- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:65-68
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者致书君士坦丁大帝,阐述亚历山大之所以能成为明君,在于其屏绝宦官并倚重以乌尔比安为首的贤良重臣,进而论述了佞臣奸党对国政的危害。
Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum, sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo. notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali,1 si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit,2 quia melius est unum malum pati quam multos.
至尊的君士坦丁,您常发问:在罗马血统以及其他行省中皆能寻见如此多邪恶、污秽、残暴、卑劣、不义且淫荡之人,究竟是何缘由使得一个叙利亚人和外邦人成为这般贤明的君主?首先,我本可依从贤士的见解作答,即大自然作为天地间普适的母亲,自能孕育善帝;其次,亦可答以由于最邪恶者已遭诛杀,出于戒惧他遂成为至善之君。然而,既当陈述真相,我便将所阅之书向您的宽仁与虔敬之德启示。您的虔敬之德所深知者,乃是您在马利乌斯·马克西穆斯著作中读过的那句名言:君主不良的城邦,比君主朋党不良的城邦更优且更近乎安稳;盖因一人之恶尚能为众善所匡正,而众恶之势却绝非一人纵有至善所能克制。此言实为奥穆卢斯当面向图拉真皇帝所陈,当时图拉真言及图密善虽极恶劣却拥有良友,因而那将国政委托于操行更劣之人者反而招致更大怨恨,盖因忍受一人之恶胜于忍受众恶。
Sed ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit et optimae matris consiliis usus est. at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentientur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui sed amarent. huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis summovent, qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat, qui cum empti sint et servi fuerint, quid tandem possunt boni sapere? erat denique eius ipsius sententia, Ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior.
言归正传,亚历山大本人固然至善,且顺从贤母之劝告。然而他更拥有一批圣洁尊严的益友,非阴险之徒,非贪墨之辈,非结党之流,非狡诈之士,非附和邪恶者,非贤士之敌,非淫荡之徒,非残暴之众,非欺蒙主上者,非嘲弄之人,非引其如愚夫般受其摆布之徒;而是圣洁、尊严、节制、虔敬、爱戴其主,且自身既不嘲笑君王亦不欲使之成为笑柄,既不贩卖私恩,不欺瞒作伪,不捏造是非,绝不负君主之器重而始终怀爱戴之心。加之他在顾问会议与职事中皆不设宦官,此类人乃毁灭君主之唯一种类,因其妄图使君主依异族或波斯诸王之习度日,使之疏远民众与益友,充当传递异于实情答复的掮客,幽闭其主并竭力阻其知晓外情;彼等既为市井所鬻之奴,究竟能识何种至善之理?终究正如他本人的名言: “我绝不容许以钱币购得之奴隶,对长官、执政官与元老之生死大事妄加裁断。”
Scio, imperator, quod periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re publica posteaquam intellexisti quid mali clades istae habeant et quemadmodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes ut nec chlamyde uti iusseris sed de necessitatibus domesticis delegaris. Iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum et Ulpianum quidem neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum3 de se vel sibi de alis male loquendi, maxime occiso Turino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat, his accessit, quod amicos et parentes Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens His carior est mihi totis res publica.
皇帝啊,我知道在曾服事此类阉宦的君王面前陈说此等言辞不无凶险;但国家既保安定,且自从您洞悉此类祸患所蕴恶疾及欺蒙主上之手段后,您亦将他们置于不得披挂斗篷之位,仅使之分理内廷琐务。尤为显著者,乃是他深居内宫除长官及乌尔比安外概不独见外人,亦不容任何人贩卖关于自身的虚妄口实,或在御前毁谤他人,尤其在诛杀屡次将皇帝视若愚氓妄加贩卖的图里努斯之后更是如此。除此以外,亚历山大若发觉益友或亲族中有不良者,或依法惩处,或在旧交与血缘不忍加刑之时将其逐出身侧,并曰: “在我眼中,国家远重于所有这干人等。”
Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit,4 hi sunt qui bonum principem Syrum fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes.
欲使您明了何等人物曾位列其谋席:名士撒比努斯之子法比乌斯·撒比努斯,堪称其时代的加图;精通法律的多米提乌斯·乌尔比安;高尔迪安皇帝之戚族、名士埃利乌斯·高尔迪安;精通法律的尤利乌斯·保罗;声望赫奕之雄辩家克劳狄乌斯·威纳库斯;其宗亲兼通儒卡提利乌斯·塞维鲁;世间至纯至洁之人埃利乌斯·塞雷尼亚努斯;乃至史册所载无出其右之昆提利乌斯·马尔凯卢斯。有此等众多贤才及其他此类人士相佐,当彼等戮力行善之时,又有何恶念能兴、何恶事能成?虽则亚历山大早年亦曾为奸侫之党所蔽而摒斥忠良,然而赖此青年之明睿诛除驱逐奸慝之后,纯正之友谊复得彰显。正是彼等造就了叙利亚人之善帝;亦同理,正是受自身恶德所累之奸党,将那些穷凶极恶之罗马皇帝传诸后世。
- 65ea, in qua sunt amici principis mali
代词 ea 指向前文的 rem publicam,在此作由比较级 meliorem 和 tutiorem 所支配的比较夺格。其句子骨干构成对比:“君主不良的国家(rem publicam...)胜过那些君主的朋友不良的国家(ea [re publica])”。
- 65atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit
在间接引语中,指示代词 illum 作为关系从句 qui... mandaverit 的先行词,并支配表示结果或目的的与格 odio(构成双重与格结构 odio fuisse,“招致憎恶”)。根据上下文,此处与前述“图密善虽恶却拥有良友”形成对比,指代“将国家托付给品行更劣之人(的君王)”招致了更大的仇恨。
- 67fumorum vendendorum
由拉丁语成语 fumos vendere(“贩卖烟雾”)构成的动形容词短语。此习语特指以谎称与皇帝关系亲密或能够说情施加影响为幌子,向请托者诈取金钱的行径。
- 68sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit
短语 occisis atque depulsis 构成独立夺格结构,其隐含的逻辑主语回指前文从句中的 malorum cohors(奸佞之党或其成员)。其后的 et 用作连词或强调副词,引出主句的主语 amicitia ista sancta 及主动词 convaluit。
