- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:11-13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大同样拒绝了“大帝”的称号,请求元老院视他为平等的元老之一,这为他赢得了坚定与威严的声誉,后来士兵因其刚毅而赠予他“塞维鲁”之名;随后记叙了预兆其称帝的诸多出生异象。
Alexander imperator dixit: Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero,1 plurimas gratias et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. Post haec adclamatum est: Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem,2 aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.3
亚历山大皇帝说道: “各位元老,我明白我已达成了我所愿之事,并对此深铭于心,既致以又满怀至诚的谢忱,我将竭力使我们带入帝位的这一名号名副其实,以便它既为他人所渴慕,又由诸位虔诚的明断所授予。” 此后,众人欢呼道: “亚历山大大帝,愿众神保佑您!如果您拒绝了安东尼努斯之名,就请接受‘大帝’的尊号吧!亚历山大大帝,愿众神保佑您!” 在众人屡次这般高呼之后,亚历山大·奥古斯都说道: “各位元老,接受安东尼努斯家族的名号对我而言本更容易,因为那还可以算作是对亲缘关系的让步,或是对帝号共有之谊的顺从。但我为何要接受‘大帝’之名?我如今做过什么伟大的功绩?要知道亚历山大是在立下伟大功勋之后、庞培是在举行盛大凯旋式之后才获得此名的。因此,可敬的父老们,请诸位息止吧!诸位自身本就尊贵非凡,与其将‘大帝’之名强加于我,不如将我视为诸位中的一员。”
post haec adclamatum est: Aureli Alexander Auguste, di te servent et reliqua ex more. Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt aliquid quod videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.
此后,众人欢呼道: “奥勒留·亚历山大·奥古斯都,愿众神保佑您!” 其余事项皆依惯例进行。元老院散会后,尽管那一日还处理了诸多其他事务,他却宛如凯旋者一般返回府邸;因未接受外人之名号,他反倒显得比接受了还要荣耀得多,并由此赢得了坚毅而充满威严的声誉,盖因整个元老院竟未能说服一个男子,抑或更确切地说,一个青年。然而,尽管在元老院的恳请下,他未能被说服去承受安东尼努斯或大帝的名号,但由于其内心的强大魄力,以及对抗士兵桀骜之气时令人赞叹且独一无二的刚毅,士兵们依然将‘塞维鲁’之名赠予了他。这在当时为他赢得了极高的敬畏,并在后世享有巨大的荣耀,加之他因精神品德而获得了这一名号——因为人们发现,只有他是解散过骚乱军团的唯一之人(此点将在适当之处阐明),并且对偶然涉足于显属不法之事之士兵予以最严厉惩处(此点我们亦将在适当章节载明)。
Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronatus. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse4
他拥有如下称帝的征兆:第一,他出生的日子,据传正是亚历山大大帝离世之日;第二,他的母亲是在亚历山大大帝的神庙中分娩诞下他的;第三,他承受了其本人的名字;此外,还有一位老妇人将与他出生同日产下的一枚紫色的野鸽蛋呈献给他母亲;占卜官据此断言他必将成为皇帝,但统治不会长久,且会迅速登上皇位。此外,当他在神庙中降生时,悬挂在他父亲婚床之上的图拉真皇帝画像掉落在他床上;与此相随的是,分配给他的乳母名叫奥林匹娅斯,而亚历山大的母亲恰好也叫此名。他的抚养人偶然是一位名叫腓力的乡民,这正是亚历山大大帝之父的名字;据说在他诞生的第一天,整日里在凯撒利亚·阿尔卡都能看到一颗一等亮星,并且太阳在他父亲宅邸周围被一道灿烂的光晕所环绕。当占卜官审查其生辰吉兆时,断言他将执掌最高统治权,原因在于祭品牲畜是从一座曾属于塞维鲁皇帝的庄园送来的,且是佃农们为敬奉那位皇帝而备置的。宅院中紧挨着桃树生长的一株月桂树,在一年之内便压过了桃树,占卜者们据此亦断言波斯人将被他……
- 11in acceptum refero
源自罗马商业簿记的习语(in acceptum referre,意为“计入收入账簿”)。此处作比喻用法,表示铭记元老院的恩惠并将之视为感戴不尽的厚意。
- 11Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem
此处用直陈式完成时 fuit 代替反事实虚拟式(fuisset),客观指出“接受该名号本来更容易”,其后引出的 ut 从句(acciperem)作为非人称短语 facilius fuit 的实质主语从句。
- 11unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite
比较连词 quam 前省略了 potius,构成“宁可……而不要……”的对比关系。句中将两个祈使式(censete 与 ingerite)并列,后一个祈使式在语意上实相当于从属从句(“与其将……强加于我”)。
- 13Persas ab eo esse
由 dixerunt 引出的宾格加不定式结构(间接引语),但在 esse 之后戛然而止。抄本在此存在脱文(lacuna),根据上下文当补入表语分词(如 superandos 或 vincendos),意为“波斯人将被他所征服”。
