← 罗马皇帝群像

亚历山大·塞维鲁传

§61-64

亚历山大遇弑始末与死后神化

本节叙述了塞维鲁·亚历山大在日耳曼前线被叛军刺杀的经过、其视死如归的性格、死后受到的神化与罗马朝野的沉痛哀悼,并总结了其统治得失以及此后短命军人皇帝走马灯式交替的历史转折。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§61

Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est;1 cui Alexander "Quid est hoc," inquit, contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias? at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et ipsum plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum Exi, recede, atque ita obtruncatum iuvenem optimum.2 sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.

但他极其鄙视所有这些预兆,奔赴前线并在上述地点如是遇难:他偶然依照惯例在公开宴席上午餐,也就是在敞开的帐篷内享用军饷口粮——搜查的士兵们在帐篷里也确实未发现别物;餐后歇息之际,约在白昼第七个时辰,一名充任弄臣的日耳曼人在众人沉睡而唯独皇帝半醒半睡时潜入,并被察觉。亚历山大向他问道:“这是怎么回事, 战友?你带来关于敌人的什么消息了吗?” 然而那人吓破了胆,料定自己既已擅闯皇帝营帐便绝难脱身,遂跑向同袍,煽动他们刺杀严酷的君主。突然间,更多全副武装之徒破门而入,砍杀了手无寸铁与抵抗之人,并以乱刃将皇帝本人刺穿。有人说当时根本未发一语,士兵们仅是叫嚷道: “滚出来,退后!” 这位优秀的青年便如此惨遭杀戮。然而,后来由马克西米努斯率领前往日耳曼的全部军备皆属亚历山大,且因亚美尼亚人、奥斯罗埃内人、帕提亚人以及各色人等而格外强盛。

§62

Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant.3 Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.

亚历山大视死如归,不仅见于他借以始终弹压兵卒的刚勇心魄,亦由此类事迹得以昭示。占星术士色拉西布洛斯曾是他莫逆之交。当他对皇帝言明其命中注定要丧身蛮族之刃时,起初皇帝心生欢喜,自以为将面临战士与帝王之死;继而他力陈申辩,指出凡最优秀之士皆被暴力之死吞噬,举出他袭其名的亚历山大本人、庞培、恺撒、德摩斯梯尼、图利乌斯以及其他未能寿终正寝的杰出之士。他胸怀如此壮志,竟以为自己若战死沙场便足可比拟诸神。然而现实却欺骗了他;因为他虽死于蛮族之刃与蛮族弄臣之手,却并非死于战阵,而是死于战端之时。

§63

Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festivitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die. Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana atque divina.

对于他的死,士兵们以及曾被他退伍裁撤者皆痛断肝肠,并将弑君凶手尽数诛戮。然而罗马民众与全体元老院同全体行省属民,亦无不体会到空前的凄怆与痛惜,同时亦因继任者马克西米努斯的严苛与粗鄙——此人本是行伍出身,在〔亚历山大〕之后与其子一同受承帝国——似乎预示了更为严酷的命运重压。元老院将其奉为神明,〔他〕在高卢赢得了衣冠冢,在罗马赢得了极其宏伟的陵墓;亦指定了祭司团,称作亚历山大祭司;更以其母及其本人的名义设立了节日,至今罗马仍在其生辰极为庄严地加以庆祝。另有人声称其被弑之因乃是其母欲放弃日耳曼战争而返回东方以显耀自身,军心由是震怒;但这些皆由马克西米努斯的党羽所伪造,彼辈不欲让人见到一位卓越的君王竟被其友人违背人神之法所弑。

§64

Hactenus imperium populi Romani eum principem habuit qui diutius imperaret,4 post eum certatim inruentibus et aliis semestribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus, usque ad eos principes qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. de quibus, si vita subpeditaverit, ea quae comperta fuerint publicabimus. Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curis privatis agebat quae omnia in re publica instituerat. Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui verum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.

罗马人民的帝国迄此为止拥有一位在位较久的君王;在他之后,各色人等竞相篡夺,或在位半年,或一年,多数在位两年,至多三年,直至那些进一步拓宽疆土的帝王出现,我指的是奥勒良及其后继诸帝。关于彼等,若余生尚足,我们将把所考得之事公之于世。在亚历山大身上所受指责者如下:不欲承认自己是叙利亚人、贪爱黄金、生性极其多疑、创设诸多租税、希图被人视作亚历山大大帝、对兵卒过于苛峻、以及以私人管理处置他在国家中所创制的一切事务。我固然知晓许多人否认他是被元老院立为恺撒的,而〔说〕是被士兵〔所立〕,这些人实则对真相一无所知;此外他们还说他并非埃拉伽巴卢斯的从兄弟。彼等若欲服膺于我等之见,且读当时史家之书,尤当阅览记录此帝巡行事迹之阿科利乌斯。

语法注4 条
  1. 61ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est

    完成时分词 ingressus 与主语(unus ex Germanis)保持一致,并与被动动词 visus est 构成人称被动句式(“一名日耳曼人被看见在……时潜入”)。其间的 dormientibus cunctis 与 solo tamen imperatore intervigilante 则充当两相对照的独立夺格结构。

  2. 61aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum Exi, recede, atque ita obtruncatum iuvenem optimum.

    从属于主句动词 dicunt 的复合宾格不定式结构。前半部分为无人称被动不定式 nihil dictum [esse] 与 tantum a militibus clamatum [esse],后半部分由 atque ita 引出 obtruncatum [esse] iuvenem optimum,其中 iuvenem optimum 为受格主语。助动词 esse 在各处均被省略。

  3. 62Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant.

    句首的宾格不定式从句 Contempsisse Alexandrum mortem 作句末及物动词 declarant 的直接宾语从句。主语是由并列关联词 cum... tum... 引导的 ferocitas mentis 与中性复数代词 illa。倒装语序使叙述的核心主题(“亚历山大视死如归”)得以置前凸显。

  4. 64Hactenus imperium populi Romani eum principem habuit qui diutius imperaret

    由关系代词 qui 引导的从句中,动词 imperaret 采用未完成过去时虚拟式,属于依附先行词 eum principem 的特征性虚拟式(或结果性关系从句),意为“拥有能够统治较长时间的皇帝,至此为止”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:61-64