君主而得以开始从极度残暴之野兽手中解脱的罗马元老院与罗马人民,向各位资深执政官、总督、副将、将领、军团长、长官,以及各个城邦、自治市、城镇、村落和要塞致意——如今罗马始得重获此等安宁。蒙诸神眷顾,吾等迎立前执政官、极圣洁且极具威望之元老高迪安为君主,尊其为奥古斯都;不仅推戴彼一人,为匡扶国本,亦推戴其子、尊贵的青年高迪安。如今正当诸位同心协力以保全国家安危、驱除罪恶,并诛除那头野兽及其爪牙——无论其身在何处;因马克西米努斯与其子亦已被吾等判定为国家公敌。”
Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.
而元老院决议如下:在六月二十六日集会于卡斯托尔神庙之时,执政官尤尼乌斯·西拉努斯宣读了从阿非利加收到的皇帝、祖国之父、前执政官高迪安的来信: “元老院同僚诸公,受命守卫阿非利加的青年们推举不情愿的我登上帝位。然而出于对诸公的敬重,我甘愿承担此项迫切之任;何去何从全凭诸公裁夺,盖因在元老院作出裁决之前,我心中始终疑虑重重、摇摆不定。” 信件宣读完毕,元老院立即欢呼: “高迪安·奥古斯都,愿诸神庇佑您!愿您统治顺遂,您拯救了我们!愿您平安统治,您拯救了我们!国家因您而获救,我们全体向您致谢!” 执政官又提请道: “元老院同僚诸公,关于马克西米努斯父子,意下如何?” 众人回答: “公敌!公敌!杀之者当蒙重赏!” 执政官又问: “关于马克西米努斯的党羽,以为如何?” 众人欢呼: “公敌!公敌!杀之者当蒙重赏!” 众人又欢呼: “元老院的仇敌当被钉上十字架!元老院的仇敌无论在何处皆当诛杀!元老院的仇敌当被生生焚死!高迪安诸位奥古斯都,愿诸神庇佑你们!愿二位行事亨通,愿二位统治顺遂!我们决议将大法官职位授予高迪安之孙,我们许诺将执政官职位授予高迪安之孙。令高迪安之孙被称为恺撒,令第三位高迪安领受大法官职!”
Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset.2 causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil ausurus esset senatus. ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset,3 de consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.
当生性凶残的马克西米努斯获悉此项元老院决议时,他勃然大怒,令人观之不觉其为人而直同猛兽:他以身撞墙,时而扑倒在地,语无伦次地嚎叫,拔出利剑仿佛要杀尽元老院,撕碎御袍,鞭笞廷臣;据某些著述家称,若非其年少的儿子退避离开,他甚至会挖掉儿子的双眼。而他对儿子暴怒的原因在于:当他刚称帝时曾命儿子前往罗马,儿子却因对父亲过分的留恋而延误未去。他深信,若是儿子留在罗马,元老院断不敢有所企图。友人遂将怒火中烧的他扶入内室;但他无法遏制狂怒,据说为使思绪忘却一切,第一天他便狂饮至烂醉如泥,以至对所发生之事浑然不知。次日,他接见了友人——他们不忍直视他却保持沉默,暗自赞许元老院的作为——并商议应当如何应对。议事之后,他步入军民大会,在集会上痛骂阿非利加人,痛骂高迪安,对元老院更是极尽抨击,并激励士兵为洗雪共同的耻辱而战。
- 15ad scelera defendenda
动词 defendere 通常意为“保护、捍卫”,但当其宾语为灾难、罪行等有害事物时,在古典拉丁语中常取“抵御、驱除、击退(ward off, avert)”之意。此处为表示目的的动形容词结构(ad + 宾格),当解为“驱除罪恶”,而非“袒护罪行”。
- 17oculos filio adulescentulo sustulisset
sustulisset 为 tollere 的虚拟式过去完成时,与前文的条件从句 nisi de medio recessisset 呼应,构成与过去事实相反的虚拟语气主句(若非儿子退避……他本会挖出)。oculos tollere 为“夺走/挖出双眼”的习语,与格 filio adulescentulo 在此作不利益与格(dativus incommodi)或分离与格,表示身体受损的对象。
- 17quid facto opus esset
这是由无人称结构 opus est + 夺格(“需要某物/某事”)引导的间接疑问句。疑问代词 quid(中性单数主格/宾格)在此用作句中指示对象,过去被动分词中性单数夺格 facto 则充当表示需要之物的夺格补足语,整句意为“何事有必要被做 / 应当采取何种行动”。
