- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.humanitext-lat2:55-57
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
亚历山大·塞维鲁击溃波斯国王阿尔塔薛西斯,用缴获的大量战利品犒赏全军,随后返回罗马举行了盛大的凯旋式,在元老院与民众面前陈述辉煌战果并受到全城欢呼。
Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri- puerant et duces et ipsos milites habere iussisset.1 tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.
于是,他以盛大的筹备从那里向波斯人进发,击败了极其强盛的国王阿尔塔薛西斯;其间他亲自巡视两翼,激励将士,置身于矢石交加之中,亲历亲战,以言语激励每一位士卒争求荣光;最终击溃并赶跑了率领七百头战象、一千八百辆铁镰战车以及数万骑兵前来交战的如此强大的君王。他随即返回安条克,用从波斯人处夺取的战利品犒赏全军,因为他下令军政官、将领以及士兵本人皆可保有自己在各个村庄所抢掠的财物。那时罗马人当中首次有了波斯奴隶;而由于波斯诸王将本国臣民沦为他人奴隶视为耻辱,皇帝在收到赎金后将他们遣返,并将这笔赎金要么分发给亲手俘获这些奴隶的人,要么缴入了国库。
Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit: Ex actis senatus die VII kal. Octob.: Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est,2 tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his adducere interfectorum animalium currus ducentos3 potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fugavimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis,4 haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati. adclamatio senatus: Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.
此后他来到罗马,在举行了极盛大的凯旋式之后,首先在元老院发表了如下言论。摘自十月朔日前第七天的元老院会议纪要: “元老院同袍们,我们击败了波斯人。无需繁文缛节的高谈阔论,诸位只需知晓他们的兵刃如何、装备如何。首先是七百头战象,皆配有望楼,载有弓箭手与堆积的箭矢;从中我们捕获了三十头,两百头被击毙倒伏,押解回十八头。铁镰战车一千八百辆;我们本可将两百辆拉车牲畜被杀的战车拉运回来,但鉴于这也可以伪造,我们便放弃了此举。我们击溃了他们的十二万骑兵;在战斗中歼灭了他们称作‘克里巴纳里’的一万铁甲骑兵,并用他们的铠甲武装了我军。我们俘虏了许多波斯人并将其变卖。我们收复了河间之地,即被那头污秽野兽弃置不顾的美索不达米亚。我们将阿尔塔薛西斯——无论在实际还是在名义上皆极其强盛的国王——击溃并驱逐,致使波斯本土目睹了他的逃亡;曾几何时我国军旗被虏去的路线上,如今正是国王本人弃置其军旗逃奔而去。元老院同袍们,这些便是战功;无需虚华辞藻。士卒们腰缠万贯凯旋;在胜利之中无人感知劳苦。诸位当决议举行感恩祭,免得我们在神明面前显得不知感恩。” 元老院的欢呼: “亚历山大·奥古斯都,愿神明保佑你!伟大的波斯征服者,愿神明保佑你!真正的帕提亚征服者,真正的波斯征服者!我们亦目睹了你的战利品,我们亦目睹了你的胜利,致年轻的皇帝、祖国之父、大祭司长!倚仗你,我们预见到各处的胜利。统御军士者必得胜。富裕的元老院,富裕的士卒,富裕的罗马人民!”
dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit: Quirites, vicimus Persas, milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus. Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse, quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint.5 nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem. Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur. levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: Salva Roma, salva res publica, quia salvus est Alexander. alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo Romano dedit, puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit.
解散元老院后,他登上卡匹托尔山,并在那里行过神圣祭仪、将波斯战袍供奉于神殿之后,发表了如下面对公民的演说: “公民们,我们击败了波斯人,带回了富足的士兵。我们向你们许诺发放特别赏赐,明日我们将举行波斯风格的竞技场表演。” 这些内容我们既见于编年史,亦见于许多史家的记载。但有人声称,他被自己的奴隶出卖,并未击败敌王,而是为了避免战败而逃跑;对于博览群书的人来说,这种说法无疑是违背多数人意见的。因为正如赫罗狄安违背多数人意见所记述的那样,他们还说他因饥饿、严寒和疾病丧失了军队。此后,在元老院、骑士阶层以及全体人民的护送下,在四面八方涌来的妇女和儿童、尤其是军人的妻子的环绕中,他怀着无上荣耀徒步登上了帕拉蒂尼山,而凯旋战车则在后方由四头大象牵引。亚历山大被众人的手臂抬举着,整整四个小时内几乎无法双脚着地前行,四处的人群都在高呼: “罗马安泰,国家安泰,因为亚历山大安泰!” 翌日,在举行了竞技场赛车和戏剧表演之后,他随即向罗马人民发放了赏金,并且正如安敦尼曾设立福斯蒂娜女童救济金一样,他设立了玛麦娅女童与男童救济金。
- 55cum et tribunos ea quae per vicos diripuerant et duces et ipsos milites habere iussisset
由连词 cum 引导的附带情况/原因从句。主支配动词 iussisset 统领不定式 habere,不定式的宾格逻辑主语为并列的名词短语 et tribunos... et duces et ipsos milites。habere 的直接宾语则是代词结构 ea quae per vicos diripuerant。
- 56longae eloquentiae opus non est
非人称句式 opus est(“需要……”)中,所需要之事物在此采用了属格 longae eloquentiae(opus est 常接夺格,但在古典散文中亦可见属格用法)。全句作非人称理解,意为“无需冗长的雄辩”。
- 56interfectorum animalium currus ducentos
属格复数短语 interfectorum animalium 修饰名词 currus,以此界定这两百辆战车的状态,即“牵引牲畜已被击毙的两百辆战车”。
- 56qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis
以路线夺格构成的相关结构 qua ... ea(“从……的路线上……正是从那条路”)。关系副词 qua(“昔日我军军旗被带走的路”)与主句中的指示词(路线夺格)ea 相互呼应。signis ... relictis 为独立夺格结构(“弃置其军旗”)。
- 57quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint
quod 为承接前文异说(皇帝逃跑之说)的连系关系代词,作不定式 dici 的主语。iis 是取决于非人称表达 non dubium est 的判断与格(“对……而言是毫无疑问的”)。legerint 为完成时虚拟式,构成修饰 iis 的限定性关系从句。
