← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§4-7

亚历山大的谦逊作风与辞让尊号

亚历山大摒弃专制称号与奢靡之风,以朴素谦和的姿态与市民和元老相处;当他推辞元老院呈献的“安东尼努斯”与“大帝”尊衔时,元老院报以极其热烈的欢呼赞颂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat. Et erat eius corporis ut1 praeter venustatem ac virilem, quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.2

他禁止人们称他为主,命令给他写信时如同写给平民一样,仅保留统帅这一称号。他去除了埃拉伽巴卢斯曾穿戴过的鞋履与服饰上的宝石。正如画像中所描绘的那样,他穿着不施金线刺绣的普通白衣,身披寻常的斗篷与托加袍。他与朋友相处极为亲近,经常与他们同坐共聚,出席他们的宴饮,甚至未加召请也有几位常客每日相伴;而且在行问候礼时,帷幔大开,驱除通报官,或者只留看门侍者,如同对待一位普通的元老院议员一样接受问候,而在从前,由于皇帝无法忍受见到臣民,向君王行问候礼是不被允许的。他的体魄兼具今日在绘画与雕像中所见的高雅与刚毅之美,更具军人身材的矫健,以及熟知自身力量并时刻加以调摄的战士般的体魄。此外,他为众人所爱戴,被一些人称为“虔诚者”,更被所有人公认为神圣而有益于国家。当埃拉伽巴卢斯企图谋害他时,在普赖奈斯泰女神的神庙中曾为他显现出这样的神签:“若你能冲破严酷的宿命,你将成为马尔凯卢斯。”

§5

Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum hic magis adfinitate Caracallo iungeretur, quam ille subditivus; si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum senatus iudicio.

他之所以获得亚历山大这一名字,是因为他出生于阿尔卡城附近一座供奉亚历山大大帝的神庙中,当时正值亚历山大的节日,其父碰巧携妻前往该处履行仪式;对此事的证据在于,这位玛玛埃娅之子亚历山大出生的日子,正与大帝去世的日子完全相同。他拒绝了元老院向他授予的安东尼努斯之名,尽管在亲缘关系上他比那个冒名顶替者与卡拉卡拉更为切近;因为正如马里乌斯·马克西穆斯在《塞维鲁传》中所言,塞维鲁在尚未发迹且仍为布衣时,得知一位东方贵妇具有成为皇帝之妻的命相,便娶她为妻,亚历山大正出于这段姻亲关系,通过其母而确为瓦里乌斯·埃拉伽巴卢斯的表弟。依据元老院的决议,作为与亚历山大相称而呈献给他的“大帝”之名,他也同样予以回绝。

§6

Interest relegere orationem, qua nomen Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam adclamationes senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret, ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.

重温他拒绝元老院所授安东尼努斯与大帝名号的演讲是有益的。在转录该演说之前,我将先附上通过此项决议时元老院的欢呼致意。据城市公报记载:在三月诺奈日的前一日,当全体元老在元老院议事堂——即协和神庙这一受过奉献的神殿——济济一堂,并邀请奥勒留·亚历山大·凯撒·奥古斯都出席,起初他因知晓要议定对其本人的荣衔而加以推辞,随后终于莅临,元老们高声欢呼: “无瑕的奥古斯都,愿众神保佑你!亚历山大统帅,愿众神保佑你!众神将你赐予我们,愿众神庇护你!众神将你从污秽者之手解救出来,愿众神使你万寿无疆!那污秽的暴君你也曾含垢忍辱,那污秽淫乱之徒苟活于世你也曾同感悲愤。众神已将彼斩草除根,众神已将你妥善保全。臭名昭著的皇帝已受公正严惩,在你的治下我们何其幸运,国家何其幸运!那恶名昭彰之徒已被铁钩拖曳,以示震慑。骄奢淫逸的皇帝已依法伏诛,玷污荣衔之辈已依法受惩。不朽的众神,赐予亚历山大长寿吧!众神的公道在此显明!”

§7

et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: Antonine Alexander, di te servent. Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris.3 nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet, Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.

当亚历山大致谢后,众人又高声欢呼: “安东尼努斯·亚历山大,愿众神保佑你!安东尼努斯·奥勒留,愿众神保佑你!虔诚的安东尼努斯,愿众神保佑你!我们恳请你接受安东尼努斯之名,请为历任明君成全此事,让你被称为安东尼努斯!请你净化安东尼努斯家族之名!凡彼玷污之物,由你来洗雪!请使安东尼努斯家族的盛名复归完整!愿安东尼努斯家族的血脉认识自身!请昭雪马尔库斯所蒙受的屈辱!请昭雪维鲁斯所蒙受的屈辱!请昭雪巴西阿努斯所蒙受的屈辱!唯有埃拉伽巴卢斯一人比康茂德更为恶劣,他既非皇帝,亦非安东尼努斯,非公民,非元老,非贵族,非罗马人!拯救系于你一身,生命系于你一身!为使生命成为乐事,愿安东尼努斯家族的亚历山大长生!为使生命成为乐事,愿他被唤作安东尼努斯!愿安东尼努斯为安东尼努斯诸神庙奉献奠基!愿安东尼努斯战胜帕提亚人与波斯人!愿神圣之名归于受祝圣之人,愿神圣之名归于圣洁无瑕之人!愿众神承认安东尼努斯之名,愿众神庇佑安东尼努斯家族的荣光!一切全系于你,一切全赖于你!安东尼努斯,愿你康泰!”

语法注3 条
  1. 4erat eius corporis ut

    eius corporis 为作表语的性质属格(genitive of quality),引出后随表示结果的 ut 虚拟式从句(ut... inesset),意为“他的体格属于……这样一种特质,以至于……”。

  2. 4Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris

    引自维吉尔《埃涅阿斯纪》第6卷第882行。qua 为不定副词(意为“若以某种方式”)或修饰 fata aspera 的不定形容词。该句构成混合条件句,条件从句采用虚拟式现在时(rumpas),而主句归结部分则使用直陈式将来时(eris)。

  3. 7praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris

    命令式 praesta 支配利益与格 bonis imperatoribus(“为了历任明君”)以及名词性 ut 从句(ut Antoninus dicaris),意为“请为历任贤明皇帝赐下这份恩德,让你被称为安东尼努斯”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:4-7