← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§8-10

坚辞安东尼努斯之名与元老院的赞颂

亚历山大感谢元老院赐予的各项荣衔,但坚决推辞“安东尼努斯”之名,称其责任沉重且系异姓之名;元老们遂赞颂其谦逊之德并表示信服。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8

Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis. et cum diceret, adclamatum: Haec suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret. Aurelius Alexander Augustus: Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem in clarissima specie dignitatum?1

在欢呼致意之后,奥勒留·亚历山大·凯撒·奥古斯都说道: “各位元老,我向诸位致谢,这并非始于今日;不仅是为了凯撒的名号,为了保全性命,为了增添奥古斯都的名号,也是为了大祭司职、保民官权力和资深执政官统帅权——所有这些荣衔,诸位以前所未有的先例在一日之内全赐予了我。” 当他说话时,元老们欢呼道: “这些您都已接受,请接受安东尼努斯之名吧!愿元老院领受恩典,愿安东尼努斯家族受享荣光!安东尼努斯·奥古斯都,愿众神保佑您!愿众神保全作为安东尼努斯的您!愿安东尼努斯之名重归钱币,愿安东尼努斯为安东尼努斯诸庙祝圣!” 奥勒留·亚历山大·奥古斯都说道: “各位元老,我恳求你们,切莫将我推入这般艰难竞争的境地,迫使我不得不去配得上如此伟大的名号;因为即使这现有的名字本身,虽是异邦之名,却似乎已经沉重难当,盖因这些赫赫显名皆为沉重之累。试问谁会把一个沉默哑口之人称为西塞罗?谁会把一个无知浅薄之人称为瓦罗?谁会把一个不敬虔之人称为梅特卢斯?而且——愿众神免除此事——置身于最显赫尊贵之境地,却名不副实,又有谁能加以容忍呢?”

§9

item adclamata quae supra, item imperator dixit: Antoninorum nomen vel iam numen potius quantum fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit.2 Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen incurrit. item adclamatum ut supra, item imperator dixit: Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie Antoninum dici, per hanc pestem tantum violari nomen. et cum diceret, adclamatum est: Di mala prohibeant. haec te imperante non timemus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus, bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus. item imperator: Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.

元老们再次发出如上欢呼,皇帝又说道: “安东尼努斯家族的名号,或者说如今当称之为神灵,究竟何其伟大,诸位仁德之心深明其理。若论虔敬,谁比皮乌斯更为神圣?若论学识,谁比马尔库斯更具智慧?若论纯洁无瑕,谁比维鲁斯更朴实?若论勇毅,谁比巴西阿努斯更英勇?至于康茂德,我实不愿提及,此人之所以更为恶劣,正是因为他带着那等恶行却依然窃据了安东尼努斯的名号。至于迪亚杜梅努斯,他既无资历亦无年齿,纯凭其父之诡计才碰巧摊上此名。” 元老们再次如前欢呼,皇帝又说道: “各位元老,你们想必还清楚记得不久前,当那不仅在两足动物中、即便在四足走兽中亦为最污秽不堪之徒顶着安东尼努斯之名,且在丑恶与荒淫上超越尼禄、维特利乌斯与康茂德时,众人发出何等的哀叹;当时无论平民还是显贵阶层,人群中无不同声谴责:此贼竟敢大逆不道地被称为安东尼努斯,如此崇高的名号竟遭此灾星肆意玷污!” 当他说话时,元老们高呼: “愿众神禳除灾祸!有您执政,我们不惧这些;有您作为统帅,我们对此心安理得。您战胜了恶德,战胜了罪愆,战胜了耻辱。您必将为安东尼努斯的名号增辉。对此我们确信无疑,我们满怀美好期待。自您幼年起我们便认可您,如今依然认可您!” 皇帝又说道: “各位元老,我之所以不敢接受那令所有人景仰的名号,并非唯恐生平会堕入这般恶德以致自愧于此名;而是首先,我不乐于冒领外人之家的名号,其次,我相信这会成为我无法承受的重压。”

§10

et cum diceret, adclamatum est ut supra, item dixit: Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. et cum diceret, adclamatum est: Quomodo Augustus, sic et Antoninus. et imperator: Video, patres conscripti, quod vos moveat ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio.3 et cum diceret, adclamatum est: Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.

当他说话时,元老们如前欢呼,他又说道: “因为若我接受安东尼努斯之名,我同样也可以接受图拉真之名,可以接受提图斯之名,可以接受韦斯巴芗之名。” 当他说话时,元老们欢呼道: “正如您被称为奥古斯都,同样也可被称为安东尼努斯!” 皇帝说道: “各位元老,我明白是何等由头促使你们要为我增添此名。首任奥古斯都是这帝国的开创始祖,我们所有人如同通过某种养嗣或继承权继承其名。安东尼努斯诸帝本身亦被称为奥古斯都。同样,首任安东尼努斯以养嗣之权命名了马尔库斯和维鲁斯;但对康茂德而言此名乃是世袭,在迪亚杜梅努斯身上是被迫接受,在巴西阿努斯身上是汲汲求取,而在奥勒留身上则沦为笑柄。” 当他说话时,元老们高呼: “亚历山大·奥古斯都,愿众神保佑您!愿不朽的众神眷顾您的谦恭、您的睿智、您的清白与您的圣洁!由此我们深知您将成为怎样的君主,由此我们全力拥戴您!您必将使元老院能够明智地选拔君王,您必将使元老院的决断显出其卓越。亚历山大·奥古斯都,愿众神保佑您!愿亚历山大·奥古斯都为安东尼努斯诸庙奉献!我们的凯撒,我们的奥古斯都,我们的统帅,愿众神保佑您!愿您克敌制胜,愿您安康健朗,愿您千秋统治!”

语法注3 条
  1. 8quis non aequantem nomina ferat degentem in clarissima specie dignitatum?

    在以反问/潜在虚拟语气 ferat 为核心的修辞性疑问句中,两个宾格现在分词 non aequantem 和 degentem 共同修饰省略的宾语代词(如 eum),指代“既未能名副其实,又身处最显赫高位中的人”,二者并列作 ferat 的宾语。

  2. 9qui hoc ipso deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit

    夺格指示代词 hoc ipso 预先指向后接表示事实/原因的 quod 从句(“正是由于……这一点”)。介词短语 cum illis moribus 为伴随情况夺格,表示“身负那样的恶劣品性”。

  3. 10susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio

    此处承前省略了名词 nomen,过去分词 susceptum、adfectatum 与形容词 ridiculum 作为并列谓语构成排比对仗。Diadumeno 可作施事与格(或省略介词的夺格),in Bassiano 与 in Aurelio 则表示“在……身上/情况下”,鲜明对比了历任皇帝获得安东尼努斯之名的不同性质(勉强领受、汲汲图谋、沦为笑柄)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:8-10