- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:58-60
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了帝国各省的军事胜利、以世袭兵役为条件赐予边防士兵土地,以及远征日耳曼之行。亚历山大皇帝因治军严苛而在西西里村被兵士连同其母一同弑杀,随后记录了其统治年数及身亡前的诸多凶兆。
Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria optatae venissent, omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt,1 limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent, si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.
在廷吉塔纳毛里塔尼亚,富里乌斯·塞尔苏斯进展顺利;在伊利里库姆,他的亲属瓦里乌斯·马克里努斯亦然;在亚美尼亚,尤尼乌斯·帕尔马图斯也告捷,从各处都向他送来了饰以月桂叶的战报信函。当这些信函在不同时期于元老院和民众面前被朗读,加之从伊苏利亚也传来了所企盼的捷报时,他被授予了所有的尊号;而对于那些立下汗马功劳的人,则被决议授予执政官级荣誉标志,对贫穷且年事已高者更追加了祭司职位与地产。至于各个外族的战俘,若其童年或青年年岁尚允,他便赏赐给友人们;然而其中若有王室或更为显贵的出身者,他便派定他们服军役,尽管并非高级职位。从敌人手中夺取的土地,他赏赐给了边防将领和士卒,条件是唯有其继承人亦服兵役时,这批土地才属于他们,并且绝不得转归平民私人所有;他声称,如果士卒们亦捍卫属于自己的田野,便会更加尽心竭力地服军役。他确实还为这些人追加了牲畜与奴隶,以便他们能够耕作所得的土地,免得因人手匮乏或衰老而导致毗邻蛮族领地的田野荒芜无人占有——他认为这乃是极其可耻的。
Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit.2 verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt,3 multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.
此后,当他沐浴在民众与元老院的无比爱戴中生活之际,在众人翘首以待胜利而又不舍放他离去的情形下,他启程前往日耳曼战场,全城民众护送他达一百至一百五十英里之远。然而,高卢正遭受日耳曼人的蹂躏洗劫,这对于国家以及他本人而言皆是极其严峻的危机。令羞辱感倍增的是,在帕提亚人已被击败之后,那个向来即便在最微不足道的皇帝面前似乎亦唯唯诺诺的部族,如今竟扼住了国家的咽喉。因此,他以强行军率领情绪欢欣的士卒疾驰前线;但在那里发现当地的各军团亦叛服无常时,他下令将它们解散裁撤。然而高卢人的性情自来严苛固执,常使统帅深感棘手,他们无法忍受此人过度的严厉——在埃拉伽巴卢斯之后显得尤为严苛。最终,当他仅随从数人滞留在不列颠——或如他人所言是在高卢——一个名为西西里的村落时,某些士卒并非出于全体的共识,而是如同土匪一般,尤其是那些因埃拉伽巴卢斯的厚赏而发迹之徒,因无法忍耐一位严厉的君王而将他弑杀。许多人说,是马克西米努斯派来的新兵——原交由他训练者——杀害了他;亦有许多人持其他说法。然而可以确定的是,此案确系士兵所为,其间他们极尽侮辱之能事,如同对待稚童一般对他以及他那贪得无厌、嗜财如命的母亲恶语相向。
Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est. Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone, Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas.4 tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et ita coepit Occiso imperatore Heliogabalo. hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.
他统治了十三年零九天。寿至二十九岁三个月零七天。他凡事皆依母亲的劝告而行,并与她一同被杀。其死亡的不祥征兆如下:当他庆贺生辰时,一只鲜血淋漓的牺牲逃脱了,由于他举止平易近人且混迹于民众之中,牲血染红了他站立时所穿的白袍。在他起驾出征的某座城市的行宫中,一棵巨大而古老的月桂树突然连根彻底倾倒;三棵结有名为亚历山大无花果的无花果树,尽管皇帝的帐篷正系于其上,却骤然倒伏在他的营帐前;一位德鲁伊妇女向行进中的他用高卢语喊道: “去罢,休指望胜利,莫信任你的兵卒!” 他登上讲台发表演说并欲道出吉言,却以此开篇: “当皇帝埃拉伽巴卢斯被杀之际……” 然而,正当出征之际竟以如此不吉的言辞开宗明义向将士训话,这本身便成了一道凶兆。
- 58sola quae de hostibus capta sunt
此处 sola 解释为中性名词 solum(土地、田产)的复数宾格,作关系代词 quae 的先行词,并在句中充当动词 donavit 的直接宾语。从后文出现的 sua rura 及 rura vicina 来看,所指正是被占领的土地。尽管在语法上亦可理解为形容词 solus 的中性复数宾格(意为“仅那些……”),但结合边境屯田政策的语境,作名词 solum 理解更为自然恰当。
- 59abici eas praecepit
abici 为动词 abicio 的现在时被动不定式。代词 eas 是指代前文 seditiosas legiones 的宾格,作不定式 abici 的逻辑主语。在军政语境下,该短语表示将叛乱的军团予以“解散”或“裁撤除籍”。
- 59agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt
该句核心结构为 quidam milites et ii praecipue... occiderunt(某些士卒,尤其是……弑杀了[他]),其直接宾语为句首的现在分词短语 agentem eum([当时]他随从数人滞留在……)。在主语与主动词之间,插入了关于发生地异说的插入句(ut alii volunt in Gallia)、描述行动方式的副词短语(non ex omnium sententia sed latrocinantium modo)以及说明动机的原因从句(cum... non possent),构成长跨度的倒置与分隔结构。
- 60Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas
vadas 为 vadere(行进、前去)的现在时虚拟式第二人称单数,表祈使或指令。随后的 nec... speres 与 nec... credas 亦为虚拟式现在时构成的禁止用法(prohibitive subjunctive),与否定连词 nec 配合,表达“休要指望……”“切莫轻信……”的强烈警告与禁令。
